Skip to the text

Caput X. Prima Propositio

Contra hos errores prima haec erit propositio: «Licet Christiano Principi leges condere. » Probatur; nam in primis proprium est Principis leges condere, juxta illud Proverb. "VIII: Per me Reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Et Isaiae XXX III: Dominus Rex noster, Dominus Legifer noster; nam Regis est jubere, et jubendo dirigere. Porro lex est ipsa jussio ct regula: ergo si Christiani esse possunt Principes, certe etiam possunt leges condere; et confirmatur ex Augustino lib. XIX. de civit. Dei cap. 17.: « Civitas, inquit, coelestis, dum apud terrenam civitatem, vel ut captivam vitam suae peregrinationis agit-jam promissione redemptionis, et dono spirituali, tamquam pignore accepto, legibus terrenae civitatis, quibus haec administrantur, quae sustentandae mortali vitae accommodata sunt, obtemperare non dubitat. » Et infra: « Haec ergo coelestis civitas dum peregrinatur in terra, ex omnibus gentibus cives evocat, atque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem, non curans quidquid in moribus, legibus, institutisque diversum est, quibus pax terrena vel conquiritur, vel tenetur, nihil eorum rescindens, vel destruens, imo etiam servans, ac sequens. »

Secundo probatur ex necessitate legum civilium. Christiani ex eo quod Christiani sunt, non delinunt esse homines et cives, et

proinde membra Reipublicae temporalis: ergo debent habere regulam aliquam actionum suarum humanarum, qua dirigantur in commerciis, et consuetudine cum aliis hominibus. Non sufficit autem lex naturalis, quia solum principia generalia ostendit, neque ad particularia descendit. Non sufficit etiam lex Evangelica, quia illa tractat solum de rebus divinis et coelestibus, ut notum est: lex autem divina politica Testamenti veteris jam cessavit, solum enim conveniebat uni illi populo Judaeorum, et in illo statu: ergo necessaria est alia aliqua regula humana, nimirum arbitrium Principis, aut lex civilis auctoritate Principis constituta. Et quamquam arbitrium Principis aliquo modo sufficere p assit, quando Princeps est sapiens, et populus exiguus; tamen absolute necesse est, populum regi legibus, non solo arbitrio Principis, si recte regi debeat. Quod interdum sufficiat arbitrium Principis, patet, quia antiquiora sunt regna, quam leges. Justinus lib. I. histor. dicit, olim populos sine ullis legibus, solo Principum arbitrio, gubernari solitos; et ex Livio lib. III. constat, Romanam Rempublicam ad annos 300. sine legibus gubernatam. Denique antiquissimus legislator vel est Moses, ut Josephus contendit in II. lib. contra Appionem, vel certe Phoroneus, qui 300 annis Mose fuit antiquior, ut Eusebius in Chron. et Augustin. lib. XVIII. civit. Dei cap. III. docent. Atqui ante Phoroneum constituta sunt regna Assyriorum, Argivorum, ^Egyptiorum, et aliorum.

Quod autem melius sit regi populum legibus, quam solo Principis arbitrio, imo quod sit hoc aliquo modo necessarium, affirmat Aristotel. lib. III. polit, cap. 11. Et probatur primo, quia facilius est invenire unum vel duos bonos et sapientes, quam plurimos. Si Respubl. debeat regi arbitrio boni Principis, indigebit infinitis bonis Principibus, quorum unus alteri succedat; at si gubernetur legibus, sufficit semel fuisse aliquos, vel unum sapientem, qui legem fecerit.

Secundo, qui leges condunt multi sunt; et diligenter eas examinant; at Princeps est unus, et saepe repente judicare debet.

Tertio, qui leges fecerunt, sine amore et odio judicarunt: nam de rebus absentibus judicarunt. Princeps de praesentibus judi-

Chapter 9 of 21