Skip to the text

Caput XV. Quot sint, et quee justi belli conditiones

Belli justi conditiones quatuor numerare solent, qui haec tractant. Auctoritatem legitimam, causam justam, intentionem bonam, et modum convenientem. Sed de singulis seorsim dicendum est.

Prima igitur conditio est auctoritas legitima, dicit enim S. Augustinus lib. XXII. contra Faustum, cap. 75: « Ordo ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas, atque consilium penes principem sit, exequendi autem jussa bellica ministerium milites debeant paci, salutique communi. » Et ratio idem probat; nam privati homines, et qui superiorem habent, si ab aliquo injurias accipiant, possunt ad superiorem confugere, atque ab eo judicium petere. At principes si ab aliis principibus aliquid patiantur, non habent commune aliquod tribunal, ad quod illos accusent, et ideo licet ei bello injurias publicas propulsare.

Residet autem haec auctoritas indicendi belli, secundum communem sententiam, in omnibus, principibus, et populis, qui in temporalibus superiorem non habent, quales sunt Reges omnes; item Respub. Venetorum et similes etc. Item nonnulli Duces et Comites, qui nulli subsunt in temporalibus: non autem Duces et Comites, qui subsunt regibus immediate; qui enim subsunt aliis, non sunt per se capita Reipub. sed potius membra. Nota tamen hanc auctoritatem non requiri ad bellum defensivum, sed solum ad ollen-

sivum, nam defendere se unicuique licet, non solum principi, sed etiam privato, at indicere bellum, et invadere hostem, solius est supremi capitis.

Secunda conditio est causa justa, non enim sine causa bellum indici potest, nec etiam propter quodcumque peccatum, sed tantum propter injuriam propulsandam. Ita B. Augustin. quaest. 10. in Josue: « Justa bella, inquit, definiri solent, quse ulciscuntur injurias, si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexit, quod a suis improbe factum est, vel reddere, quod per injuriam ablatum est. » Ratio autem hujus est, quia princeps non est judex, nisi hominum sibi subditorum, ergo non potest qusecumque peccata aliorum hominum punire, sed solum ea, quae cadunt in detrimentum populi sibi subjecti; nam etsi non est judex ordinarius aliorum, est tamen defensor suorum, et ratione hujus necessitatis efficitur etiam quodammodo judex eorum, qui suis injuriam fecerunt, ita ut possit eos gladio punire.

Est vero observandum causam belli debere esse non levem, neque dubiam, sed magnam et certam, ne forte plus incommodi bellum afferat, quam sit utilitas, quae inde speratur. Si autem dubia sit, distinguendum est de principe, et militibus; nam princeps ipse sine dubio peccat; nam bellum est actus justitiae punitivae, injustum est autem punire aliquem causa nondum probata: milites autem non peccant nisi constaret certo bellum esse illicitum: debent enim subditi parere superiori, nec debent discutere imperia ejus, sed potius praesumere debent principem suum bonam causam habere, nisi manifeste contrarium noverint; sicut etiam cum dubia est culpa alicujus particularis, peccat judex, qui eum damnat, non carnifex, qui damnatum occidit; non enim tenetur carnifex discutere sententiam judicis, ita docet Bonifacius Papa in Sexto, de regulis juris, regula 25: « Quod quis, inquit, mandato facit judicis, dolo facere non videtur, cum habeat parere necesse. » Et B. Augustinus lib. XXII. contra Faustum, cap. 75: « Hoc etiam, inquit, fit ut vir justus, si forte sub rege sacrilego militet, recte possit illo, jubente bellare, civicae pacis ordinem servans, cui quod jubetur, vel non esse contra Dei praeceptum, certum est, vel utrum sit, certum non est,

ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi. »

Nota tamen hoc intelligi de militibus, qui sunt obligati ei principi, qui bellum gerit, quales sunt subditi ejus, et etiam ii, qui ordinarium ab eo stipendium habent etiam tempore pacis, non autem de aliis qui aliunde adveniunt cum est bellandum; Qui enim non sunt obligati militare, non possunt tuta conscientia ad bellum accedere, nisi sciant bellum esse justum; Qui autem nihil cogitant, sed parati sunt militare, sive bellum sit justum, sive non, modo stipendium habeant, ii in statu damnationis versantur.

Tertia conditio est intentio bona. Nam cum finis belli sit pax et tranquillitas publica, non licet bellum suscipere propter alium finem. Unde graviter peccant tam reges, quam milites, qui vel ut noceant alicui, vel ut imperium dilatent, vel ut exerceant fortitudinem bellicam, vel alia de causa bellum suscipiunt, quam propter commune bonum, etiamsi auctoritas legitima, et causa justa non desint, ita Beatus Augustinus inepist. adBonifacium comitem, quse est 207. alias 5: «Pacem, inquit, habex-e debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim pax quaeritur ut bellum geratur, sed bellum geidtur ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis unitatem vincendo perducas. » EtliB. XXII. contra Faustum, cap. 74: « Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus, atque implacibilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt, quae in bello jui'e culpantur. »

Sunt autem duo notanda. Primo, quoniam bellum est medium quoddam ad pacem, sed valde grave et periculosum, ideo non esse mox inferendum bellum, cum causa existit, sed esse prius procurandam pacem aliis rationibus facilkmbus, nimirum pacifice petendo ab hostibus debitam satisfactionem. Deuteron XX. Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem ete. Et B. Augustinus epist. 207. ad Bonifacium: « Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas. »

Sed quaeretaliquis, quid si hostis nolit initio satisfacere, sed paulo post, bello jam inchoato, petat pacem, et satisfactionem offerat, an tenebitur alter a bello cessare. Cajetanus verbo Bellum, dicit, quod non tenetur ces^- fare, quando bellum jam est inchoatum, quamquam teneretur antea quam inchoaretur, acceptare satisfactionem. Sed (meliori judicio salvo) dicendum videtur, quod ex justitia numquam tenetur, qui habet justam causam, acceptare satisfactionem nec ante bellum inchoatum, nec postea: tamen ex charitute utroque tempore tenetur; nisi per accidens aliud expediat. Prioris ratio est, quia princeps habens justam causam belli, gerit personam judicis respectu alterius principis, qui injuriam fecit, judex autem non tenetur ex justitia condonare mortem reo, etiamsi offerat satisfactionem, quamquam possit condonare ex misericordia, si sit supremus judex, verbi gratia, Rex non tenetur donare vitam furi, etiamsi restituat, etsi ex misericordia potest. Ratio poterioris est, quia bellum est gravissimum supplicium, et quo non solum punitur qui peccavit, sed etiam per accidens multi innocentes involvuntur: ideo Christiana charitas semper id videtur exigere ut a bello cessetur, quando qui nocuit debitam satisfactionem offert, nisi forte per accidens aliud expediat, id est, nisi talis sit hostis contra quem pugnatur, ut bono communi expediat eum vel subjectum esse alteri, velle funditus interire, quales erant Amorrhaei, quos Deus jussit penitus deleri, Deuter. XX.

Secundo notandum, differre hanc tertiam conditionem a duabus primis, quod illee si desint, faciunt bellum esse injustum, hoec vero si desit, facit bellum esse malum, sed non injustum proprie. Qui enim sine auctoritate vel sine justa causa bellum movet, non solum contra charitatem, sed etiam contra justitiam peccat, et non tam est miles, quam latro: qui vero auctoritatem, et causam justam habet, et tamen amore vindictae vel augendi imperii, vel propter alium finem malum bellar, non agit contra justitiam, sed solum contra charitatem, nec est latro, sed malus miles.

Ex quo deducitur, quod cum solum deest haec tertia conditio, non tenentur milites, nec reges ad ullam restitutionem, sed solum ad poenitentiam: cum autem deest prima vel secunda, tenentur omnes ad restitutionem damni illati, nisi excusentur ignorantia invincibili. Ignorantia enim crassa, et culpa¬

bilis sicut a peccato non excusat, ita nec a restitutione, ut habemus capite finali, de injuriis et damno dato. Qui autem laborat ignorantia invincibili, non tenetur restituere donec ea ignorantia laborat; at cum cognoverit bellum fuisse injustum, tenetur restituere, non damnum tempore belli illatum, sed si quid habet alienum ex illo bello: et si nihil habet in specie, sed tamen rebus venditis factus est ditior, tenetur restituere tantum, quantum est ditior factus; nam res aliena retineri non potest, etiamsi propter ignorantiam sine peccato acquisita sit, sed reddi debet vel domino si scitur, vel pauperibus.

Quarta conditio est, modus debitus, qui in eo praecipue consistit, ut nulli innocenti noceatur, quod explicuit Joannes Baptista Luc. III: Neminem concutiatis, nulli calumniam faciatis, contenti estote stipendiis vestris. Quibus verbis prohibet injurias, quas milites inferre solent innocentibus aut vi, aut fraude, vel in persona, vel in bonis. Cum dicit: Neminem concutiatis, prohibet injuriam, quae aperta violentia infertur personae, ut cum rusticos caedunt, nisi ad nutum obediant. Cum dicit: Nemini calumniam faciatis, prohibet injuriam, quae fraudibus, et calumnia infertur, ut cum dicunt aliquem esse proditorem vel hostem, etiamsi contrarium noverint esse verum, et eo nomine vel ipsi eum spoliant, aut occidunt, vel deferunt ad ducem, vel praefectos. Cum vero addit: Contenti estote stipendiis vestris, prohibet injuriam, quae alicui non in persona, sed in bonis infertur, ut cum furantur, et rapiunt undecumque possunt, vel etiam exigunt, et extorquent ab iis a quibus non debent.

Est autem observandum, tria esse genera personarum, quibus milites damnum inferre non possunt secundum regulam Joannis Baptistae. Primum est eorum omnium, qui ad Rempub. hostium non pertinent. Ex quo excusari non possunt milites, qui damnum inferunt civibus, aut rusticis amicis, apud quos hospitantur, vel per quorum loca transeunt. Neque excusantur si dicant, sibi stipendia non solvi;. nam non propterea illis obligata sunt bona privatorum civium, neque luere debet poenam civis, aut rusticus, si rex aut dux peccat non solvendo stipendia militibus, nisi forte justa de causa damnati sint homines alicujus loci ad hanc pcenam, utmilites alant, quod tamen rarius accidit.

Secundum est quorumdam, qui etsi aliquo modo ad llempub. hostium pertinent, tamen excipiuntur capite Innovamus, de tregua, et pace, ubi sic dicitur: «Innovamus, ut Presbyteri, Monachi, conversi, peregrini, mercatores, rustici, euntes, vel redeuntes, vel in agricultura existCntes, et animalia, quibus arant, et semina portant ad agrum, congrua securitate laetentur. » Ubi nomine mercatorum non videntur intelligi ii, qui in civitate hostium resident, et sunt pars quaedam civitatis, sed solum ii, qui transeunt, vel ad nundinas veniunt, qui non sunt pars civitatis.

Tertium genus est hominum ineptorum ad bellum, quales sunt pueri, senes, mulieres: tales enim, etsi capi et spoliari possunt, quia sunt pars civitatis, tamen occidi juste non possunt, nisi forte casu et per accidens occidantur: ut cum miles jaculatur in cuneum hostium, et forte occidit puerum, aut mulierem, aut etiam sacerdotem non peccat, sed tunc peccat, cum ex intentione occidit, et potest, si velit, non occidere. Nam et ratio naturalis hoc docet, et etiam Deus hoc jubebat Hebraeis Deuter. XX. nimirum ut parcerent pax'vulis et mulieribus, et Theodosius graviter ab Ambrosio reprehensus fuit, quod cum punire vellet Thessalonicences, sine delectu obvios quosque necari jussit, ut refert Theodoretus lib. V. hist. cap. 17. et 18. Quod si Moses aliquando jussit etiam mulieres, et parvulos occidi, ut patet Deuter. II. et III. et alibi, non propterea id etiam nostris militibus licet; nam ille Dei revelatione clare cognoscebat Deum sic velle, cui nemo dicere potest, cur ita facis?

Chapter 14 of 21