Caput XXII. Solvuntur objectiones
Superest argumenta Lutheri atque ■ aliorum haereticorum diluere. Argumentum Primum, ab experientia totius Ecclesia}: « Ecclesia, inquit Lutherus, ab initio sui usque huc nullum combussit haereticum; » ergo non videtur esse voluntas spiritus, ut comburantur.
Respondeo, argumentum hoc optime probat, non sententiam sed imperitiam, vel impudentiam Lutheri; Nam cum infiniti propemodum vel combusti, vel aliter necati fuerint, aut id ignoravit Lutherus, et tunc imperitus est, aut non ignoravit, et impudens ac mendax esse convincitur; nam quod ha}retici sint saepe ab Ecclesia combusti, ostendi potest, si adducamus pauca exempla de multis. Priscillianus haeresiarcha cum sociis, a Maximo Christiano Imperatore necatus est, ut S. Hieronymus in lib. ' de viris illustribus testatur, et de Donatistis occisis meminit Optatus lib. III. contra Parmenianum.
Basilius quidam Magus, ac proinde haereticus; nam vix ulli sunt vere Magi non haeretici, Romae combustus est a Christiano, et Catholico populo, ut B. Gregorius testatur lib. I. Dialogorum cap. 4.
Rursum alius Basilius auctor haeresis Bogomilorum ab Alexio Comneno Imperatore publice exustus est, ut scribit Zonaras in vita Alexii.
Tempore etiam B. Bernardi, quod haeretici ultimo supplicio afficerentur, testatur ipse in Cantica serm. 66. Temporibus Innocentii III. fuerunt aliquando simul exusti 180. haeretici Albigenses, cum antea et verbis, et miraculis eos S. Dominicus convicisset, et multos eorum socios convertisset. Scribit rem totam B. Antonius III. parte tit. 19. cap. I. § 4. historiae.
Ac ut alios infinitos omittam, Joannes Huss, et Hieronymus de iPraga in Constantiensi Concilio ab Imperatore Sigismundo exusti fuerunt.
Respondet Lutherus ad hoc ultimum exem¬
pium: Ego de haereticis loquor, Huss autem, et Pragensis non fuerunt haeretici. Contra. Saltem Priscillianus, et Bogomiles, et Albigenses fuerunt haeretici. Praeterea Jeannes • Huss, et nobis Catholicis, et ipsi Luthero haereticus fuit; quod nobis, notum est: quod Luthero, probatur; nam Lutherus in lib. contra Regem Angliae asserit impium esse, et blasphemum negare verum panem in Eucharistia cum corpore Domini: et pium, atque Catholicum, negare conversionem panis in corpus. At Joannes Huss usque ad mortem in contraria sententia fuit, et protestatus est in ea fide se mori, credens firmissime panis conversionem in corpus Christi, ut Joannes Cochlaeus refert lib. II. de historia Ilussitarum, pag. 76.
Argumentum Secundum, experientia testatur, non profici terroribus. Respondeo, experientia est in contrarium; nam Donatistse, Manichaei, et Albigenses armis profligati et extincti sunt. Item Augustinus testatur plurimos conversos suo tempore ob metum poenae, epist. 48.
Argumentum Tertium, Ecclesia tolerat Judaeos, cur non haereticos? Respondeo Primo, Judaei numquam susceperunt fidem Christianam, haeretici susceperunt. Secundo, Judaei religionem colunt, quam Deus instituit saltem pro tempore, haeretici eam, quam Diabolus invenit. Tertio, spcta Judaeorum Ecclesiae utilis est, quia eorum libri sunt prophetiae nostrarum rerum, et eorum caeremoniae figurae nostrarum mysteriorum, et hinc probamus Gentilibus nos non finxisse haec vaticinia, quandoquidem servantur a nostris inimicis; denique Judaei non conantur pervertere Christianos, iit plurimum, sicut faciunt haeretici. Vide Concilium Toletanum IV, can. 55 et 56. et Augustinum in Psalm. LIX. Item Bernardum in epist. 322. ad Spirenses, et 323. ad Episcopum Moguntinum.
Argumentum Quartum, ex Isaia II: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Respondeo, non est ad propositum, nam ut B. Hieronymus exponit, describit Propheta tempus adventus Messiae, ac dicit futurum tempus altissimoe pacis, ita ut homines convertant instrumenta militiae in instrumenta agriculturae, et non exerceantur ultra, id est, in longum tempus ad praelium; hoc autem tempus impletum est in
Christi nativitate; numquam enim fuit tam generalis, et tam diuturna pax in toto orbe, quam tempore Augusti. Deinde, si verum est, numquam futura in Ecclesia bella, ut Lutherus ex hoc loco deducit, manifestum erit apud Lutheranos non esse Ecclesiam, qui et inter se, et contra Catholicos gravissima bella moverunt, quale fuit illud contra Carolum V. in quo captus fuit Dux Saxoni® et Landgravius.
Argumentum Quintum, ex Isaia XI: Non occident, et non nocebunt in omni monte sancto meo. Respondeo, argumentum est contra ipsum Lutherum, nam non cRcit Propheta quod Catholici non occident haereticos, sed potius contra quod haeretici non occident, et non nocebunt Catholicis; loquitur enim Propheta de leonibus, et ursis, et serpentibus, regulis, aliisque venenatis bestiis, de quibus dixerat: Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis, et in caverna reguli mittet manum suam etc. his autem bestiis Diabolus, et haeretici ejus ministri significantur, ut Hieronymus, et Cyrillus exponunt: Ac dicit, quod non occident, neque nocebunt in omni Ecclesia; tametsi enim haeretici videntur Ecclesiae nocere, tamen re vera non nocent, sed eam exercent, et in sapientia, ac patientia proficere faciunt.
Argumentum Sextum, Matth. XYUI. Dominus constituit, ut haeretici haberentur pro Ethnicis et Publicanis, non ut comburerentur. Et Paulus ad Titum III. jubet haereticum vitari, non occidi, ergo non licet eos occidere. Respondeo, Christum quidem, et Paulum hoc loco non praecepisse, sed nec prohibuisse, ut comburerentur haeretici: ac proinde nihil ex hoc loco deduci. Et haec est solutio; qua ipse etiam Lutherus uti consuevit; nam in lib. II. contra Carolstadium, objicienti Carolstadio, cur vocaret Sacramenta, quae Christus non praeceperat sic vocari; respondit Lutherus, et quare tu prohibes ea vocari Sacramenta, quae Christus non prohibuit vocari. PraetereaChristus, et Paulus nusquam jubent adulteros, et falsarios occidi, suspendi fures, comburi latrones, et tamen id fieri, et recte fieri, neque Lutherus negare auderet.
Argumentum Septimum, B. Martinus apud Sulpitium lib. II sacrae historiae circa finem, vehementer redarguit Idacium, et
Ithacium Episcopos, qui procurabant mortem Priscilliani haeretici apud Imperatorem; eosdem etiam tamquam ingentis criminis reos propter eamdem causam ibidem Sulpitius accusat.
Respondeo, duabus de causis merito accusari illos Episcopos. Primo, quia causam Ecclesiasticam ad Imperatorem deferebant; nam Priscillianus accusatus apud Concilium, provocavit a Concilio ad Imperatorem, et hoc Episcopi permiserunt; et de hac re ait B. Martinus, novum, et inauditum nefas est, ut causam Ecclesiae judex saeculi judicaret. Secundo, quia Episcopi illi assumpserunt officium accusatoris in causa sanguinis; etsi enim Episcoporum est haereticos excommunicare, et relinquere judici saeculari, et hortari etiamjudices, ut munere suo fungantur, non tamen decet Episcopum accusatorem agere. Quod autem Sulpitius putaverit juste Priscillianum occisum cum sociis, patet ex illis verbis ejus: « Hoc modo, inquit, homines luce indignissimi pessimo exemplo necati sunt. »
Argumentum Octavum. I. Gorinth. XI: Oportet hcereses esse, ut qui probari sunt manifesti fiant, ergo non debent extirpari. Respondeo sensus illius sententiae est, posita nequitia Diaboli, qui semper haereses seminat, et natura hominum corrupta, atque ad malum propensa, et postremo divina permissione, necesse est in mundo haereses inveniri, sicut dicimus, oportet in horto esse aliquas malas herbas et sicut Dominus ait: Necesse est ut veniant scandala, Matth. XVIII. Itaque non jubet Apostolus ut haereses seminemus, vel ut eas pro viribus non extirpemus, sed solum praedicit id quod semper in mundo erit: sicut scandala tollere, et malas herbas de horto extirpare justissime conamur, licet sciamus nunquam omnia scandala tollenda.
Argumentum Nonum. Luc. XI. Discipulis cupientibus comburere Samaritas, Dominus ait: Nescitis cujus spiritus estis. Respondeo, Primo latissima differentia est inter Samaritas illos, et haereticos; illi enim nunquam promiserant se Christi religionem servaturos, sed tunc primum eis offerebatur, et ideo compellendi non erant. At haeretici promiserunt, professique sunt se Christi fidem servaturos, ideo merito compelluntur. Deinde Jacobus et Joannes non tam zelo salutis animarum, quam amore vindictae cupiebant Samaritas comburi, et ideo merito arguuntur. Ecclesia vero zelo salutis animarum, quas haeretici pervertunt, eos persequitur, quo zelo ipse Christus bis flagello ejecit ex templo vendentes oves et boves: Et mensas nummulariorum subvertit, Joan. II. et Matth. XXI. Petrus occidit Ananiam et Saphiram, Actor. V. Paulus tradidit fornicarium Satanae in interitum carnis: I. Corinth. V. ut omittam Mosem, Phinees, Etiam, Mathathiam, et alios, qui zelo Dei plurimos occiderunt.
Argumentum decimum. Matth. XIII: Sinite utraque crescere usque ad messem. Hic aperte Dominus de haereticis loquitur, et prohibet eos occidi, ut Chrysostomus hunc locum exponens ait, ut etiam Cyprianus lib. III. epist. 3. ad Maximum, et Urbanum, ubi de hac parabola loquens dicit, soli Domino concessum esse, vel fictilia vasa confringere, vel zizania evellere.
Respondeo, nomine zizaniorum non intelliguntur soli haeretici, sed omnes homines mali, ut patet ex ipsa Domini explicatione, ait enim: « Bonum semen, filii sunt regni, zizania filii nequam. » Etinfra: « Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: Mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis.» Cum autem prohibetDominus extirpari malos non prohibet ne iste, aut ille occidatur, sed prohibet ne boni conentur omnes malos ubique extirpare, et nullum omnino permittere, id enim fieri non posset sine ingenti clade bonorum, et hoc est quod Dominus ait, ne fbrte cum eis eradicetis simul et triticum. Itaque parabola generalis est, et solum docet nunquam futurum ante mundi consummationem, ut omnes mali eradicentur.
Cum autem in particulari quaestio est vel de haereticis, vel de furibus, vel de aliis malis; An sint extirpandi; semper considerandum est, juxta rationem Domini, an id possit fieri sine detrimento bonorum; et si quidem potest fieri, sunt procul dubio extirpandi: si autem non possunt, quia vel non sunt satis noti, et periculum est ne plectantur innocentes pro nocentibus, vel sunt fortiores nobis, et periculum estnesieos bello aggrediamur pluves ex nobio cadant quam ex illis,
tunc quiescendum est. Ita respondet Augustin. lib. III. contra epist. Parmen. cap. 2. hunc locum explicans sibi a Donatistis objectum. Neque aliud Chrysostomus docet, ut patet ex his verbis: « Dominus, inquit, prohibet evelli zizania, ne forte simul cum zizaniis herbam etiam tritici evellant; nam si tunc trucidarentur haeretici, atrox et irreconciliabile bellum orbe inferretur. » Porro Cyprianus non de haereticis, sed de malis Christianis in ea epistola hanc parabolam intelligit, nec tam prohibet occidi scelestos, sed dicit solius Domini esse discernere malos a bonis, 'et frumenta a zizaniis omnino purgare.
Argumentum undecimum. Joan. VI. cum multi ex discipulis recessissent, Dominus ait: Vultis et vos abire? Ergo sic etiam Ecclesia facere debet.
Respondeo, negatur consequentia; Primo, quia illi non obligaverant se ad manendum, sicut hairetici se per Baptismum obligaverunt. Secundo, quia decebat ut Christus, qui venerat judicari non judicare, non per se suas injurias ulcisceretur, sed eas vindicandas filiis suis spiritualibus relinqueret, cujus rei figuram habemus in David, quousque vixit, numquam occidi voluit Semei, qui sibi maledixerat, sed tamen in morte praecepit Salomoni, ut ipse peccatum illud non relinqueret inultum, III. Reg. II.
Argumentum duodecimum. Fides est donum Dei, nemo igitur ad eam compelli potest. Respondeo, sic eam esse donum Dei, ut etiam sit actus liberi arbitrii, alioqui etiam castitas, et caeterae virtutes sunt dona Dei, et tamen recte puniuntur adulteri, homicida!, latrones, et coguntur caste, ac juste vivere. Sapientia quoque est Donum Dei, et tamen scriptum est Proverb. XXIX: Virga, et correptio tribuunt sapientiam. Denique fides est donum Dei, sed Deus hoc donum conservat variis modis, quorum unus correptio est.
Argumentum decimumtertium. Dominus attribuit Ecclesia} gladium spiritus, quod est verbum Dei, non autem gladium ferri, imo Petro volenti gladio ferreo ipsum defendere, ait: « Mitte gladium tuum in vaginam. » Joan. XVIII.
Respondeo, Ecclesia sicut habet Principes Ecclesiasticos, et saeculares, qui sunt quasi duo Ecclesia! brachia, ita duos habet gladios, spiritualem, et materialem, et ideo quando manus dextera gladio spirituali non potuit haereticum convertere, invocat auxilium brachii sinistri, ut gladio ferreo haereticos coerceat, et hoc fortasse significavit Dominus, cum prohibuit Petrum, qui erat futurus Princeps Ecclesiasticorum, uti gladio ferreo.
S. Bernardus lib. IV. de consideratione: « Quid, inquit, tu denuo usurpare gladium tentas, quem semel jussus es ponere in vaginam? Quem tamen qui tuum negant, non satis mihi videntur attendere verbum Domini, dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam; tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, et si non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus Apostolis: Ecce duo gladii hic; non respondisset Dominus, satis est, sed nimis est. Uterque ergo Ecclesiae et spiritualis scilicet gladius, et materialis, sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exercendus est: ille sacerdotis, is militis manu sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum Imperatoris. » Haec ille. Posset tamen brevius dicit, solum prohibuisse Dominum usum gladii privata auctoritate; tunc enim Petrus nondum Pontifex, sed discipulus erat.
Argumentum Decimumquartum. Ecclesia uon parcit haereticis nisi semel, Apostolus autem ad Titum III. jubet ut bis ad minimum haereticis parcatur.
Respondeo, etsi nunc tam Latini, quam Graeci codices constanter habeant: Post unam et alteram correptionem. Tamen olim in Graecis et in Latinis quibusdam non habebatur, nisi: Post unam correptionem devita; ut patet ex Irenaeo lib. III. cap. 3. Tertulliano de praescript. Cypriano lib. III. ad Quirinum cap. 78. Ambrosio et Hieronymo in hunc locum Apostoli. Itaque incertum est quae sit vera lectio. Dico praeterea, in hunc locum Apostoli, qui tamen S. Hieronymus magis approbat lectionem nostram eamque dicit magis placuisse S. Athanasio, ideo dico Apostolum non loqui de venia danda haeretico converso, sed de admonitione, quae praemittitur antequam haereticus excommunicetur per sententiam judicis: hoc autem Ecclesia servat non solum in haereticis, sed etiam in omnibus aliis, quos excommunicat, semper enim duas admonitiones ut minimum praemittit.
Argumentum Decimumquintum, Haeretici sunt extra Ecclesiam: At nihil ad nos de iis, qui foris sunt, I. Gorinth. Y. Respondeo, sunt extra Ecclesiam, sed cum debito atque obligatione manendi intus, et ideo cogi possunt ut redeant, sicut cogimus oves, quando de grege fugerunt.
Argumentum Decimumsextum. Contra mansuetudinem Ecclesiae esse videtur velle mortem haereticorum.
Respondeo, Primo, non est contra mansuetudinem Ecclesiae, quia tenetur misereri filiorum suorum, et tunc vere immitis, et crudelis esset, si mallet parcere lupis, quam ovibus. Secundo, quia Ecclesia experta est omnes alias rationes, antequam ad ultimum supplicium inferendum adduci posset; Nam initio, ut supra diximus, solum excommunicabat, deinde videns hoc non sufficere addidit poenam pecuniariam, tum amissionem omnium bonorum, postea exilium, tandem huc devenit, ut satis patet ex variis legibus antiquiorum Imperatorum in C. tit. de haereticis.
Argumentum Decimumseptimum. Fides est libera. Respondeo, liberum duobus modis accipitur. Uno modo ab obligatione, quomodo dicimus liberum est vovere castitatem, intrare religionem; at non est liberum frangere votum, egredi religionem; et hoc modo fides in iis, qui eam nunquam receperunt, libera est ab obligatione humani juris, sed non divini; et ideo homines non cogunt, Deus tamep puniet. At in iis, qui eam in Baptismo professi sunt, non est libera ab obligatione, nec juris divini, nec humani, et ideo cogunt homines, ut ea servetur. Altero modo sumitur liberum, ut distinguitur contra necessarium, et hoc modo liberum est non credere, sicut liberum est alia peccata committere, sed hsec libertas non impedit, quin homines male agentes puniantur. Imo potius exigit ut puniantur, nam si liberum est credere, et non credere, ergo potuit credere et manere in Ecclesia, sicut debuit et quia non fecit, merito punitur: ita respondet S. August. in epist. 30. ad Bonifacium, et lib. II. contra epistolam Gaudentii cap. 11: « Datum est homini, inquit, liberum arbitrium, sed ut si esset male faciens, fieret mala patiens. »
Argumentum Decimqmoctavum. Numquam Apostoli brachium saeculare contra haereticos invocaverunt. Respondet S. Augustinus in epist. 50. et alibi, Apostolos id non fecisse, quia nullus tunc erat Christianus Princeps, quem invocarent. Tunc enim implebatur illud Psalm. II: Astiterunt Deges terree, et Principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
At postquam tempore Constantini coepit illud impleri, quod sequitur in eodem Psalmo: Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui judicatis terram, servite Domino in timore (i): Mox Ecclesia auxilium saecularis brachii imploravit.
Chapter 21 of 21