Skip to the text

Caput XIX. Non posse conciliari Catholicos cum haereticis

Tertius error est Georgii Cassandri in libro de officio pii viri, ubi docet, debere Principes invenire rationem pacis inter Catholicos, Lutheranos, Calvinistas etc. Sed interim dum non inveniunt, debere permittere unicuique suam fidem, modo omnes recipiant Scripturam et Symbolum Apostolicum. Sic enim omnes sunt vera Ecclesiae membra, licet in particularibus dogmatibus dissentiant. Similia docuerunt olim pacificantes, auctore Zenone Imperatore, de qua re vide Evagrium, lib. III. cap. 14. et 30. Item Apelles, qui apud Eusebium lib. V, hist. cap. 13. dicebat, non esse discutiendam rationem fidei, sed sat esse credere in crucifixum. Hic est manifestus error, et contra eum scripsit ex Catholicis Doctoribus Joannes a Lovanio, ex haereticis Joannes Calvinus.

Potest autem facile refelli haec sententia; primum enim, non possunt Catholici, Lutherani, et Calvinistee eo modo conciliari; nam in ipso Symbolo non convenimus, exempli gratia, per articulum: Descendit ad inferos, diversissima intelligimus; nos enim credimus, Christi animam a corpore separatam, secundum substantiam suam descendisse ad limbum Patrum; haereticorum alii volunt descendisse Christum ad inferos, nihil esse aliud, quam sepultum fuisse; alii passum dolores inferni. Similiter articulum: Credo sanctam Ecclesiam; diversis modis intelligimus. Et illud etiam: Sanctorum communionem; nam de singulis Sacramentis sunt controversiae. Denique de illo: Remissionem peccatorum, maxime dissentimus.

Dicet Cassander, sat est, quod omnes fatemur, Symbolum esse verum, et illud recipimus.

Contra; prima, Symbolum unum est, et non in verbis, sed in sensu est fides, non ergo habemus idem Symbolum, si in explicatione dissidemus. Praeterea si sufficeret verba Symboli recipere, nulli fere veterum haereticorum jure damnati fuissent. Nam Ariani, Novatiani, Nestoriani, et alii fere omnes verba Symboli Apostolici recipiebant, sed quia in sensu dissensio erat, ideo damnati, et ab Ec<?lesia Catholica ejecti fuerunt.

Secundo, fundamentum Cassandri est falsum; non enim possuntvera membra Ecclesiae vocari Lutherani et Calvinistae, etiamsi in Symbolo nobiscum convenirent; nam praeter illam fidem requiritur subjectio ad legitimum caput Ecclesiae a Christo constitutum, et communicatio cum aliis membris; Ecclesia enim est unum corpus visibile, et proinde caput et membra habet visibilia, nec potest dici membrum, quod a capite et corpore reliquo separatum est. Certe Aerius, etiam quoad sensum in Symbolo conveniebat cum Catholicis, tamen quia nolebat subesse Episcopo, et caeteris membris communicare, ab Epiphanio et Augustino in Catalogo haereticorum ponitur, et Cyprianus lib. IV, epist. 2. dicit, Novatianum esse extra Ecclesiam, quia non volebat subjici Pontifici Cornelio, etiamsi nullam aliam haeresim introduxisset.

Tertio, Cassander ita disputat, quasi inter Catholicos, Lutheranos, et Calvinistas solum dissensiones sint de ritibus et caeremoniis humanis; at multa dogmata sunt maximi momenti, in quibus dissentimus, quaeque non habentur expresse in Symbolo, et propter quae nulla pax sperari potest inter Catholicos, et Lutheranos. Nam verbi gratia, nos dicimus, Missam esse divinissimum cultum Dei; illi dicuntesse horrendam idololatriam: similiter invocare Sanctos nobis est pietas, illis impietas etc.

Quarto, sancti Patres docuerunt nos, ut non solum fidei Symbolum, sed etiam omnia alia dogmata fidei, licet minuta videantur, inviolata servemus, nec propter haereticos ullo modo immutari patiamur, Galat. II. Paulus dicit, se nec ad horam cedere voluisse falsis fratribus. Et cum olim Ariani peterent a Catholicis, ut saltem unam vocem omitterent, quae non habetur in Scriptura, nec in Symbolo Apostolorum, vel unam litteram immutarent, id est, non dicerent ogoo jatov, sed ouotoOffiov, et si hoc fieret, pacem pollicerentur: Catholici noluerunt, et Imperatori scripserunt, nefarium esse de rebus jam definitis aliquid immutare; et si quid justarum sanctionum fuerit immutatum, non

propterea pacem futuram; nec enim apud eos pacem esse posse, qui pacis jura nescirent. Vide Theodoretum lib. II hist. c. 18 et 19. vel Trip.lib. Y,cap. 21 et 33. et hoc verum esse patuit in Concilio Ariminensi; nam cum simplicioresCatholici ab Arianis decepti, nomen ofioo ilmov, tollendum esse decrevissent, mox Ariani toto orbe terrarum praedicaverunt, se vicisse; et non contenti sustulisse vocem opoouo-tov, et pro ea substituisse opoiovatov, paulo post ipsum ouoioufftov, in i repovaiov, id est, dissimilis substantiae, transformarunt, ut Theodoretus refert, lib. II hist. cap 21.

Hinc Basilius roganti Praefecto Valentis Imperatoris, ut tempori pareret, et non tot Ecclesias, propter parvam dogmatum subtilitatem, vexari pateretur, respondit: « Qui divinis innutriti sunt eloquiis, corrumpere de divinis dogmatibus, ne unam quidem syllabam patiuntur, sed pro his, si contingat, omnes etiam mortis species amplectuntur. » Yide Theodoretum lib. IV, cap. 17. Historiae Ecclesiasticae. Eadem constantia praediti fuerunt Eustathius et Sylvanus, quibus cum Imperator exilium minaretur, nisi vocem baoobinov, abrogarent, responderunt, potestatem habes puniendi, non tamen nos Patrum statuta destruimus. Vide hist. Tripar. lib. V, cap. 24.

Denique Gelasius in epistola ad Euphemianum, petenti haeretico, ut Papa eis condescenderet, id est, aliquid remitteret de religione Catholica, pacis gratia, eleganter ejus petitionem irrisit. «Cum autem, inquit, dicis, condescendere nos debere vobiscum: interiin jam vos descendere, aut descendisse monstratis. Unde quaeso, vel quo ista descensio est? Utique ex superiore quodam loco ad inferiora quaeque depositos, a Catholica, Apostolicaque communione ad haereticam, damnatamque prolapsos videtis, cognoscitis, non negatis: sed etiam in superiore manentes sede, vultis impelli, condescendere nos vobiscum invitatis ad imade summis; nos coascendere vos nobiscum rogamus ad summa de imis. »

Quinto, non potest liberum esse credere in uno quolibet dogmate, quin eadem ratione liberum esse debeat in omnibus, etiam in iis, quaj in Symbolo Apostolico continentur; nam una est regula fidei indubitata, et certa in omnibus quae creduntur, nimirum verbum Dei per Ecclesiam explicatum. Si ergo credo Ecclesiae tradenti mihi Symbolum Apostolorum, quod non scio aliunde esse Apostolorum, nisi quia Ecclesia dicit; eadem ratione credere debeo Sanctos invocandos, quia eadem Ecclesia hoc dicit; vel si hoc possim non credere, eadem ratione possum non credere, Symbolum illud esse Apostolorum.

Sexto, opinio ista Cassandri nova est, et ab ipso primum excogitata, ut ipse initio fatetur, suspecta igitur haberi debet Ut enim pulchre docet Vincentius Lirinensis in suo opusculo contra profanas novitates, suspicione carere non potest, quod novum est; cum vera fides una sit, et antiquissima.

Septimo, ista opinio facit veram Ecclesiam omnino occultam et invisibilem; imo ex solis adulatoribus et simulatoribus conflatam; nam Cassander dicit, ad veram Ecclesiam requiri duo, fidem in Christum, et pacem cum hominibus, et inde deducit eos, qui hostiliter insectantur Catholicos, et Lutheranos, non esse de Ecclesia, sed eos solum, qui cum omnibus pacem habent: ergo illi, qui sunt de Ecclesia, non possunt esse nisi occulti, et qui cum Catholicis simulant se hostes Lutheranorum, et cum Lutheranis hostes Catholicorum; nam Catholici non patiuntur in suo grege ullos, qui ostendant ullo signo externo, se favere Lutheranis: inter Lutheranos quoque, etsi permittuntur in iisdem provinciis omnes secta?, tamen nulla secta in suo grege patitur amicos aliarum sectarum, ut notum est: ergo isti pii, et pacifici viri necessario sunt omnes ficti et simulati, aliud ore profitentes, aliud in corde celantes, et similes Herodi, qui cum Ethnicis erat Ethnicus, cum Judaeis Judaeus; nam et Caesari templa erexit, et simul Deo vero, utJosephus refert lib. XV Antiquit. cap. 13 et 14.

Adde, quod fatetur Cassander, suos istos collegas esse paucos et occultos, sed hinc apparet, eos non posse Ecclesiam constituere; nam Ecclesia est manifesta et visibilis adeo, ut a Domino, Matth. V. dicatur civitas supra montem posita. Denique, ver^Ecclesia sine Pastoribus esse non potest, ad Ephesios IV. isti autem homines occulti nullos pastores habent, nec habere possunt, dum ita manent occulti; proinde nullam Ecclesiam habent.

Chapter 18 of 21