Skip to the text

Caput VIII. Principatum sive dominium in impiis esse posse

Quod secundo loco proposuimus, videlicet principatum in impiis esse posse, facile probare poterimus. Ac primum occurrit error Armacani, qui lib. X. quaestionum Armenicarum, cap. 4. docet, titulum praecipuum dominiorum esse gratiam Dei, sive justitiam et charitatem: alios autem titulos omnes in hoc fundari, et qui justitia et gratia Dei carent, nullum habere verum dominium. Eumdem errorem eodem tempore docuit Joannes Wiclef, quem refellit optime Thomas Waldensislib. II. doctrinalis fidei, cap. 81. et seq. usque in finem libri, et postmodum errorem eumdem asseruit Joannes Huss, ut patet ex Concilio Constantiensi, sess. XV.

Argumenta eorum erant tria. Primum ex

Scriptura Oseae VIII: Ipsi regnaverunt, et non ex me, Principes exstiterunt, et non cognovi, argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Ubi Dominus improbat dominia improborum Regum, etdicit, se non dedisse ea illis, et causam reddit, quia idola sibi fecerunt. Secundum argumentum ex illo Eccles. X: Regnum a Gente in Gentem transfertur propter injustitias. Argumentum tertium, ex ratione, quia non est Dominium, nisi a Deo, Deus autem nullo modo conferret dominia improbis, tum quia hostes ejus sunt; tum etiam, quia videretur approbare abusum; abutuntur enim omnes impii sua potestate.

Hic error facile refellitur. Primo, Scripturis Sapient. VI: A Domino data est potestas vobis, et cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis etc. Isaiae XLV: Hcec dicit Dominus Christo meo Cyro etc. Hieremise XXVII: Ego dedi, inquit Dominus, omnes terras istas in manu Nabuchodonosor Regis Babylonis etc. Et Daniel. II: Tues Rex Regum, et Deus coeli dedit regnum tibi etc. Et Roman. XIII, et I. Pet. II, Apostoli Petrus et Paulusdocent, Regum potestatem esse a Deo, et illis obediendum, cum tamen nulli tunc essent Reges, nisi infideles.

Secundo, ex Concilio Constantiensi, sess. VIII. et XV. ubi hunc errorem Ecclesia damnavit.

Tertio, ex Augustino, qui lib. V. de civit. Dei, cap. 21: « Quse cum ita sint, inquit, non tribuamus dandi regni atque imperii potestatem, nisi Deo vero, qui dat felicitatem in regno coelorum solis piis, regnum vero terrenum et piis et impiis, sicut ei placet, cui nihil injuste placet. »Et infra: « Qui dedit, inquit, Mario, ipse et Ceesari, qui Augusto, ipse et Neroni, qui Vespasiano vel patri, vel filio, suavissimis Imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo, et ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano, ipse et Apostatae Juliano. »

Quarto, ratione: Nam dominii fundamentum non est gratia, sed natura: homo enim quia factus est ad imaginem Dei, proinde mente ac ratione praeditus est, ideo dominatur rebus inferioribus, ut ex I. cap. Genes, deduci potest: at natura in infidelibus manet, licet gratia careant, igitur et dominia vera habere possunt. Ad haec, cum gratia et justitia sit occultissima, et nemo sciat de se, vel de alio, an sit vere justus, si gratia esset titulus dominiorum, sequeretur, nullum dominium esse certum. Ex quo nasceretur incredibilis confusio et perturbatio inter homines. Neque argumenta eorum aliquid concludunt.

Ad primum dico, illis verbis non improbari a Deo Reges malos, sed improbari, quod Judaei voluerint habere Regem, cum Deus esset Rex eorum; nam, ut exponit B. Hieronymus, in hoc cap. VIII. explicat Osee causas, propter quas populus Israel tradendus erat in captivitatem, et unam dicit esse, quia voluerunt habere Regem; alteram, quod fecerunt sibi idola. Quod autem valde peccaverint, volentes Regem habere, perspicuum est ex lib. I. Reg. cap. XII. ubi post electum Saulem in Regem, Samuel sic ait ad populum: Stare et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquidnon messis tritici est hodie’} Invocabo Dominum., et dabit voces et pluvias; et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos Regem.

Ad secundum dico, transferri regna de Gente in Gentem propter injustitiam, quia Deus propter peccata Regum saepe donat victoriam hostibus eorum, sed non propterea eo ipso, quod peccant, jus regni amiserunt.

Ad tertium dico, Dei benignitatem decere, ut etiam hostibus suis benefaciat, ut legimus in Evangelio Matth. V: Solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Neque propterea approbat abusum. Non enim donat regna impiis, ut eis abutantur, sed vel ut beneficentia ejus invitati convertantur a peccatis suis, ut B. Hieronymus exposuit in illud Isai. XLV: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro: Ego ante te ibo, et gloriosos terree humiliabo, portas cereas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus etc. vel ut remuneret quaedam benefacta eorum utB. Augustinus docet lib. V. de civit. Dei, cap. 15. vel denique, qui interdum hoc merentur 'peccata populorum, ut idem August. docet lib. V. de civit. Dei, cap. 19. ex illo Job. XXXI Y: Qui regnare facit hominem hy¬

pocritam propter peccata populi. Idem tamen Augustin. lib. XIX. de civit. Dei, cap. 21. dicit, apud infideles non posse esse justitiam, nec jura, nec verum populum, aut Rempubl. etc. sed vocat veram justitiam, et vera jura, quae ducunt ad vitam aeternam. Vide lib. V. in Julian. cap. 3.

Chapter 7 of 21