Skip to the text

Caput IX. Proponitur queestio de potestate magistratus

Sequitur tertia quaestio: Liceatne Christiano magistratui leges condere, judicia exercere, et punire improbos. Sunt autem duo errores refellendi. Primus est Waldensium et Anabaptistarum, qui haec omnia negant. Argumenta vero eorum sunt, quod legum obligatio tollat Christianam libertatem; judicia autem prohibeantur, Matth. Y: Si quis voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, da ei et pallium. Et I. Corinth:- YI: Delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos; cur non magis fraudem patimini? Quare non magis injuriam accipitis? Denique punire gladio interdictum videtur Christianis, Matth. V. Dictum est antiquis, oculum pro oculo, dentem pro dente, ego autem dico vobis non resistere malo; constat autem in lege veteri non fuisse permissum, nisi magistratui, poenam talionis inferre: ergo hoc ipsum Christus prohibet, qui etiam Matth. XXYU ait: Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt.

Secundus error Calvini est, qui etsilib.IV. Institut. cap. 20. probat contra Anabaptistas, in Ecclesia debere esse leges civiles, judicia et gladium, tamen lib. IV. Institut. cap. 10. §. 5. asserit leges civiles non obligare in conscientia: quod ante illum docuerat Joannes Gerson de vita spirituali lect. 4. et Almain de potestate Ecclesiastica quaest. I. cap. 10. Rationes hae sunt.

Prima, quia potestas politica est temporalis: ergo nihil ei cum conscientia. Secunda, quia finis legum civilium est pax externa. Tertia, quia Princeps non judicat de internis. Quarta, quia Princeps non potest inferre’ poenam spiritualem: ergo nec ad illam obligare. Quinta, quia Princeps non potest absolvere, ergo nec ligare. Sexta, quia bis puniretur idem peccatum, semel hic, semel in alio saeculo. Septima, quia Princeps ut plurimum non intendit obligare ad culpam. Octava, quia potius debemus praevaricari gravissimam legem civilem, quam levissimam divinam, ut illam de non mentiendo officiose; at ista non obligat, nisi ad venialem culpam: ergo illa ad nihil obligat; nam si obligaret ad peccatum, praecipue mortale, oporteret potius cavere mortale, quam veniale.

Chapter 8 of 21