Caput V. Idem asseritur ex fine principatus
Tertia ratio ducitur a fine. Principatus politicus adeo naturalis, et necessarius est humano generi, ut tolli non possit quin natura ipsa destruatur. Hominis enim natura est, ut sit animal sociabile; nam bruta quidem sunt a natura ifa instructa, ut possint sibi singula sufficere, homo autem tam multis rebus indiget, ut solus vivere nullo modo possit. Nam bruta nascuntur vestita, et armata, et sestimativam habent ita determinatam ad omnia, quae sibi conveniunt, ut naturaliter sine ullo doctore statim noverint nidos aedificare, alimenta quaerere, et medicinam etiam sibiipsis facere; ait homo nascitur sine vestibus, sine domo, sine alimentis, omnium rerum egenus; et quamquam habet manus, et rationem, quibus omnia. instrumenta parare potest, tamen singula longum tempus requirunt, et adeo longum, ut sit impossibile sibi unum hominem sufficere ad omnia; praesertim cum nascamur rudes, et artes magis doctrina, quam experientia discantur; ergo necesse est, ut simul vivamus, et unus alium juvet.
Praeterea, etiamsi quisque sufficeret sibi ad vivendum, tamen numquam sufficeret ad protegendum se ab impetu ferarum, et latronum, sed ad hoc necesse est convenire, ct collatis viribus resistere; et licet sufficeret sibi etiam contra hostes, tamen semper maneret rudis, et expers sapientia3, et justitiae, multarumque aliarum virtutum, cum tamen ad hoc nati simus, utmentemet voluntatem praecipue exerceamus. Nara scientiae, et artes longo tempore, et a multis inventae sunt, et sine doctore percipi non possunt: justitia autem non nisi in societate exerceri potest, cum sit virtus constituens aequitatem inter plures.
Denique, donum loquendi, et audiendi, id est, percipiendi distincte verba, quorsum homini collatum est, si debeat solitarius vivere? Itaque recte Aristoteles lib. I. politicorum, cap. 2. dicit, hominem natura civile esse animal, magis quam sint apes, et grues, et quaecumque animalia, etsi quis solitarius vivat aut esse bestiam, aut Deum, id est, aut minus, aut majus homine, neque id est contra Eremitas nostros. Nam qui penitus solitarii vixerunt, ut Paulus primus Eremita, Maria Magdalena, Maria Aegyptiaca, et si qui sunt alii, dici possunt aliquid amplius homine habuisse, non natura, sed gratia; nam non sine miraculo alebantur a Deo, ut notum est; Caeteri autem etsi in solitudine degerent, tamen frequentes simul conveniebant, et Abbatibus suis subjecti erant, ut in disputatione de Monachis demonstravimus.
Jam vero, si natura humana socialem vitam requirit, certe requirit etiam regimen, et rectorem; nam impossibile est multitudinem diu consistere, nisi sit, qui eam contineat, et cui sit curae bonum commune: sicut in unoquoque nostrum nisi esset anima quae contineret et conjungeret partes, et potentias, et elementa contraria, ex quibus constamus, statim omnia solverentur. Unde Proverb. XI: Ubi non est gubernator populus corruet (J). Deinde societas est multitudo ordinata, non enim dicitur societas multitudo confusa, et dispersa; ordo autem quid aliud est, quam series quaedam inferiorum et superiorum? Necessario igitur rectores habendi sunt, si societas futura est.
Ex hac ratione solvitur tertium argumentum Anabaptistarum; falsum enim assumunt, cum dicunt, regimen politicum permissum Judaeis ob imperfectionem eorum, nobis autem non convenire, quia unctio docet nos de omnibus: nam unctio hoc in primis docet esse necessarium, habere rectorem; nec sufficit scire omnia, sed oportet etiam multa facere, et parare, quae non possumus sine aliorum auxilio.
Et praeterea hinc deducitur falsum esse,
quod M. T. dicit in primo de inventione, fuisse olim tempus, quo homines vagarentur more bestiarum, deinde a sapiente quodam et eloquente homine vi eloquentiae persuasos convenire, et simul vivere. Quod idem etiam hoc tempore dicero solent quicumque eloquentiam laudandam suscipiunt. At revera numquam fuit, nec esse potuit, tale tempus. Nam Adam sapientissimus fuit, et sine dubio non permisit homines vagari more bestiarum, et Cain filius ejus aedificavit etiam civitatem materialem: ante Cain, et Adam nulli fuerunt. Sed non mirum Ciceronem et alios Ethnicos talia dicere; nam Ethnici quia putabant mundum fuisse ab aeterno, et tamen videbant omnes artes esse novas, et non exstare memoriam nisi paucorum annorum, inde suspicati sunt, longissimo tempore homines vixisse more ferarum, et solum exstare memoriam rerum gestarum ab eo tempore, quo coeperunt homines simul degere. Sed Christiani, qui ex testimonio Dei didicerunt, mundum creatum fuisse ante annos nondum sexies millenos, et primos homines urbes continuo habere coepisse, mirum profecto est, cur dicere audeant, longissimo tempore homines sine rectore, et sine civitatibus more ferrarum vixisse.
Chapter 4 of 21