Caput XIII. Quarta propositio
« Licet Christiano magistratui gladio punire perturbatores publicae quietis. » Piabatur primo Scripturis; nam in lege naturae, Mosis, et Evangelica habemus praecepta, et exempla hujus rei. Nam Genes. IX. Deus ait: Qui effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Quae verba non possunt sonare praedictionem, quia praedictio hujusmodi saepe esset falsa, sed ordinationem et praeceptum. Unde Chaldaica paraphrasis vertit: Qui effuderit sanguinem cum testibus, ex sententia judicis fundetur sanguis illius. Genes. XXXVIII. dixit Judas: Producite eam, ut comburatur. Ubi Judas Patriarcha tamquam princeps familiae adjudicavit adulteram ad ignis supplicium.
In lege Mosis plurima sunt praecepta, et exempla. Exod XXI: Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Et ipse Moses, Josue, Samuel, David, Elias, aliique SS. viri plurimos occiderunt. Matth. XXVI: Qui acceperit gladium, gladio peribit. Quae verba non possunt recte intelligi, nisi hoc modo: Omnis, qui caedem injustam fecerit, debet a magistratu pariter occidi. Reprehendit enim Dominus Petrum, non quod justa defensio sit illicita, sed quod non tam se aut Dominum defendere, quam injuriam Domino factam ulcisci vellet, cum tamen ipse non haberet publicam auctoritatem, ut recte exponunt August. tract. 112. in Joan. et Cyrill. lib. XI. in Joan. cap. 35. praeterea Rom. XIII: Si male egeris, time; non enim sine causa gladium portat, minister enim Dei est. Apostolus dicit datum gladium a Deo principibus contra facinorosos: ergo si in
Ecclesia tales reperiantur, cur gladio feriri non poterunt?
Secundo probatur ex Patrum testimoniis. Innocentius I, in epist. 3. ad Exuperium, cap. 3, interrogatus, an post Baptismum liceret magistratui gladio animadvertere in fontes? Respondet, omnino licere. Hilarius in can. 32. sive in cap. XXYI Matth. dicit licere occidere in duobus casibus, nimirum si quis judicis fungatur officio, aut in sui defensionem utatur gladio. Hieronymus in cap. XXII. Hieremiae: « Homicidas, inquit, et sacrilegos, et venenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. » Augustin. lib. I. de civit. Dei, cap. 21: « Nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non occides, qui personam gerentes publicae potestatis sceleratos morte punierunt. »
Ultimo probatur ratione: Nam ad bonum principem, cui bonum commune tuendum commissum est, pertinet impedire, ne partes, quae sunt propter totum, illud corrumpant, et ideo si non potest omnes partes integras servare, potius debet unam partem amputare, quam sinere ut bonum commune pereat: sicut agricolae amputant ramos et sarmenta, quae officiunt viti, vel arbori et medicus amputat membra, quae totum corpus inficere possent.
Ad rationem Anabaptistarum ex Matth. Y: Oculum pro oculo etc. duae sunt solutiones. Una, quod lex vetus, quia dabatur hominibus imperfectis, permiserit vindictae appetitum, et solum praeceperit ne major expeteretur quam fuerit injuria: non quod petere vindictam sit licitum, sed quod sit minus malum expetere moderatam, quam immoderatam: porro Christum, qui perfectiores instruebat, hanc permissionem sustulisse. Ita August. lib. I. de serm. in monte, c. 35. et contra Adimantum, cap. 8. et idem sentit Chrysostomus et Hilarius in hunc locum; sed quia in Levit, cap. XIX. prohibetur vindicta: Ne quaeras ultionem. Et in Eccles. cap. XXYIII. legimus: Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam; rectius fortasse respondebimus cum S. Thoma, et S. Bonaventura, et aliis nonnullis in III. Sentent. dist. 30. Dominum cum ait: Audistis, quia dictum est antiquis, oculum pro oculo etc. non reprehendere legem illam, nec prohibere magistratum infligentem poenam ta¬
bonis, sed reprehendere pravam Pharisaeorum expositionem, et prohibere privatis homipibus desiderium, et postulationem vindictae. Deus enim Exod. XXI. et Levit. XXIV, sanctam legem constituit, ut magistratus poena talionis afficiat sceleratos; Pharisaei inde deducebant, licere privatis hominibus appetere vindictam; sicut ex eo quod lex dicebat: Diliges amicum tuum, deducebant licere odisse inimicos; Christus autem docet, istas esse legis corruptiones, et oportere diligere etiam inimicos, et non^resistere malo, sed potius paratos nos esse debere, si opus sit, ad vertendam alteram maxillam ei, qui unam percusserit. Et quod alloquatur Dominus privatos homines, patet ex iis, quae sequuntur. Sic enim Dominus ait: Ego autem dico vobis, non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam unam etc.
Est autem observandum, cum dicitur, non resistere malo, non prohiberi justam defensionem, sed repercussionem; jubet enim Christus, ne ferias eum qui te percussit, ut Theophylactus recte docet. Ille autem dicitur ferire, qui ferit ut noceat, non ille qui ferit ut se tueatur; ac breviter non defensio sed vindicta prohibetur, juxta illud Rom. XII: Non vos defendentes charissimi, id est, non vos ulciscentes. Sic enim est in Graeco, exStxoOvTsc, unde sequitur: Sed date locum irce, scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam. Sed nec ipsa vindicta simpliciter prohibetur’, si petatur a legitimo judice, et petatur ad bonum finem, nimirum, vel quia est emendandum hac poena malefactorem, vel quia non aliter posset reprimi, et impediri ejus malitia, et pergeret nocere, si impunitus dimitteretur; solum ergo prohibetur vindicta, quam privati homines per se exercere volunt, et quam petunt a judice ex desiderio nocendi inimico, et satisfaciendi propriae iracundiae, atque odio.
Chapter 12 of 21