Skip to the text

Caput VI. Idem asseritur ratione ducta ab efficiente

Quarta ratio ab efficiente sumitur; nam ' certum est politicam potestatem a Deo esse, a quo non nisi res bonae, et licitae procedunt.

Id quod probat Augustinus in toto fere IV et V. libro de civit. Dei; Nam sapientia Dei clamat Proverb. VIII: Per me Reges regnant.

Et infra: Per me Principes imperant. Et Daniel II: Deus cceli, regnum et imperium dedit tibi etc. Et Daniel IV: Cum bestiis, ferisque erit habitatio tua, fcenum, ut bos, comedes, et rore cceli infunderis, septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.

Sed hic observanda sunt aliqua. Primo, politicam potestatem in universum consideratam, non descendendo in particulari ad Monarchiam, Aristocratiam, vel Democraliam, immediate esse a solo Deo: nam consequitur necessario naturam hominis, proinde tsse ab illo, qui fecit naturam hominis. Praeterea haec potestas est de jure naturae, non enim pendet ex consensu hominum: nam velint, nolint, debent regi ab aliquo, nisi velint perire humanum genus, quod est contra naturae inclinationem. At jus naturae est jus divinum, jure igitur divino introducta est gubernatio; et*hoc videtur proprie velle Apostolus, cum dicit Roman. XIII: Quipotestati resistit, Dei ordinationi resistit.

Secundo nota, hanc potestatem immediate esse tamquam in subjecto, in tota multitudine: nam haec potestas est de jure divino. At jus divinum nulli homini particulari dedit hanc potestatem: ergo dedit multitudini. Praeterea sublato jure positivo, non est major ratio cur ex multis aequalibus unus potius, quam alius dominetur. Igitur potestas totius est multitudinis. Denique humana societas debet esse perfecta Respublica: ergo debet habere potestatem seipsam conservandi, et proinde puniendi perturbatores pacis etc.

Tertio nota, hanc potestatem transferri a multitudine in unum vel plures eodem jure naturae: nam Respublica non potest per seipsam exercere hanc potestatem: ergo tenetur eam transferre in aliquem unum, vel aliquos paucos; et hoc modo potestas principum in genere considerata, est etiam de jure naturae et divino, nCc posset genus humanum, etiamsi totum simul conveniret, contrarium statuere, nimirum, ut nulli essent principes vel rectores.

Quarto nota, in particulari singulas species regiminis esse de jure gentium, non de jure naturae, nam pendet a consensu multitudinis, constituere super se regem vel consules, vel alios magistratus, ut patet; et si causa legitima adsit, potest multitudo mutare regnum in Aristocratiam aut Democratiam, et e contrario ut Romae factum legimus.

Quinto nota, ex dictis sequi, hanc potestatem in particulari esse quidem a Deo, sed mediante congflio, et electione humana, ut alia omnia, quae ad jus gentium pertinent. Jus enim gentium est quasi conclusio deducta ex jure naturae per humanum discursum. Ex quo colliguntur duae differentiae inter potes¬

talem politicam, et Ecclesiasticam; una ex parte subjecti, nam politica est in multitudine, Ecclesiastica in uno homine tamquam in subjecto immediate; altera ex parte efficientis, quod politica universa considerata est de jure divino, in particulari considerata est de jure gentium; Ecclesiastica omnibus modis est de jure divino, et immediate a Deo.

Ex his ad argumentum quartum Anabaptistarum respondeo, Primo: Argumentum solum probare de regno in particulari, non de ipso principatu in universum, nos autem hoc loco principatum in universum, non certam aliquam ejus formam constituero volumus. Adde secundo, saepissime regna esse justa et injusta; a Deo, et non a Deo; nam ex parte ipsorum occupantium et invadentium, regna sunt latrocinia, et injusta, et proinde non a Deo; tamen ex parte divinae providentiae, quae utitur matfa intentione hominum, et illam ordinat vel ad peccata punienda, vel remuneranda bona opera, vel ad alios bonos fines, regna illa sunt justa, et legitima. Deus enim interdum admirabili ratione providentiae suae, ita quibusdam regna adimit, quibusdam largitur, ut et qui regno cadit, justissime cadat, nec tamen juste possideat, qui regnum invadit, daturus etiam ipse suo tempore illius invasionis justissimas poenas. Ac longe alia ratione Deus filiis Israel Palestinam tradidit possidendam, quam illam eamdemvel Salmanasar, velNabuchodonosor postea tradiderit. Siquidem filii Israel, duce Josue, laudabili obedientia cum Palaestinis pugnabant, illisque ad internecionem deletis, terras eorum sibi vendicabant. Salmanasar vero, et Nabuchodonosor, detestabili sacrilegio, Dei populum captivum ducebant; neque enim imperio Dei, sed pravae suee cupiditati obsequi volebant, tametsi Deus ipsis et etiam ignorantibus utebatur ad id quod justissime fieri volebat.

Explicant hanc rem accurate S. Augustin. lib. de gratia, et libero arbit. cap. 20 et 21, et Hugo Yictorinus lib. I. de Sacramentis, par. I. cap. 29, nec desunt scripturarum testimonia. Nam Isaire X. sic legimus: Assur virgo furoris mei, et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponam illum iu conculcationem, quasi lutum platearum; ipse autem non sic arbitratur, et cor ejus non ita existimabit etc. Ubi loquitur de Salmanasar, et Sennacherib, qui animo iniquo occupaverunt regiones Israel; tamen Deus illis nescientibus usus est eorum opera ad puniendum Israelitas.

Sic Isaice XLV: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Ego ante te ibo, gloriosos terree humiliabo etc. propter servum meum Jacob, et Israel electum meum; et vocavi te nomine tuo, assimilavi te, et non cognovisti me. Ex quo loco apparet Gyrum acquisivisse sibi Monarchiam ex cupiditate dominandi, et non propter Dei obsequium: et tamen Deum illi affuisse, et Monarchiam, quam quaerebat, illi dedisse, ut ipse liberaret populum Israel de Babylonica captivitate.

Hierem. XXVII: Ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor Regis Babylolonis servi mei; Insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi, et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terree ejus, et ipsius, et servient ei gentes multee, et reges magni. Gens autem, et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus omnipotens. Et tamen quis dubitat, quin Nabuchodonosor mala intentione subjecerit sibi tot regna?

Ezechiel quoque ait, cap. XXIX: Nabuchodonosor Rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum, et merces non est reddita ei de Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversus eam. Et infra: Dedi ei terram xEgypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

Sic Romani non propter Deum, sed cupidate gloriae quaerebant Monarchiam, ut B. August. ostendit prolixe libr. V. civit. Dei cap. 12. et tamen Deus Monarchiam eis donavit, tum, ut mercedem redderet bonis eorum operibus moralibus, ut idem Augustin. docet lib. V. cap. 13. civit. Dei, tum etiam, ut per unionem omnium Gentium sub uno principatu pararetur via Evangelicae praedicationi, utB. Leo dicit serm. I. de SS Petro et Paulo.

Adde tamen, quod etiamsi initio, qui regna constituerunt, fuerint invasores, ut plurimum; tamen successu temporis fiunt vel ipsi, vel successores eorum legitimi Principes, quia populi paulatim consentiunt. Hoc modo regnum Francorum nunc omnium consensu legitimum est, licet initio Franci injuste Gallias occupaverint. Atque idem dici potest de regno Hispanico, quod ab invasione Gothorum coepit; et de regno Anglorum, quod caepit ab injusta occupatione Anglosaxonum; et de ipso Imperio Romano, quod a Julio Caesare patriae oppressore constitutum est; quod tamen postea adeo legitimum esse coepit, ut Dominus dixerit Matth. XXII: Reddite quoe sunt Caesaris, Caesari etc..

Chapter 5 of 21