Skip to the text

Caput III. Ex Scripturis asseritur politicus Magistratus

Quantum ad Primum, Scriptura Testamenti veteris plena est testimoniis. Exod. XXII. Judices populi a Deo ipso vocantur Dii, sicut etiam Psalm. LXXXI: Deus stetit in Synagoga Deorum, inmedio autem Deos dijudicat; cujus’ vocabuli rationem explicat Josaphat, II. Paralip. XIX. ubi dicit judices, non hominum, sed Dei judicia exercere, id est, loco Dei judicare, Et similiter Deuter. I. monet Moses judices populi, ut juste judicent quia Dei judicium est; et Christus Joan. X: Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, quem Pater sancti ficavit, et misit in mundum etc. Ubi Christus vult dicere: Si Principes Deus vocat Deos, quia ad illos mandatum divinum factum est, ut judicent loco suo, cur non magis, etc. non enim quadrat quod alii dicunt, vocatos Deos eos omnes, quibus Deus locutus est. Si ergo Principes vocantur Dii, quia locum Dei tenent, non potest reprehendi munus Principum, nisi reprehendatur Dei ipsius munus.

Praeterea Deuteron. XVII. describit Moses leges Regi futuro, et in lib. Judicum cap. ult. in ultimis verbis reddere volens Spiritus sanctus causam omnium malorum, quae acciderunt illo tempore, dicit: In diebus illis non erat Ilex in Israel, sed unusquisque, quod bonum sibi videbatur, hoc faciebat {i). In eodem libro Judicum, et in libro Regum passim habemus Deum excitasse Israeli Judices, aut Principes, per quos populum liberaret. Prov. VIII: Per me Reges regnant.

Respondent Anabaptistae, Judaeis luisse permissos Magistratus propter imperfectionem: ac aliam rationem esse Testamenti novi.

At contra; nam in primis Prophetae praedixerunt omnes Reges terrae servituros Christo, et Ecclesiae:lquod non potest fieri, ni siin Ecclesia sint Reges. Psam. II: Et nunc Reges intelligite, erudimini, qid judicatis terram, apprehendite disciplinam; secundum Hebraeum ia 1pu?3 osculamini filium, quem in eodem Psalmo Scriptura vocat Messiam; item Psalm. LXXI: Adorabunt eum omnes Reges terree, omnes Gentes servient ei Isaiae LX. Ambulabunt Gentes in lumine tuo, et Reges in splendore ortus tui. Et cap. XLIX: Erunt Reges nutricii tui, et Regince nutrices luce vultu in terra demisso adorabunt te, et pulveres pedum tuorum lingent; quod certe impletum videmus in Constantino, Theodosio, Carolo Magno, et aliis, qui adoraverunt sepulchra Apostolorum et Martyrum, et Ecclesias ditaverunt, protexerunt.

Praeterea, Christus, praedicans Evangelium regni, inter alia dixit: Reddite quee sunt Caesaris, Caesari, Matth XXII. et Paulus Roman. XIII. jubet, ut Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non enim est potestas, nisi a Deo etc. Et ibidem ter repetit, Principes saeculares, quibus tributa redduntur, esse ministros Dei. Quo loco utitur etiam Irenaeus lib. IV. cap. 70. Item I. Timoth. II. jubet Apostolus nominatim orari pro Regibus. Quo loco utitur Tertullianus in

Apologet, cap. 31. quia calumniabantur Ethnici Christianos, quod Magistratibus nollent parere; Ac certe si Evangelium non ferret Magistratum, oporteret orare pro destructione Regum et Principum. Ad Titum III: A dmone illos principibus et. potestatibus subditos esse: et I. Petri II: Deum timete, Regem honorificate.

Sed respondent, ex his testimoniis probari, oportere nos parere Regi Ethnico, non autem licere Christianis regna possidere, et Magistratus gerere. Quibus nos respondemus, Primum, non esse mirum, in Testamento novo non fieri multam mentionem magistratuum; nam Christus non venit constituere regnum politicum, sed regnum spirituale, et coeleste; et similiter Apostoli in hoc regno spirituali commendando, et propagando occupati fuerunt: politicum reliquerunt, ut antea erat.

Addimus praeterea, Licet non expresse Scriptura novi Testamenti approbet in Ecclesia magistratum politicum, tamen evidenter colligi ex adductis testimoniis; nam si Christianis licet subesse Regi Ethnico, cur non potius Regi Christiano? et si licet Christiano subesse, cur non prseesse? cum subesse, videatur magis contra libertatem Evangelicam, quam praeesse.

Denique, si Christianae libertati repugnaret subjectio, vel praefectura civilis, magis repugnaret Ecclesiastica, quia Christiana libertas magis pertinet ad Christianum, ut est civis Ecclesiae, quam ut est civis mundi: At non ‘repugnat Christianae libertati praefectura, vel subjectio Ecclesiastica, ut patet ex illo Matth. XXIV: Quis putas est' fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Et ex illo Rom. XII: Qui preeest in sollicitudine. Et ex illoHebr. XIII: Obedite praepositis vestris. Neque igitur repugnat praefectura, vel subjectio politica. Atque hinc solvitur primum argumentum contra allatum.

Ad Primum ergo locum Scripturae, superiore capite contra allatum, dicendum est, Christum eo loco de seipso tantum loqui, et rectissime probare se, quia Filius Dei summi Regis esset, non fuisse obligatum solvere tributum ulli Principi, alioqui ipse idem jussit reddi censum Caesari, Matth. XXII. et

Apostolus Rom. XIII. Cui tributum, inquit, tributum etc. quamvis autem Christus de se proprie dixerit: Ergo liberi sunt filii, recte tamen ex hoc loco colligitur, Ecclesiasticos debere esse liberos a tributis, quia filius Regis ita liber est, ut propter eum etiam familia ejus libera sit, ut supra diximus in libro de Clericis cap. 25.

Ad Secundum, eo loco Christus instituit Ecclesiasticum Magistratum, et eum distinguit a politico, et a politico corrupto, cui pompte, superbia, fastus, annexa esse solent, qualem etiam politicum Magistratum, si intelligamus prohibitum esse Christianis, nihil absurdi dicemus, ibi enim non reprehenditur regnum, sed modus regnandi.

Ad Tertium, non vult Paulus dicere, non sinatis vos obligari ulla lege, sed solvite mature omnia debita; praecedit enim: Reddite omnibus debita, cui tributum etc. Et quia solius amoris debitum numquam ita reddi potest, quin semper teneamur amare, ideo ait: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.

Ad Quartum dico, fieri servum hominis eo loco significare servire homini propter hominem tantum, nam alioqui ibidem Paulus hortatur servos, ut etiam si possint fieri liberi, tamen magis eligant servitutem: et Galat. Y: Seimite, inquit, invicem.

Ad Ultimum dico, ibi nomen Domini proprie accipi, quomodo non convenit nisi Deo; nec propterea tolluntur Reges, et Principes, qui non proprie domini sunt, sed ministri Dei, qui unus verus est Dominus, nullus enim est titulus major. Nam verus Dominus duas habet conditiones, quae nulli creaturae conveniunt. Una est, ut possit pro libito uti re, cujus est Dominus, et eam augere, minuere, mutare, annihilare etc. Altera, ut nulli serviat, id est, nulla re indigeat, sed seipso sufficiat ad omnia; ut recte notat Augustinus lib. de Genes. VIII. cap. H. et deducit ex Psam. XY: Dixi Domino, Deus meus es tu, quia bonorum meorum non eges; nam in Hebraeo est, dixi Domino, Dominus meus 'JVtfc et hinc est quod LXX. interpretes ubique nomem proprium Dei hin' reddiderunt per rrjptoa, et Hieronymus per Dominum: hinc etiam Augustus, ut Tertullianus refert in Apologet, cap. 34. numquam seDominum appellari passus est, quod intelligeret hunc titulum soli Deo convenire, et e contrario

reprehenditur a Suetonio incredibilis arrogantiae Domitianus, quod in Amphitheatro sibi acclamari libenter audiret: « Domino, et Dominae feliciter: » et quod juberet de se scribi: « Dominus, et Deus noster', sic fieri jubet. »

Idem asseritur exemplis Sanctorum.

Secunda ratio sumitur ab exemplis; nam si res mala esset principatus, numquam viri sancti eum gessissent; at habemus in Scriptura plurima exempla sanctorum Principum, ut Melchisedech Regis Salem, Josephi Patriarchae, qui toti./Egypto utilissime praefuit, Moysis, Josue, omnium fere Judicum, Davidis, Salomonis, Ezechiae, Josaphat, Josiae, Danielis, Mardochaei, Nehemiae, Machahaeorum, et aliorum.

In Testamento novo videmus Joan. IV. Regulum credidisse in Christum, nec tamen jussum renuntiare principatui; et similiter Actor. XIII. Proconsulem conversum a Paulo, non propterea, deposuisse magistratum. Videmus deinde a S. Fabiano Papa, et Martyre, et a tota Ecclesia admissum fuisse Philippum Imperatorem, nec illi imperatum, ut deponeret imperium, ut ex historia Eusebii lib. VI. cap. 25. colligitur.

Quod autem non sit in Testamento novo major copia exemplorum, ratio est, quia Deus voluit Ecclesiam suam inchoare ab hominibus pauperibus, et vilibus ut dicitur I. Cor. I, ne putaretur augmentum Ecclesiae opus humanum, si favore Principum crevisset: imo e contrario voluit Deus primis 300 annis, ut Ecclesia totis viribus oppugnaretur ab Imperatoribus totius mundi, ut inde ostenderet, opus suum esse Ecclesiam, et plus posse illam patiendo, quam possent illi cruciando.

siquidem videmus Constantinum divinitus edoctum, et vocatum a Deo singulari miraculo, ut Eusebius refert lib. I. de vita Constantini. At si res mala esset principatus, quare Christus ipse Constantinum ad Ecclesiam vocasset?Ubi nota obiter dissonantiam circa hanc historiam; nam in historia Ecclesiastica Eusebii a Ruffino versa lib. IX. cap. 9. habetur Constantinum per soporem vidisse signum crucis in coelo, et deinde Angelos ei dixisse: In hoc vince; At lib. I. de vita Constantini Eusebius refert, in itinere eum corporeis oculis vidisse supra solem signum crucis cum illis litteris: In hoc vince; et idem signum a toto exercitu conspectum, et noctu postea ei apparuisse Christum, qui mysterium explicuerit, atque haec omnia se ab ipso Constantino coram audivisse. Itaque verisimile est quod in historia habetur a Ruffino additum fuisse. Alia plurima exempla addi possent Joviani, Gratiani, Theodosii junioris et senioris, Caroli Magni, Ludovici Pii, Othonis I. S. Henrici Imperatoris, S. Ludovici Regis Francorum, aliorumque multorum, qui vel in Britannia, vel in Hungaria, vel in Bohemia, vel in aliis regionibus sanctissime regnaverunt. Ad argumentum in contrarium dico Primo, falsum esse Principes ut plurimum esse malos; hic enim non agimus de regno particulari, sed de politico principatu in genere, qualis Princeps fuit Abraham,- et alii; sicut ergo fuerunt mali Principes, Cain, Nemrod, Ninus, Pharao, Saul, Hieroboam, et alii Reges Israel; ita e contrario fuerunt boni Principes, Adam, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moyses, Josue, omnes fere Judices, et plurimi Reges Juda.

Secundo dico, exempla malorum Principum non probare malum esse principatum, saepe enim mali abutuntur rebus bonis, at exempla bonorum recte probant, principatum esse bonum, quia homines boni non utuntur rebus malis. Praeterea, etiam Principes mali plus prosunt saepe, quam obsint, ut patet de Saule, Salomone, et aliis. Denique utilius est Reipub. malum Principem habere, quam nullum, ubi enim nullus est non potest diu consistere Respublica, dicente Salomone Proverb. XI: Ubi non est gubernator, cormxet populus; et ubi est, licet majus, conservatur unitas populi. Vide Beatum Thomam in opusc. 20. cap. 6. lib. I.

Tertio dico, quod in Regibus Israel nullus fuerit bonus, ad insignem Dei providentiam pertinere: Deus enim id permittere voluit, quia rebellio illa Israelitarum a tribu Juda, significabat schismata Haireticorum ab Ecclesia, ut Eucherius, docet in fine lib. III. super libro Regum: sicut enim inter Catholicos sunt boni, et mali; at inter Haereticos nullus potest esse bonus, ita quoque inter Reges Juda multi fuerunt boni, multi etiam mali. Ex Regibus Israel nullus omnino inventus est bonus.

Chapter 3 of 21