Skip to the text

Caput XVIII. Ad magistratum pertinere defensionem Religionis

Secundus error est aliorum, qui ad alterum extremum deflectentes, docent reges

debere curare Rempublicam suam, et pacem publicam; de religione autem non curare, sed permittere singulis ut sentiant prout voluerint, et vivant ut voluerint, modo non perturbent pacem publicam. In hoc errore fuerunt olim Ethnici, qui omnes religiones approbabant, et omnium Philosophorum sectas admittebant, ut August. dicit lib. XVIII. de civit. Dei cap. 51. unde beatus Leo serm. 1. de SS. Petro et Paulo: « Haec autem civitas, inquit, ignorans sua: provectionis auctorem, cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium servie- ‘ bat erroribus, et magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem. » Et Themistius Philosophus, ut refert Socrates lib. IV, hist. c. 27. Valenti Imperatori persuadere conatus est, Deo gratam esse sectarum varietatem, dum ita pluribus modis colitur; et pluris fit, dum difficilius cognoscitur. Item haeresiarcha quidam nomine Rethor apud Augustinum libro de haeresibus, cap. 72. omnes sectas veras esse docuit.

Denique, hanc libertatem voluerunt et obtinuerunt Germani anno 1526, quando Principes Imperii Spirae congregati fuerunt: et nunc idem feruntur in Flandria petere; quorum argumenta quatuor praecipue sunt. Unum, quod fides sit libera. Alterum, quod sit donum Dei. Tertium, quod experientia doceat cogendo nihil profici. Quartum, quod Christiani semper Judaeos toleraverint, cum tamen Christi hostes sint.

At hic error perniciosissimus est, et sine dubio tenentur Principes Christiani non permittere subditis suis libertatem credendi, sed dare operam, ut ea fides servetur, quam Episcopi Catholici, et praecipue summus Pontifex docet esse tenendam. Probatur primo Scriptura, Proverb. XX: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item: Dissipat impios Rex sapiens. Porro impios esse haereticos negari non potest. Item Psalm. II: Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui judicatis terram, servite Domino in timore.

Augustinus epist. 50: « Aliter servit, inquit, Rex Deo, quia homo est, aliter quia Rex est; quia homo est, et servit vivendo fideliter; quia vero etiam Rex est, servit, leges justa praecipientes, et contraria prohibentes, convenienti vigore sanciendo: sicut

servivit Ezechias, lucos et templa idolorum destruendo: sicut servivit Rex Josias, talia et ipse faciendo: sicut servivit Rex Ninivitarum, universam civitatem ad placandum Dominum compellendo: sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando: sicut servivit Nabuchodonosor, omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo. » Et ibidem subjungit: « Quis mente sobrius Regibus dicat, Nolite curare in regno vestro, a quo teneatur, vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri? Non ad vos pertineat in regno vestro, quis velit esse sive religiosus, sive sacrilegus; quibus non potest dici: Non ad vos pertineat in regno vestro, quis velit esse pudicus, quis impudicus. »

Praeterea in testamento novo Apoc. II. reprehenditur Angelus Pergami, quod haberet apud se aliquos tenentes doctrinam Nicolaitarum, et Angelus Thiatyrce. quod permitteret Jezabel seducere servos Dei. Ex quibus colligitur, noxiam esse Ecclesiae, mixtionem haereticorum cum Catholicis. Roman. XVI, jubentur Christiani declinare haereticos. Galat. V: (Jtinam, inquit, abscindantur, Tit. I. Increpa illos dure ut sani sint in fide, ergo Reges, qui sunt Ecclesiae nutricii, Isaiae XLIX. non debent permittere istam confusionem.

Secundo probatur testimoniis Pontificum et Imperatorum. Leo epist. 75. ad Leonem Augustum: « Debes, inquit, Imperator incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium essecollatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta, defendas, et veram pacem his, quae sunt turbata, restituas. » Anastasius II. Papa in epist. ad Anastasium Imperatorem: «Hoc, inquit, praecipue insinuo serenitati tuae, ut cum causae Alexandrinorum patuerint piissimis auribus vestris, ad Catholicam et sinceram fidem eos auctoritate, sapientia, divinisque vestris mandatis redire faciatis. » Similia habet Gregorius lib. IX, epist. 60. ad Regem Angliae, lib. XI, epist. 44. ad Leontiam Augustam. Similia habet Agatho in epistola ad Constantinum IV.

Porro Imperatores pii idem senserunt; nam Theodosius L. cunctos populos, C. de summa Trinitate, et fide Catholica, radicitus evulsit libertatem credendi, quam aliqui

Principes permiserant, ac jussit omnes credere eo modo, quo Romanus Pontifex docet esse credendum. Valentinianum juniorem laudat Ambrosius in oratione funebri, quod Romai repetenti antiquam libertatem in religione, ut colere posset sacrificiis Deos, fortissime restiterit. Similiter Martianus C. eodem, L. Nemo, severe prohibet, ne quis ea, qua} sunt in Conciliis Episcoporum definita, revolvat, aut de iis publidtf disputare praesumat.

Constantinus Magnus initio quidem imperii permisit libertatem religionis omnibus, ut patet ex Historia Eusebii lib. X, cap. 5. tamen postea jussit claudi templa idolorum, et solam Christianam religionem vigere, ut Optatus refert lib. II. contra Parmen. quem filii sunt imitati, Constans et Constantinus, ut Augustinus refert epist. 166. et (apud Ruffinum lib. X, cap. 5.) exilium minatus est Constantinus iis omnibus qui non acquiescerent Nioartii Concilii definitioni.

Qui libertatem credendi concesserunt, tres inveniuntur. Jovianus, qui tamen ne Catholicos cum ha}reticis misceret, graviter admonitus est a Concilio Antiocheno, ut scribit Socrates lib. III. capite 21. Valens Imperator Arianus omnibus haereticis et Ethnicis liberam permisit religionem, ut scribit Theodoretus, lib. IV, cap. 22. Denique Julianus Apostata, qui ideo permisit libertatem, quia sic sperabat posse interire Christianismum; sic enim ait Augustinus epist. 166. alias 165: « Julianus, inquit, desertor Christi et inimicus, haereticis libertatem perditionis permisit, et tunc Basilicas haereticis reddidit, quando templa Damioniis; eo modo putans, Christianum nomen posse perire de terris, si unitati Ecclesiae, de qua lapsus fuerat, invideret, et sacrilegas dissensiones liberas esso permitteret. »

Probatur tertio rationibus. Primo, potestas temporalis et spiritualis in Ecclesia non sunt res disjunctae et separatae, ut duo regna politica, sed sunt conjunctae, ita ut unum corpus faciant; vel potius ita se habent, ut corpus et anima in uno homine, est enim potestas spiritualis quasi anima, et temporalis quasi corpus, ut Nazianzenus docet in oratione ad populum timore perculsum; ergo debet potestas temporalis spirituali servire, eamque ab hostibus suis protegere ac defendere, ac (ut B. Gregorius ait, lib. II, epist. 61 ) terrenum regnum coelesti famulari; sed Ecclesiae exitialis est haec libertas; nam vinculum Ecclesiae est unius fidei confessio, ad Ephes. IV. Una fides, et ideo dissensio in fide, Ecclesiae est dissolutio. Debent igitur Principes hanc libertatem nullo modo permittere, si fungi munere suo volunt.

Secundo, quando apud Judaeos vera religio florebat, non poterant Reges permittere libertatem religionis, ergo multo minus debent permittere Reges Christiani; non enim minus ordinata debet esse Ecclesia, quam fuerit Synagoga. Antecedens patet Deuter. XVII. ubi ex sententia judicis politici jubentur occidi, qui non obediunt Sacerdoti. Et cap. XVIII. Pseudoprophetae similiter exterminari jubentur; et idem patet exemplis, quae affert Augustin. epist. 50. de Ezechia, Josaphat, Josia, et aliis piis Regibus, qui destruebant lucos, et templa idolorum, et severe puniebant idololatras, et populum ad cultum veri Dei compellebant. Quod autem paulo ante Christi tempora coeperint permitti variae haereses, ac praecipue Sadducaeorum, qui negabant resurrectionem, non est mirum, quia Synagoga tunc ad interitum propinquabat, nec habebat Regem vere Judaeum, qui ista curaret, sed Idumaeum Herodem, Pontifices autem nihil poterant.

Tertio, libertas credendi perniciosa est, etiam temporali bono regnorum, et publicae paci, ut patet primum ex Gregorio lib. IV, epist. 32. ubi dicit, Reipub. civilis incolumitatem, ex Ecclesiae pace pendere. Deinde ratione; nam ubi servatur fides et obedientia Deo, ibi etiam servatur Principi; nam fides ipsa hoc docet et exigit. Item dissensio in fide parit animorum et voluntatum dissensiones: omne autem regnum in seipsum divisum, desolabitur; et experientia nostri temporis adeo manifeste hoc ostendit, ut frustra id probare nitamur.

Quarto, libertas credendi perniciosa est illis ipsis, quibus conceditur; nam libertas credendi nihil est aliud, quam libertas errandi, et errandi in re omnium periculosissima; nam fides vera non est nisi una, Ephes. IV. Una fides, ergo libertas ab ista

una fide recedendi, est libertas in errorum

baratrum ruendi. Sicut ergo salubriter non permittitur ovibus libertas vagandi per montes, et salubriter non liberatur gubernaculo, nec sinitur libere a quolibet vento circumferri navis; ita quoque salubriter non con¬

ceditur populis libertas credendi, posteaquam uni verae fidei se adjunxerunt. Argumenta solventur in sequenti Quaestione.

Chapter 17 of 21