Caput VII. Idem asseritur ex antiquitate
Quinta ratio sumitur ab origine; Nam etsi subjectio servilis coepit postpeccatum Adae, tamen politicus principatus fuisset etiam in statu innocentiae; et probatur primo, quia etiam tunc homo fuisset naturaliter animal civile, et sociale, ac proinde rectore opus habuisset.
Secundo, ex ipsa creatione; Nam ideo Deus fecit mulierem ex viro, et non creavit simul multos viros, sed unum tantum, ex quo omnes alii nascerentur; ut indicaret ordinem et praefecturam, quam inter homines esse volebat, ut Ghrysostom. observat homil. 34. in. I. ad Corinth.
Tertio, quia in illo statu fuisset disparitas sexuum, statuum, ingeniorum, sapientiae et probitatis: ergo et praefectura ac subjectio; nam in humana societate debuit esse ordo. Rectus autem ordo postulat, ut inferiore a superiore regatur, foemina a viro, junior a seniore, minus sapiensasapentiore, et minus bonus a meliore: quod autem hae diversitates tunc etiam locum habuissent, sic ostendi potest.
In illo statu fuisset generatio, ut patet Genes. I. Crescite, et multiplicamini: ergo et sexus disparitas, quae necessario praecedit generationem, et disparitas aetatum, quae necessario sequitur generationem, et disparitas sapientiae et probitatis, quae sequitur aetatum disparitatem; non enim fuissent nati homines perfecti in illo statu, sed debuissent paulatim discere, et proficere. Fuissent quidem omnes nati in gratia Dei, et cum majori cognitione, quam nunc, ut Augustinus docet lib. I. de Baptismo parvulorum, c. 38. at sine dubio non fuissent tam perfecti, quam adulti: et inter ipsos adultos poterant per liberum arbitrium aliimagis, alii minus applicari ad discendum.
Denique ingeniorum varietas oritur ex varietate corporum; fuissent autem tunc corpora varia magnitudine, forma, robore, et similibus, ut patet, quia illa corpora non erant exempla a legibus naturae, et egebant cibo, aeris inspiratione, coelorum influxibus: fuisset igitur etiam tunc ingeniorum diversitas. Vide B.Thomam I. par. qusest. XCYI etCV.
Quarto, inter Angelos est praefectura, et subjectio, cur ergo inter homines non fuisset in statu innocentiae? Certe Beelzebub dicitur princeps Daemoniorum, Matth. XII: qui sane principatum non acquisivit peccando, sed retinuit, quem ante habebat in eos Angelos, qui eum secuti sunt. Et Apocalvps. cap. XII. dicitur:,Michael, et Angeli ejus. Denique Dionysius cap. 9. coelestis Hierarchiae, dicit primam Hierarchiam Angelorum praeesse, et imperare secundae, et secundam tertiae. Et. B. Gregor, homil. 34. inEvangel. dicit, nomina Principatuum et Dominationum in Angelis, aperte significare, quod alii aliis praesint.
Ex his ad argumentum quintum respondetur, non pugnare libertatem, in qua creati sumus, cum politica subjectione, sed solum cum despotica, id est, cum vera et propria servitute. Differt autem politica subjectio a servili, quod subjectus serviliter est, etoperatur'propter alium; subjectus politice, est, et operatur propter se; servus regitur non in sui, sed in domini sui commodum; civis regitur in commodum suum, non in commodum magistratus; sicut e contrario Princeps politicus, dum regit populum, non suam, sed populi utilitatem quaerit, Tyrannus autem, et Dominus, non populi, sed suam quaeiut, ut Aristot. docet, lib. VIII. de morib. cap. 10. Itaque revera si ulla est servitus in
politico principatu, magis proprie servus dici debet qui praeest, quam qui subjectus est, ut docet Augustinus lib. XIX. civitat. cap. 14. et hoc ad litteram significat illud Domini, Matth. XX: Qui voluerit inter vos primus fieri, erit omnium servus; quomodo Episcopi servos se plebium suarum, et summus Pontifex servum servorum Dei se nominat.
Ad primum locum ex cap. I. Genes, dico, ibi agi de principatu despotico; sic enim dominari debuit homo piscibus maris, et volatilibus coeli, aliisque animantibus.
Ad secundum dico, mulierem tam ante peccatum, quam post, sociam et subjectam esse viro, sociam in generatione, subjectam in gubernatione. Illud autem: Sub viri potestate eris, non significat quamcumque subjectionem, sed involuntariam, et cum tristitia ac timore, qualem ut plurimum experiuntur mulieres conjugatae; ita docet B. Augustinus lib. XI. Genes, cap. 37; «Neque enim, inquit, et ante peccatum aliter factam fuisse, decet credere, mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, et ad eum ipsa serviendo converteretur, sed recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cujusdam conditionis est potius, quam electionis. »
Ad tertium fateor, Cain primum aedificasse materialem civitatem, sed non propterea sequitur ibi coepisse politicum regimen; nam etiam sine civitate materiali potest esse Respublica et Principatus; neque negari potest, quin Adamo subjecti fuerint filii et nepotes ejus.
Ad quartum dico, Augustinum loqui de servitute proprie dicta, ut ex toto illo capite patet; ubi inter' alia sic ait: « Conditio servitutis jure intelligitur imposita peccatori etc. » Neque obstat quod Augustinus ibidem dicit, quod primi justi, pastores, magis pecorum, quam Reges hominum constituti sunt, ut hinc etiam insinuaret Deus, quid postularet ordo creaturarum, et quid exigat meritum peccatorum; nam hoc loco respicit ad abusum nominis regii, quod interdum accipiatur pro despotico principatu; nam ut idem Augustinus ait lib. Y. de civit. Dei cap. 12, Rex dicitur a regendo, et consulendo, non a regnando atque dominando; et hoc modo Abraham, Isaac, et J acob Reges dici potuissent: tamen quia fastus humanus
Regem dici putat a regnando et dominando, unde est illud Domini, Luc. XXII: Reges Gentium dominantur eorum, ideo primi justi, pastores pecorum potius, quam Reges hominum dicti sunt.
Ad quintum dico, Cregorium non loqui de principatu politico simpliciter, sed adjuncto metu, et tristitia, et timore etc. quae per peccatum invecta sunt; et cum ait, omnes homines natura esse aequales, et per peccatum fieri inaequales, et ideo unum ab altero regi debere, non intelligit homines natura esse aequales sapientia vel gratia, sed aequales in essentia et specie humana; ex qua aequalitate recte colligitur, non debere unum alteri dominari, quomodo homo dominatur bestiis, sed solum debere unum ab altero regi politice. Unde ibidem subdit: « Nam contra naturam superbire, est ab aequalibus velle timeri; » Quia vero peccatores per peccatum similes fiunt bestiis, et degenerant ab ea naturae integritate, in qua creati fuerant; ideo ibidem Gregorius dicit recte post peccatum unum alteri dominari coepisse; cum terrore minando et puniendo, quod in statu innocentiae non fuisset.
Chapter 6 of 21