Skip to the text

Caput II. Proponitur prima quaestio: An politica potestas sit bona, et Christianis licita

Est una ex praecipuis haeresibus Anabaptistarum, et Trinitariorum hujus temporis: Non licere Christianis gerere Magistratus, nec debere esse ullo modo inter Christianos praetoria, tribunalia, judicia, jus gladii etc. Ministri, qui in Transylvania, Trinitatem, et Incarnationem, et parvulorum Baptismum oppugnant, ediderunt anno 1568, Albae Julia?, Antitheses Christi veri et falsi; quarum septima est, Christum falsum habere in sua Ecclesia Reges, Principes, Magistratus, gladios, Christum verum nihil tale in sua Ecclesia pati posse.

Argumenta eorum haec sunt, vel, certe esse possunt. Primum, ex Scriptura. Matth. XVII: Deges Gentium, a quibus accipiunt tributa etc. ergo liberi sunt filii. Et Lucae XXII. Reges Gentium dominantur eorum: non sic erit inter vos. Rom. XIII: Aemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. I. Corinth VII: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. II. Corinth. VIII: Unus Dominus.

Ephes. IV: Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus.

Secundum, ab exemplis; nam plerique Principum abutuntur potentia, et non solum non prosunt, sed etiam obsunt Reipublicee ut patet in ipso initio mundi de Cain, Genes. IV. de filiis Principum, Genes. VI. qui accipientes varias uxores, corrupti sunt omni scelere, et eorum causa postea venit diluvium. Item de Nemrod, Pharaone, Nabuchodonosor, et deSaul, Roboam, et cseteris; nam post divisionem regni, ex Regibus Israel nullus fuit bonus.

Tertium, a fine; nam Magistratus permissus fuit Judaeis propter imperfectionem temporis, erant enim pueri Judaei, et ideo regi debebant ab alio, ut patet Gulat. IV. At nos viri sumus perfecti, et unctio docet nos de omnibus.

Quartum, ab efficiente; nam ista potestas non est Deo introducta, sed ab hominibus tyrannice usurpata; Quis enim fecit Nemrod Regem? quis Nabuchodonosor? quis Ninum? quis Alexandrum? quis Julium Caesarem? quis alios? Hinc laudatur ille pirata, qui respondit Alexandro: ego quia cum parvo ligno discurro, pirata dicor; tu quia cum magna classe orbem terrarum spolias, Imperator diceris. Augustinus lib. IV. civit, cap. 4. ex Mare. Tuli. lib. III. de Republica.

Quintum, ab origine. Nam Deus creavit hominem liberum, et per peccatum introducta est subjectio; ergo cum a peccato per Christum liberati simus, etiam a subjectione esse debemus. Antecedens patet; nam Genes. I. non dicitur: Dominamini hominibus, sed: Dominamini piscibus maris etc. Item mulier nunc non subjicitur viro, msi politica subjectione, tamen hsec subjectio per peccatum introducta, est, ut patet Genes. III: Sub viri potestate eris; et praiterea ante diluvium primus, qui condidit civitatem, et inchoavit regnum politicum, fuit Cain, ut ex Genes. IV, deducit Augustinus lib. XV. civit. Dei cap. 1. post diluvium primus fuit Nemrod, Gen. X.

Denique id clare docent Patres. Augustinus libro XIX de civit. Dei c. 15 rationalem factum ad imaginem suam, noluit Deus nisi irrationabilibus dominari, non hominem pecori. Inde primi justi, pastores mapds pecorum, quam Reges hominum constituti

sunt; ut hinc etiam insinuaret Deus, quid ordo postularet creaturarum, et quid meritum exigeret peccatorum. Gregorius libro XXI.moral. cap. 11. Omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis dispensatio occulta postponit. Ipsa autem diversitas, quaj accessit ex vitio, recte est divinis judiciis ordinata, ut quia omnis homo iter vitae non aeque graditur, alter regatur ab altero; similia habet in Pastorali, part. 2. cap. 6.

Hanc hoeresim non solum Catholici omnes exeerantur, ac praecipue B. Thom. in opus. 20. et omnes Philosophi, sed etiam Philippus Melanchthon in locis, cap.de civili Magistratu, et Joan. Calvinus lib. IV. Institut. cap. 20. acerrime, et fusissime oppugnant, et Lutherus ipse in visit. Saxonica, etsi ab ipsius verbis in Babyl. Captivitate, cap. de Baptismo, occasionem sumpserunt Anabaptistae.

Nos eam quinque argumentis refellemus; nam tot etiam sunt adversariorum fundamenta. Primo, ex Scripturis. Secundo, ex exemplis Sanctorum. Tertio, ex fine seu necessitate. Quarto, ex causa efficiente. Quinto, ex origine.

Chapter 2 of 21