Caput XX. Libros haereticorum, abolendos esse
Postrema restat quaestio de poenis haereticorum, quas post Ecclesiae judicium et declarationem, Principes politici infligere possunt ac debent. Incipiemus autem a libris eorum, ac breviter ostendemus, libros haereticorum jure interdici, et exuri. Id igitur Probatur Primo ex antiqua et perpetua consuetudine, non solum Christianorum, sed etiam Ethnicorum.
Primo, refert Valerius Maximus lib. I, c. 1. quod cum Romae reperti fuissent libri quidam, qui nonnihil videbantur solvere religionem, Praetor Urbanus, ex auctoritate Senatus, in conspectu populi eos cremavit. Marcus Tullius lib. I de natura Deorum refert, Protagoram Abderitem, quod libros noxios religioni scripsisset, Atheniensium jussu, urbe atque agro exterminatum, librosque ejus in concione combustos.
Deinde, tempore Apostolorum, refert Lucas Actor XIX. multos ab Apostolis conversos, libros curiosos et vanos contulisse, et combussisse coram omnibus, etClemens lib. I constitut. Apostol. cap. 7. dicit, Apostolos prohibuisse initio fidelibus libros Gentilium, et falsorum Prophetarum. Scribit etiam Eusebius lib. VII histor. cap. 6. Dionysium Episcopum Alexandrinum, qui floruit circa annum 250. a fidelibus reprehensum, quod libros haereticorum legeret.
Consequente postea tempore crevit zelus fidelium contra libros haereticorum; Nam Nicaenum Concilium libros Arii igni adjudicavit, ut Nicephorus testatur lib. VIII, 'cap. 18. et Constantinus id execulioni mandari jussit, proposita poena capitis, si quis libros Arii occultasset, ut patet ex epistola ejus apud Socratem lib. I, cap. 6. et Nicephorum lib. VIII, cap. 25. Scribit etiam Socrates lib. I, cap. 24. Marcellum Ancyranum damnatum fuisse, quod libros suorum errorum comburere noluisset; non enim recipiebantur ad poenitentiam haeretici, nisi prius libros suos combussissent.
Circa eadem tempora Epiphanius in Synodo Cypri coacta, vetuit libros Origenis legi, ut Socrates lib. VI, cap. 9. historiae refert, et Concilium Carthaginiense IT, can. 16. permittit solis Episcopis, ut tempore necessitatis libros haireticorum legant. Non diu postea cum Nestorii hajresis in Concilio Ephesino damnata fuisset, libri quoque Nestorii in eodem Concilio interdicti fuere, et a Theodosio Imperatore exuri jussi, ut Liberatus refert cap. 10. Breviarii, et exstat adhuc lex Theodosii, L. Damnato, C. de haereticis. Circa idem tempus prodiit lex Honorii et Theodosii, qua jubentur Mathematici omnes suos libros, in quibus aliquid est adversum Catholicae religioni, in oculis Episcoporum cremare, L. Mathematicos, C. de Episcopali audientia. Pari ratione in Concilio Chalcedonensi damnantur libri Eutychetis, et ab Imperatoribus Valentiniano et Martiano severa lege prohibetur, ne ullus eos legere, aut habere audeat, sed omnes diligentissime quaesiti crementur, ut patet ex Concilio Chalcedonensi Actor. III. et ex ipsa lege, quae adhuc exstat L. Quicumque, §. Nulli, et §. Omnes, C. de Haereticis.
Eodem tempore B. Leo in epist. 91. ad Turbium, cap. 15. et 16. interdixit lectionem librorum haereticorum quorumdam, et addidit eos Episcopos, qui eos in domibus fidelium haberi sinerent, haereticos censendos; Paulo post Gelasius in Concilio 70 Episcoporum, ut habetur dist. 15. can. S. Romana, proposuit indicem haereticorum, quorum libros a fidelibus vitandos esse dicit.
Postmodum in V. Synodo damnato Anthymo, damnantur etiam ejus libri, et Justinianus Imperator gravem poenam statuit, nimirum amputationis manuum, in eos, qui ejusmodi libros describunt, ac jussit ubique comburi. Habetur haec constitutio in I. Act. Synodi V, et in Novellis, constit. 42. B. Gregorius lib. XIV Moralium cap. 32. refert jussu Tiberii Imperatoris, crematum librum Eutychii, quem ipse Gregorius haeresis convicerat. In VII etiam Synodo Act. 5. interdicuntur et comburi jubentur libri haereticorum, et can. 9. excommunicantur, qui libros haereticorum legunt. Concilium Constantiense sess. 8, confirmat decretum Concilii Romani, quo interdicta fuerat lectio librorum Joannis Wiclefi. Denique, Concilium Tridentinum indicem librorum haereticorum fieri jussit, ut omnes scirent, qui libri cavendi et exurendi essent. Ex quo apparet, semper eamdem fuisse consuetudinem in Ecclesia.
Accedit etiam in argumentum hujus rei, quod nulli fere exstent libri veterum haereticorum; quomodo enim evanuerunt tot volumina Valentini, Marcionis, Arii, Eunomii, Nestorii, Pelagii, et aliorum, quibus S9. Patres respondent?
Probatur Secundo ratione; nam colloquia haereticorum sunt periculosissima, et ideo diligenter vitanda, ergo multo magis libri sunt noxii etpestilentes, ac vitandi. Ad Rom. XVI: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula prceter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab eis; nam per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. II. Timoth. III: Hos devita. Titum. III: Haereticum devita. II. epistola Joannis: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere in domum, nec Ave ei dixeritis.
S. Irenaeus lib. III, cap. 3: « Tantum, inquit, Apostoli, et horum discipuli habuerunt timorem, ut neque verbo tenus communicarent alicui eorum, qui adulteraverant veritatem. »
S. Cyprianus lib. I, epist. 3. ad Cornelium: « Declinent, inquit, fortiter, et evitent dilectissimi fratres nostri verba, et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit. » Et infra: « Nulla cum talibus commercia, nulla convivia, nulla colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quam sunt illi ab Ecclesia profugi. »
S. Athanasius de S. Antonio in ejus vita: «Numquam, inquit, Manichaeis, aut aliis haereticis saltem amicabilia verba largitus est, denuntians talium amicitiam, atque sermones, perditionem esse animae. Sic etiam Arianos detestabatur, ut omnibus diceret, nec juxta eos quidem esse accedendum. » Et ipse B. Anton. jam moriturus: « Haereticorum, inquit, et schismaticorum venena vitare, meumque circa eos odium sectamini; scitis ipsi, quod nullus mihi, nec pacificus quidem sermo cum eis unquam fuerit. »
^ Augustinus in epist. 62: « Haereticum, inquit, sicut vitandum monemus, ne infirmos, et parvulos fallat, ita non abnuimus quibuscumque modis possumus corrigendum eto. » S. Leo serm. 18. de passione Domini: « Viperea, inquit, haereticorum vitare colloquia, nihil vobis commune sit cum eis, qui solo sunt nomine Christiani. » Haec ille.
Jam igitur, si tantopere vitanda sunt colloquia haereticorum, quanto magis libri? Nam oratio in libris scripta, est magis composita, et artificii plena, quam quae in colloquiis usurpatur. Deinde, est semper ad manus: nam conciones et colloquia sunt rara, et verba ore prolata mox transeunt; at verba in libris manent perpetuo, et semper nobis adsunt, nobiscum peregrinantur, nobiscum domi sedent. Praeterea libri magis sparguntur; potest enim aliquis per libros toti fere orbi terrarum simul loqui, et multorum domos et cubicula libri penetrant, quos auctor libri numquam vidit, et ad quos forte numquam admitteretur. Denique, experientia idem docet; nam Joannes Wiclefus viva voce paucissimos pervertit; docuit enim solum in Anglia, et ibi pene nullos reliquit sui erroris haeredes: at per libros totam Bohemiam pervertit. Vide Cochlaeum in historia Hussitarum.
At contra objiciunt. Primo, quia multa bona sunt in libris haereticorum, et stultum videtur, propter aliqua mala privare se etiam bonis; et confirmatur, quia alioqui multorum Patrum scripta comburenda erunt. Item, quia Ecclesia tolerat libros Gentilium, Judaeorum, Turearum, et veterum etiam haereticorum, ut Origenis, Tertulliani, Eusebii, Pelagii.
Respondeo, veritatem quidem non esse negandam, tamen nec legendam in libris haereticorum; nam, ut ibi est, nocet, non prodest. Scribit B. Gregorius lib. V. moral. cap. 41. hoc esse proprium haereticorum, ut veris falsa permisceant, et bonis mala; nam si sola falsa et mala dicerent, ab omnibus repellerentur; si sola vera et bona, haeretici non essent. Itaque omnia miscent, ut ex malis bona inficiant, et per bona mala sua abscondant; quaj etiam causa est, cur Christus et Apostoli prohiberent Daemones vera dicere, ne videlicet per ea vera fidem sibi acquirerent, et postea falsa etiam illis crederentur. Luc. IV: Dominus non sinebat Daemones dicere: Tu es Christus Filius Dei. Et Actor. XVI: Paulus prohibuit Diabolo dicere: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
Praeterea, etiam non decet, ut veritas ab haereticis suscipiatur, qui hostes sunt veritatis. Ut scribit Gellius lib. XVIII. cap. 3. apud Lacedaemonios; cum de summa Rei-
publicae ageretur, vir quidam disertus et doctus, sed improbus et impurus, optimam sententiam dixit, quae cum placeret omnibus, et juxta eam decretum faciendum videretur, et tamen ferre non possent, ut optimum consilium turpitudine actoris foedaretur, electus est vir quidam gravissimus, qui omnium consensu eamdem sententiam diceret, et nulla prioris habita mentione, hujus sententia in decretum referretur.
Ad Primam confirmationem de scriptis Patrum, respondeo in primis, Patres non esse hostes Ecclesiae, et eorum errata non haereses, sed humanos esse errores. Praeterea errores Patrum, esse errores exti netos et mortuos, qui nocere non possunt; nam error nocet quamdiu defenditur pertinaciter: Patrum autem errores non fuerunt detecti, dum Patres ipsi viverent, alioqui enim vel ipsi eos emendassent, vel ab Ecclesia ejecti fuissent: sed post mortem eorum detecti, notatique sunt, et ab omnibus improbati, sicut etiam ab ipsis improbarentur, si viverent.
Ad illud de Gentilibus dico eos tolerari, quia non nocent, cum sint errores mortui. Nulli enim nunc sunt, qui non rideant dogmata Gentilium; nec unquam audimus Christianos depravatos libris Gentilium, deficere ad Gentilismum, ut quotidie deficiunt ad haereticos; Quia vero tempore Apostolorum multi erant, qui propugnabant dogmata Gentilium, Clemens scribit interdictos, fuisse Gentilium libros, lib. I. Const. cap. 7. et eadem de causa prohibentur libri Gentilium in Concilio Carthaginiensi IV, cap, 16.
Ad illud de Judaeorum et Turearum libris dico, libros Judaeorum et Turearum melioris conditionis esse, quam haereticorum; illi enim sunt aperti hostes Christianorum, nec fallunt sub nomine Christiano, ut haeretici faciunt. Itaque etiam simplicissimi quique norunt discernere dogmata Judaeorum et Turearum a Christianis dogmatibus, discernere autem haereses non possunt, nisi homines valde docti. Praeterea etiam Judaeorum et Turearum libri prohibentur, quando continent blasphemias in Christum, aut judicantur perniciosi Christianis, ut patet de Thalmud Judaeorum.
Ad illud de Origene, Tertulliano, Eusebio, Pelagio, dico, eorum libros permitti, quia haereses illae sunt extinctae, et libri pro-
sunt propter antiquitatem. Adde quod Pelagii nihil habemus sub nomine Pelagii, sed sub nomine S. Hieronymi, qualia sunt commentaria brevia in omnes epistolas B. Pauli, Symbolum falso inscriptum ad Damasum, et epistola qusedam ad Demetriadem, quae hebetur in IV. tomo ubi sunt etiam alia Pelagii haeresim sapientia.
Argumentum Secundum: ex Paulo, quii. Thessal. V. dicit: P?'ophetias nolite spernere, omnia probare, quod bonum est, tenete (i): est enim sensus; Si quis futura praedicat, vel scripturas interpretetur, aut verbo, aut scripto, nolite rejicere, sed audite, vel legite, et quod Catholicae fidei consonum est, accipite, reliquum omittite.
Respondeo, Apostolus loquitur de prophetia et scriptis, quae nondum constat, an sint bona vel mala, et talia non vult rejici, nisi prius examinata; sed quando scriptum aliquod jam est examinatum, et constat esse malum, vult omnino rejici, et talia sunt scripta omnia, quae nobis prohibentur; sunt enim probata, id est, examinata omnia, et ideo prohibita, quia mala reperta sunt.
Deinde licet Apostolus ad totam Ecclesiam scribat, tamen non vult omnia fieri ab omnibus, sed ab iis, qui possunt, et quibus ex officio incumbit, sicut cum ad Universitatem aliquam mittuntur articuli aliqui suspecti examinandi, non ad omnes, qui sunt in Universitate, pertinet eos examinare, sed solum ad Magistros, vel quos ipsi designaverint; ita igitur cum Apostolus jubet, in Ecclesia examinari prophetias et Scripturarum interpretationes, certe non vult hoc fieri a sartoribus et caementariis, sed ab Episcopis, et aliis, quos Episcopi sibi adjungunt.
Aliud argumentum sumunt ex testimoniis quatuor veterum Patrum, Dionysii Alexandrini, Theophili item Alexandrini, B. Hieronymi, et Gelasii; nam Dionysius, ut scribit Eusebius lib. VII. hist. cap. 6. cum reprehenderetur quod libros haereticorum legeret, respondit, se visionem habuisse, qua sibi dicebatur: « Lege omnia, quae in manus tuas veniunt, valebis enim omnia expendere, et probare. » Theophilus, quoque cum argueretur quod Origenem legeret, respondit, ut Socrates refert lib. VI. hist. cap. 15. se legere, ut quod bonum est excerperet, quod malum respueret. B. Hieronymus in
epistola ad Alexandrum et Minerium, dicit, se legere libros haereticorum, ut bona inde excerpat, etiamsi sciat, aliquos propterea de se murmurare.
Gelasius in tomo de vinculo anathematis, probare volens, posse Concilium Chalcedonense partim recipi, partim non recipi, affert exemplum librorum haereticorum, qui partim recipiuntur, partim rejiciuntur, et allegat illud: omnia probare, quod bonum est, tenete.
Ad hoc ultimum respondeo, exemplum Gelasii in eo consistere, quod sicut in Concilio Chalcedonensi quaedam erant bona, quaedam mala; et quaedam recipienda, quaedam rejicienda, ita et in libris haereticorum: non tamen vult dicere, posse recipi libros ipsos haereticorum propter vera admixta, sicut recipitur Concilium Chalcedonense, nam alia ratio est Concilii sanctorum Patrum, alia librorum haereticorum, ut diximus, quamquam veritas ipsa inserta libris haereticorum bona sit, et recipienda, si tamen alibi reperiatur; verba ejus haec sunt: « Numquidnam in ipsorum haereticorum libris non multa, quae ad veritatem pertineant, posita leguntur? Numquidnam ideo veritas refutanda est, quia illorum libri, ubi pravitas inest, refutantur? Aut ideo pravi libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas, quae illic inserta est, non negatur? »
Ad alia respondeo. Primum; ex his locis colligi, semper in Ecclesia fuisse morem vitandi lectionem librorum haereticorum, alioqui enim nemo istos Patres reprehendisset. Dico Secundo, semper concessum fuisse, et modo etiam concedi Episcopis, et aliis multis lectionem librorum haereticorum, et ideo non mirum, si Dionysius et Theophilus, qui Patriarchae erant, et S. Hieronymus, qui semper doctissimus est habitus, poterant suo jure omnes libros legere. Dico Tertio, nullam tunc fortasse fuisse legem universalis Ecclesiae, sed solum consuetudinem de nonlegendis libris haereticorum, exceptis libris Arii; at nunc lex est Ecclesiae universalis, cui parendum est.
Chapter 19 of 21