Caput XVII. Ad magistratum non pertinere judicium de Religione
Quinta sequitur quaestio de officio magistratus politici in causa religionis. Tres in hac parte sunt errores. Primus eorum, qui nimis multum tribuunt magistratibus, ut Brentii in Prolegomenis, Philippi in Locis, capite de magistratu, et aliorum, qui reges esse volunt non solum custodes et defensores religionis, sed etiam judices et magistros. Dicunt enim ad eos, ut ad praecipua Ecclesiae membra pertinere, judicare controversias fidei, praesidere Conciliis generalibus, constituere ministros, et pastores, et similia.
In quem errorem multa disputavimus in controversiis de judice controversiarum, de summo Pontifice, et de Conciliis; ubi ostendimus reges habere primum locum inter Christianos, ut Christiani homines sunt, id est, ut sunt cives terrenae civitatis, non ut sunt cives Sanctorum, et domestici Dei, ac ut Ecclesiae meiUbra sunt. Sic enim primum locum habent Episcopi, et praecipue summus Pontifex, secundum Presbyteri, tertium Diaconi, aliique ministri Ecclesiastici, ultimum Laici, inter quos etiam Reges et Principes numerantur.
Unde Chrysostomus homil. 83. in Matthaeum alloquens Diaconos: « Si Dux quispiam, si Consul ipse, si is, qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe, et coerce, majorem tu illo habes potestatem. » Et Gelasius inepist. ad Anastasium Imperatorem: « Nosti, inquit, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate rerum terrenarum, tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis exspectas, inque sumendis coelestibus Sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine, potius quam praeesse. Nosti itaque inter haec ex illorum' te pendere judicio, non illos ad tuam redigi posse voluntatem. »
Denique, Christus Ecclesiam regendam Petro et Episcopis commisit, non Tiberio, et ejus praefectis, et per annos 300, sine ullis regibus Christianis, exceptis paucissimis, qui vel brevissimo tempore imperarunt, ut Philippus Caesar, vel solum in aliqua provincia, ut Lucius Rex Britannorum, Ecclesia a solis Episcopis et Presbyteris optime gubernata est. Vide caetera locis citatis.
Chapter 16 of 21