Skip to the text

Caput XIV. Licere Christianis aliquando bella gerere. lL

Sequitur quaestio quarta, quae est de bello. Continet autem haec disputatio partes tres. Primum enim demonstrandum erit, licita esse aliquando Christianis bella. Secundo, explicandae causae justi belli. Tertio, propter Lutherum, probandum erit recte Christianos adversus Tureas arma sumere.

Ac ut a primo incipiamus, antiqua hoeresis fuit Manichaeorum, qui bellum ex natura sua illicitum asserebant, et ideo Mosem, Josue, Davidem, et caeteros veteris Testamenti Patres, qui bella gesserunt, tamquam impios accusabant, ut B. Augustinus refert lib. XXII. cont. Faustum, cap. 74. et seq. Eamdem hceresim nostro saeculo aliqui excitarunt; ac in primis Erasmus cum alibi, tum praecipue in annotationibus ad cap. III. et XXII. Luc. prolixa disputatione contendit bellum esse unum ex malis, quae tolerantur, et veteribus Judaeis a Deo permissum, Christianis autem a Christo ct Apostolis interdictum.

Cornelius quoque Agrippa in libro de va-1 nitate scientiarum, cap. 79. artem bellandi a Christo prohibitam esse affirmat. Idem etiam secutus est Joannes Ferus lib. IV. commentariorum in Matthaeum, exponens illud XXVI. cap. Qui acceperit gladium, gladio peribit. Idem docent Anabaptistse, ut testatur Melanchthon in locis Theologicis, capite de Magistratu. Idem etiam tribuit Joanni QEcolampadio Alphonsus a Castro, verbo bellum, quod mirum mihi videtur, cum Zttinglius ejus collega adeo probarit bellum, ut in praelio pugnans perierit, et similiter Calvinus lib. IV. institut. cap. 20. et Melanchthon, ubi supra, et eseteri haeretici hujus temporis, verbo ct opere doceant esse bellandum.

Nos autem, ut semper docuit Ecclesia tota et verbis et exemplis, dicimus bellum ex natura sua non esse illicitum, et non solum Judaeis, sed etiam Christianis fas esse bellum gerere, modo conditiones serventur, de quibus postea dicemus. Id quod probatur Scripturae testimonio, Judicum III: Ihe sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes qui non noverant bella Chananaorum, et postea discerent f filii eorum, ceidare cum hostibus, et habere consuetudinem praliandi. Haec sane verba non permissionem, sed absolutam Dei voluntatem ostendunt. Item I. Reg. XV: Hcec dicit Dominus exercituum, recensui quacumque fecit Amalech Israeli; nunc ergo vade et percute Amalech, et

demolire universa ejus. Non parcas ei etc. Ille etiam non permissionem, sed praeceptum videmus, et similium plenum est Testamentum vetus. Item Luc III: Interrogabant eum et milites, dicentes; Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. Anabaptistae apud Melanchthonem dicunt Joannem permisisse bellum Judaeis, ut imperfectis: Christum autem longe aliter docuisse.

At contra; nam Joannes praeparabat viam Domino, non ergo debuit permittere id quod Christus mox ablaturus erat; nam nec illi potuissent uti ea concessione, cum eodem anno venerit Christus, et prohibuerit bellum, ut ipsi volunt; et praeterea poterant suspi* cari homines Christum et Joannem non convenire inter se, quod absurdissimum fuisset. Respondet aliter Erasmus, haec dici militibus, non ut ea servantes bene viverent, sed ut minus male viverent, ut videtur etiam explicare Theophylactus.

At contra; nam Joannes praemiserat: Facite fructus dignos pandentia, et omnis arbor non faciens fructum bonum, in ignem mittetur etc.. Inde compuncti publicani et milites petierunt, quis esset fructus bonus, quem facere deberent: vel ergo Joannes eos decepit, vel possunt milites salvari, si servent quod Joannes illis praecepit.

Ad Theophylactum dico duo. Primo, eum non dicere bellum esse malum, sed solum dicere Joannem hortatum esse turbas, quae erant innocentes, ad opera bona, id est, ad communicanda bona sua cum aliis: Publicanos autem et milites, qui non erant capaces hujus perfectionis, et non poterant facere bonum supererogationis, hortatum esse ut desisterent a malo. Putavit enim Theophylactus dare tunicam non habenti, ei qui habet duas, esse opus consilii, et supererogationis, alioqui non vocaret turbas, quibus hoc dicitur, innocentes, nec distingueret hoc opus tamquam bonum a malo, nam si praeceptum sit non retinere duas tunicas, retinere erit malum.

Dico secundo, Theophylactum non recte exponere hunc locum; nam vocat turbas innocentes, quibus Joannes dicit: Genimina viperarum; Et: Facite fructus dignos pandentia. Et praeterea habere duas tunicas, est retinere superflua, ut Hieronymus dicit quaest. I. ad Hedibiam, peccatum autem est retinere superflua. Praeterea Matth. XXII. Dominus docuit tributum Caesari esse solvendum; at certum est tributum non deberi Regibus, nisi ut possint alere milites in defensionem Reipub. quod exponit Apostolus Rom. XIII: Ideo, inquit, et tributa 'praestatis, ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes, nimirum, ut gladio puniant perturbatores publicae pacis, id enim praemiserat: Non sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram.

Probatur secundo exemplis Sanctorum, qui bella gesserunt; nam si bellum esset malum, certe a Sanctis non gereretur. In veteri Testamento Abraham, Mosem, Josue, Gedeonem, Samsonem, Davidem, Josiam, Machabaeos magna cum laude bella gessisse legimus. In novo Testamento Matth. VIII. Centurio cum diceret Christo: Habeo sub me milites, et dico huic, vade, et vadit etc. ejus fidem Dominus laudavit, non ut militiam desereret pra:cepit. Actor. X. Cornelius item Centurio dicitur, Vir justus, et timens Deum. Ita ut etiam Angelum videre meruerit, nec postea cum a S. Petro viam salutis doceretur, dictum est ei, ut militiam desereret.

Deinde post Christi in ccelum ascensionem semper fuisse Christianos, aliquos vere Sanctos et Deo gratos in militia, etiam sub Ethnicis principibus, docet Tertullianus in Apologet. c 5. ubi refert miraculum insigne a Christianis militibus factum, cum subM. Aurelio in Germania bellum gererent; qui certe vel non militassent,si hoc esset malum, vel si militassent non ita Deo grati fuissent, ut etiam miracula facere possent. Vide histor. Eusebii lib. VIII. cap. 4. et lib. IX. cap. 10. Docet etiam Basilius in oratione de laudibus 40. militum Martyrum, fuisse multos Sanctorum in castris gentilium Imperatorum, et similiter Gregorius Nazianzenus orat. I. in Julianum ultra medium. Denique Constantinum, Theodosium, Valentinianum, Carolum Magnum, S. Ludovicum Regem Galliae, S. Mauritium cum sua regione Thebaeorum, aliosque plurimos SS. Christianos bella gessisse constat, quos S. Episcopi numquam reprehenderunt, imo Theodosius consulebat de eventu belli Joannem Abbatem, ut Augustin. refert lib. V. de civit. Dei, cap. 26.

Tertio probatur, quia Deus saepe justa bella adjuvat, quod nullo modo faceret, si bellum esset illicitum; nam mala permitti possunt, sed non etiam ad ea facienda auxilium dari. Gen. XIV. Abrahae, cum debellasset quatuor reges cum solis 318 famulis suis, dictura est a Melchisedech: Benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt. Exod. XVII. ad preces Mosis Deus dedit victoriam Hebraeis contra Amalech. Josue X. pugnante Josue sol stetit, et Dominus pluebat de coelo lapides magnos, et plures occidit Deus lapidibus grandinis, quam filii Israel hastis, et gladiis. II. Machab. X. Angeli in specie equitum pro Macliabaeis pugnabant, et cap. XV. legimus Deum non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dare dignis victoriam.

Constantinum Dei auxilio miraculis evidenter ostensis, vicisse in bellis testatur Eusebius in vita Constantini, et lib. IX. hist. c. 9. Cum Theodosio S. Joannem, et S. Philippum Apostolos palam pugnasse contra hostes ejus testatur Theodoretus lib. V. hist. c. 24. pro Theodosio juniore pugnasse Angelos contra Saracenos scribit Socrates lib. VII. cap. 18. De Clodoveo vide Gregorium Turonicum, lib. II. hist. Francorum, cap. 30. Honorii exercitum divino miraculo victoriam incredibilem de Gothis retulisse, scribit B. Augustinus lib. V. de civit. Dei, cap. 23. Innumerabilia exempla similia referri possent.

Probatur quarto ratione: Licet Reipub. defendere cives suos ab internis hostibus pacis, eos necando variis generibus suppliciorum, ergo etiam licebit bello atque armis, quando alia via non potest, defendere eosdem suos cives ab hostibus externis: quia ut possint conservari Respublicae, necessarium est ut omnes hostes tam internos, quam externos arcere possint; et cum hoc sit jus naturae, nullo modo credibile est, per Evangelium esse sublatum.

Probatur ultimo testimoniis Patrum. Tertullianus in Apolog. cap. 42: « Navigamus, inquit, et nos vobiscum, et militamus, et rusticamur, et mercamur. »

S. Gregorius Nazianzenus orat. 3. de pace: « Licet, inquit, utriusque temporis habenda sit ratio, quandoquidem juxta illius legem, atque auctoritatem praeclare interdum bellum suscipitur, quamdiu tamen licet, propensiores ad pacem esse debemus, hoc enim sublimius est, et divinius. »

S. Joannes Chrysostomushomil. in Evang. de nuptiis, Joan. II. ex variis: « Militiam, inquit, praetexis, et dicis, non possum esse pius: Centurio nonne miles erat, nihilque nocuit illum sua militia? »

B. Ambrosius serm. 7: « Non militare, delictum est, sed propter praedam militare, peccatum est. » Et lib. I. de officiis, cap. 40. et 41. numerat inter virtutes, bellicam fortitudinem, et eam nostris non defuisse multis exemplis probat. Item in oratione de obitu Theodosii, vehementer Theodosium a laude bellica commendat.

B. Augustinus epist. 5. ad Marcellinum: « Nam si Christiana disciplina, inquit, omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in Evangelio diceretur, ut abjicerent arma, seque militiae omnino subtraherent: dictum est autem, neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum. Quibus proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit. » Et epist. 205. alias 207. ad Bonifacium: « Noli, inquit, putare neminem Deo placere posse, qui armis bellicis ministrat etc. » Idem docet lib. XXII. contra Faustum, cap. 74. et sequent, et lib. VI. quaestionum in Josue quaest. 10.

B. Gregorius lib. I. epist. cap. 72. ad Gennadium: « Sicut, inquit, excellentiam vestram hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere, ita oportet eam inimicis Ecclesiae ejus omni vivacitate mentis, et corporis obviare etc.» Et cap. 73: « Si non ex fidei merito, ex Christianae religionis gratia, tanta excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerat, sed cum futuras (Deo largiente) victorias non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, sit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente descendat. »

Gregorius Turonicus, lib V. hist. cap. I: « Utinam et vos, o reges, in his praelia, in quibus parentes vestri, exerceretis, ut gentes vestra pace contentae vestris viribus premerentur. »

B. Bernardus in serm. ad milites, cap. 3.

« At vero Christi milites, inquit, securi praeliantur praelia Domini sui, nequaquam metuentes, aut de hostium caede peccatum, aut de sua nece periculum, quandoquidem mors pro Christo vel ferenda, vel inferenda, et nihil habeat criminis, et plurimum gloriae mereatur. »

At contra objiciunt. Primo Scripturas, ac primum Deut. XXXII: Mea est ultio, et ego retribuam. Et Rom. XII: Non vos defendentes charissimi; scriptum est enim, mihi vindicta, et ego retribuam (-1). Respondeo, vindictam, quam exercent publi-cae personae, recte vocari vindictam Dei, Dei enim ministri sunt in hoc ipsum servientes, unde Paulus postquam dixerat in fine cap. XII. ad Rom. Mihi vindicia, et ego retribuam, Subdit in principio cap. XIII: Si male egeris, time, non enim sine causa gladium portat, minister enim Dei est, vindex in iram ei, qui male agit.

Addunt deinde illud Isaiae II: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in /alces, non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium, quae de tempore Christiano praedicta sunt. Respondeo, solum hoc loco praedicitur altissima pax futura, eo tempore, quo nasceretur Christus, ut B. Hieronymus exponit, et impletum esse scimus tempore Augusti Caesaris. Illud enim (ultra) non significat, in aeternum, sed in longum tempus. Praeterea etiamsi non esset hoc impletum, nihil inde concluderetur; nam non prohibet Isaias bellum, si sint hostes, qui nos infestent, sed praedicit futurum, ut nulli sunt hostes. Donec igitur sunt hostes, etiam bellum geri potest. Potest etiam dici praedictum esse regnum Christi fore regnum pacificum, quandoquidem non est de hoc mundo, nec temporalia curat, et in hoc distingui a regno Judaico, quod bello, et caedibus firmandum, et conservandum fuit.

Denique objiciunt illa verba Matth. V: Si quis te percusserit in unam maxillam, prcebe ei et alteram: et diligite inimicos vestros: benefacite his, qui vos oderunt. Et Matth. XXVI: Qui acceperit gladium, gladio peribit. Quibus similia sunt illa Rom. XII: Nulli malum pro malo reddentes, et non vosmetipsos vindicantes charissimi etc..

Respondeo, eadem argumenta objecisse Julianum apostatam olim Christianis, ut

Gregorius Nazianzenus refert oratione prima in Julianum, procul a medio. Dicimus autem primo, haec omnia, sive praecepta, sive consilia dari privatis hominibus; non enim Dominus vel Apostolus praecipit judici, ut non puniat eum, qui alteri fecit injuriam, sed praecipit unicuique, ut proprias injurias aequo animo ferat: bellum autem ad publicam justitiam, non ad privatam vindictam pertinet: et sicut dilectio inimici, ad quam omnes tenentur^ non impedit judicem, aut carnificem ab officio suo; ita etiam non impedit milites et Imperatores a suo.

Dico praeterea, etiam privatis haec non semper esse praecepta, sed interdum praecepta, interdum consilia; praecepta sunt semper in animi praeparatione, ita ut sit homo paratus praebere alteram maxillam, et auferenti tunicam dare etiam pallium potius, quam Deum offendere, sed re ipsa hoc praestare praeceptum est, quando necessitas honoris Dei id exigit, alias solum est consilium, et aliquando ne consilium quidem, ut si ex eo quod praebeam alteram maxillam nulla sequitur utilitas, nisi quod ille iterum peccat. Ita respondent Gregorius Nazianzenus loco notato, et Augustinus epist. 5. ad Marcellinum.

Secundo objici possunt tria decreta Ecclesiae. Primum est in Concilio Nicaeno, can. II. ubi gravissima injungitur poenitentia iis, qui militiam, cui renuntiaverant, repetierint. Secundum est in epistola B. Leonis 90. ad Rusticum, et habetur etiam canon. Contrarium, de pcenit. distinet. 5. « Contrarium’, inquit Leo, est Ecclesiasticis regulis post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem. » Et infra: « Non est liber a Diaboli laqueis, qui se militiae mundanae voluerit implicare. » Tertium est Gregorii, eadem distinet, canone, Falsas, ubi dicitur eos, qui exercent negotium quod sine peccato non potest exerceri, non esse capaces poenitentiae, nisi negotio ejusmodi renuntient, et ponit Gregorius exemplum de milite.

Respondeo ad primum, agi de iis, qui ob confessionem fidei privati fuerant cingulo militari a Diocletiano, vel a Licinio, et postea repetebant cingulum, parati negare fidem. Vide Zonaram, et Balsamonem in eum canonem, et Ruffinum lib. X, hist. cap. 6. et quae nos scripsimus de hac re lib. II de Conciliis, cap. 8.

Ad secundum et tertium dico, agi de iis,

qui occasione militiae multa peccata commiserant, quique propterea poenitentiam egeram t. Isti enim male faciunt, si ad militiam redeunt, in qua experti sunt, se sine peccato vivere non posse, non ex vitio militiae, sed ex proprio, et tunc praecipue male faciunt, quando imperatum eis fuerat a sacerdote, ne ad militiam redirent. Et quod revera isti canones non prohibeant absolute militiam, patet ex fine illius canonis, Falsas, ubi posteaquam dictum fuerat male facere eos, qui post poenitentiam ad militiam redeunt, subditur, nisi consilio religiosorum Episcoporum pro defendenda justitia.

Tertio objiciuntur ab Erasmo plura loca Patrum, quibus addimus duo, unum Tertulliani, alterum Hieronym. Tertullianus lib.de corona militis, ultra medium, quaerit an Christiano militia conveniat? et respondet: « Credimus ne, inquit, humanum Sacramentum domino superinduci licere? et in alium Dominum respondere post Christum? licebit in gladio conversari. Domino pronuntiante, gladio periturum, qui gladio fuerit usus? et praelio operabitur filius pacis, cui nec litigare conveniet? »

Respondeo, Tertullianum non damnare militiam tamquam per se malam. Quod patet primo, ex locis supra citatis, ex Apologetico cap. 5 et 42.

Secundo, quia in hoc libro de corona militis fatetur eos, qui milites erant ante Baptismum, posse manere milites etiam post Baptismum, et solum docet non debere ad militiam accedere post Baptismum eum qui liber est: « Plane, inquit, si quos militia praeventos fides posterior invenit, alia conditio est, ut eorum, quos Joannes admittebat ad lavacrum, ut Centurionum fidelissimorum, quem Christus probat, et quem Petrus catechizat, dum tamen suscepta fide, atque signata, aut deserendum statim sit, ut multis actum, aut omnibus modis cavillandum, ne quid adversus Deum committatur.»

Tertio patet, quia causce praecipuae, quas reddit, cur Christiani non debeant militare, sunt propter periculum idololatriae, tunc enim omnes fere principes Gentiles erant. Itaque per accidens judicabat Tertullianus malum esse bellum eo tempore: « Excubabit, inquit, pro templis, quibus renuntiavit? et coenabit illic ubi Apostolo non placet? et quos interdiu exorcismis fugavit, noctibus defensabit? vexillum quoque portabit aemulum Christo, etc. » Porro aliae rationes ejus supra positae solum congruentiae sunt, ut patet.

Hieronymus in epist. ad Ageruchiam de Monogamia: « Olim, inquit, bellatoribus dicebatur, accinge gladium tuum super femur tuum potentissime: nunc Petro dicitur, converte gladium tuum in vaginam etc.» Respondeo, vult dicere, in Testamento veteri bella fuisse imperata a Deo, et necessaria ad terram promissionis capiendam, et conservandam: in Testamento novo non esse imperata bella, sed potius pacem, quia ad regnum coelorum acquirendum non sunt arma necessaria. Non tamen hinc sequitur, non posse Christianos, ut cives temporalis Reipubl. bella gerere cum iis, a quibus injuriam acceperunt.

Praeter haec objicit Erasmus aliquot alios Patres, ac primum Origenem, qui lib. II. cont. Celsum paulo ante medium dicit, Christum omnia bella sustulisse; et tract. 7. in Matth. exponens obiter illud Luc. XXII: Qui non habet gladium, vendat tunicam, et emat gladium. Dicit perniciosum esse hunc locum iis qui carnaliter eum intelligunt, qui revera putant esse tunicam vendendam ad emendum gladium.

Respondeo: in priore loco nihil esse pro Erasmo; cum enim Origenes dicit, Christum sustulisse omnia bella, non intelligit Christum prohibuisse bella, sed providentia sua generalem pacem mundo attulisse tempore nativitatis suae. Imo ibidem aliquid est contra Erasmum: dicit enim Origenes, propterea Dei providentia factum esse, ut veniente Christo omnia Romano Imperatori subjecta essent, quia si multi fuissent Reges, necessaria etiam fuissent bella, quibus alii aliorum injurias propulsarent. In posteriore etiam loco nihil dicitur contra bellum: fatemur enim non ita crasse verba Domini intelligendo, ut debeat unusquisque necessario vendere tunicam, et emere gladium, sed solum modo illo loquendi Dominum explicare voluisse, in talibus angustiis, et necessitate Apostolos futuros tempore passionis, qualem patiuntur ii, qui ut se defendant, vendunt tunicam, et emunt gladium.

Sed quid hinc colligitur contra bellum? v An quia Dominus hoc loco non jussit, ut Apostoli vere gladios emerent, ideo intelligetur prohibuisse bellum? quod item Origenes ait homil. 15. in Josue, non esse Chri¬

stianis carnalia bella peragenda, significat militiam Christianam sub Imperatore Christo non esse carnalem contra homines, ut luit militia Judaeorum sub Josue, sed spiritualem contra Daemones, non tamen hinc sequitur non licere Christianis, ut sunt cives politica; Reipubl. bella gerere.

Ad eumdem modum solvuntur, quae Erasmus affert ex Chrysostomo, Basilio, etTheophylacto ex catena B. Thomae in eap. XXII. Lucae, solum enim docent non j ussisse Apostolis, ut vere gladios emerent.

Deinde objicit Ambrosium, qui lib. X. in Lucam exponens illud: Qui non habet, vendat tunicam, et emat gladium: « 0 Domine, inquit, cur emere me jubes gladium, qui ferire me prohibes? cur haberi praecipis, quem veras promi? nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et videat potuisse vindicari, sed noluisse; Lex tamen referire non vetat, et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti, sat est, dicis, quasi licuerit usque ad Evangelium, ut sit in lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio.» Respondeo primo, nihil hoc loco dici de bello, quod publjca auctoritate exercetur, sed de privata defensione, vel ultione. Secundo dico etiam privatam defensionem, secundum Ambrosii sententiam, non pertinere ad prohibitionem praecepti, sed ad perfectionem consilii, ut illa verba clare indicant, ut sit in lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio.

Item objicit Erasmus Augustinum, quem dicit non sibi constare, et si alicubi belli patrocinium susceperit, tamen alibi contra bellum scripsisse; nam in Psalm. XXXVII. scribit; « Non orare debemus, ut moriantur inimici, sed ut corrigantur. » Et epist. 5. ad Marcellinum multa scribit contra bellum, in epist. vero 158. et alibi supplicat eidem Marcellino, ut haereticos Donatistas citru sanguinem puniat.

Respondeo: videtur Erasmus pueros putasse, cum quibus agebat, quid enim haec ad propositum faciunt? nam in Psalm. XXXVII reprehendit odium inimici, quo aliqui Deum orant pro morte inimicorum. Quis autem negat esse malum optare mortem inimico ex odio, et cupiditate vindictae? Tamen optare mortem inimico, et etiam inferre, secundum ordinem justitiae malum non est, si fiat non odio hominis, sed amore justitiae, eteommunis borii. In epistola vero 5. nihil est contra bellum, sed potius pro bello, ut supra citavimus, nec scio quid Erasmus somniaverit. In epist. 158. supplicat judici pro vita sceleratorum, qui jam tenebantur captivi, et crimen fatebantur, quod Episcopi etiam modo facere solent. Sed quid hoc ad bellum? Num quicumque supplicat, ne latro aliquis suspendatur, continuo bellum prohibet?

Objicit etiam exemplum S. Martini, qui ut Sulpitius in ejus vita refert, Juliano Imperatori dixit: « Donativum tuum militaturus accipiat, ego Christianus sum, mihi pugnare non licet. » Respondeo, non satis fideliter verba S. Martini Erasmus retulit, non enim ait: « Ego Christianus sum, mihi pugnare non licet, » sed, «hactenus militavi tibi, nunc patere ut militem Deo, Christi ego miles sum, mihi pugnare non licet; » quibus verbis non significavit se tantum esse Christianum, sed etiam voto, et proposito Monachum: id significat illud, patere ut militem Deo, et, Christi ego miles sum. Unde paulo ante Sulpitius scripserat, S. Martinum post Baptismum susceptum adhuc duos annos militasse, non quod, non cuperet statim sseculo renuntiare, sed quia tribunus militum, cui ipse contubernalis erat, promiserat se etiam exacto tribunatu saeculo valedicturum, id est, cum ipso Monachum futurum. Itaque non Christiano, sed Monacho bellum interdictum asseruit, cum ipse Christianus existens duos jam annos militavisset.

Postremo sic Erasmus instat, arma Ecclesiae sunt gladius verbi Dei, scutum fidei, galea salutis, lorica justitiae, jacula orationum, ut Apostolus docet ad Ephes. YI. non ergo ferro et armis Christiani pugnare debent.

Respondeo primo, Apostolus non describit bellum contra homines, sed contra daemones, ut patet ibidem: Non est nobis colluctatio etc. Secundo dico, praecipuae Christianorum arma esse fidem et orationem, sed non propterea etiam arma ferrea non esse necesaria; nam Exodi XVII. legimus Mose orane, et Josue pugnante victoriam Israeli a Deo donatam contra Amalec; et Machabaeos scimus orationibus, et armis pugnavisse, et Augustinus scribit ad Bonifacium, epist. 194. « Arripe manibus arma, oratio aures pulset auctoris. » Et eidem Bonifacio scribit epist. 205. alias 207: « Alii pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos, vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. »

At, inquiunt, bellum opponitur paci, sed pax est bona, et effectus charitatis, igitur malum est bellum. Respondeo, bellum sic paci opponi, ut sit etiam medium ad pacem, sed hoc interesse inter bellum justum et injustum, quod bellum injustum opponitur paci bonae, et ducit ad pacem malam, et ideo tale bellum vitiosum est: at bellum justum opponiturpacimalae,et ducit ad pacembonara sicut vulnera Chirurgi contraria sunt sanitati malae, et imperfectae quam habent aegroti, sed ad bonam et perfectam sanitatem, tamquam ad finem perducunt.

Chapter 13 of 21