Skip to the text

Caput XI

cat, ubi locum habent amici, propinqui, munera, terrores etc. unde judicium legum est judicium solius rationis, judicium hominis est judicium rationis et libidinis, id est, hominis et bestiae.

Quarto, judicium Principis etiamsi rectissimum sit, vix unquam caret suspicione, invidia, querelis, maledictis; at judicium legis his omnibus caret, quippe quod scitur non posse corrumpi muneribus.

Quinto, gubernatio per leges potest longissimo tempore eadem perseverare; at judicia hominum saepe mutantur.

Sexto, gubernatio per leges potest reduci ad artem, et facilior effici; non autem gubernatio ad arbitrium hominis.

Septimo, melior est gubernatio Principis per se, quam per vicarios; at gubernatio sine legibus necessario requirit multos vicarios, qui omnes ad arbitrium suum judicent; quando autem per leges gubernatur, ipse Princeps omnia per se judicare censetur, cum ejus legibus judicetur.

Tertio probatur; nam si non liceret Principi Christiano legibus obligare populum, id esset propter libertatem Christianam, sed hoc dici non potest. Nam tantum abest, ut lex opponatur libertati Christianae, ut potius opponatur servituti contrariae eidem libertati, id quod ostendo ex ipsa natura libertatis Christianae: nam libertas Christiana opponitur servituti peccati, Joan. VIII: Amen, amen dico vobis, qui facit peccatum, servus est peccati, servus autem non manet in domo in eeternum: filius manet in aeternum; si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Et Rom. VI: Liberati a peccato, servi facti estis justitia;. Vocatur autem haec justificatio a peccato libertas quaedam, quia qui in peccato est, donec non liberatur per gratiam, non potest velle bonum ordinatum ad vitam aeternam; habet quidem liberum arbitrium, quia potest ex pluribus malis eligere unum, et etiam eligere bonum morale; at eligere bonum divinum non potest, nisi saltem liberari incipiat per Dei gratiam praevenientem, quia captivus tenetur a Diabolo ad ipsius voluntatem, ut dicitur ll.Timoth. II. at liberum arbitrium liberatum per gratiam potest bonum divinum velle, et facere. Sed major adhuc libertas erat in statu innocentiae, quia tunc homo poterat nullum unquam velle malum, quod nunc etiam justi non

possunt; maxima autem erit in coelo, ubi non poterimus velle ullum malum.

Itaque triplex est gradus Ubertatis, sicut etiam triplex gradus vitae corporalis. Primus est Beatorum, qui sic poterunt vivere, ut non possint mori, et sic poterunt bene agere, ut non possint peccare.

Secundus fuit Adami et Evae in statu innocentiae, qui sic poterant vivere, ut possent etiam numquam mori, et sic poterant bene agere, ut possent etiam numquam peccare.

Tertius noster, qui sic possumus vivere, ut non possimus aliquando non mori: et sic possumus bene agere, ut non possimus non peccare saltem venialiter. Infra hos tres gradus non est quartus, nisi non vivere, et non bene agere, qui gradus ad damnatos pertinet. Vide August. lib. de corrept. et grat. cap. II. Cum ergo libertas consistat in eo, ut possimus eligere bonum, et rejicere malum, manifestum est, legem non pugnare cum libertate; non enim impedit, quo minus possimus eligere bonum, et rejicere malum, sed contra potius juvat: nam praebet materiam exercendae libertatis. At servituti recte opponi dici potest lex, quia non potest impleri a servo peccati. Unde Paulus Rom. III: Quid ergo, inquit, legem destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus. Vide Augustin. de spiritu et littera, cap. 30.

Probatur secundo hoc idem. Lex divina non pugnat cum libertate: ergo nec lex humana. Antecedens patet, nam Adam liber creatus est, et tamen lex ei imposita fuit, ut non vesceretnr ligno scientiae boni et mali, Genes. II. Probatur consequentia; nam lex divina et humana quoad obligationem sunt omnino aequales, ut patebit in seq. capite.

Secunda Propositio.

« Lex civilis non minus obligat in conscientia, quam lex divina, etsi minus firma et stabilis sit haec, quam illa. » Explico, lex divina et humana differunt quo^l firmitatem, quia divina non potest abrogari ab homine, humana potest; at quoad obligatio-

nem non differunt, utraque enim obligat in conscientia, nunc ad mortale, nunc ad veniale peccatum pro rerum ipsarum gravitate; ita ut nulla sit melior regula ad discernendum, utrum lex humana obliget ad mortale, an ad veniale, quam cogitare legem illam esse divinam, et videre, si divina esset, quomodo obligaret.

Probatur primo: vis obligativa est de essentia legis, ut dictum est lib. IV. de Pontifice, cap. 16. et obligare est effectus necessarius legis: ergo omnis lex et a quocumque feratur, sive a Deo, sive ab Angelo, sive ab homine, et homine sive Episcopo, sive rege, sive patre, eodem modo obligat. Probatur consequentia a simili, nam quia hominis essentia est, rationale esse, et propria passio esso risibilem, omnis homo est rationalis et risibilis, sive sit creatus a solo Deo, ut Adam, sive a Deo ex alio homine, utEva, sive ab hominibus genitus, ut Cain. Antecedens patet, nam lex est regula morum; regula? autem proprium est intrinsece ita dirigere, ut recessus ab ipsa sit peccatum in moribus, sicut recessus a regula in naturalibus dicitur peccatum naturae, ut sunt monstra, et recessus a regula in artibus est peccatum artis.

Ubi notandum est, quod sicut res caetera?, quoad existentiam, pendent ab agente, non quoad essentiam, essentiae enim sunt aeternae; sunt enim quaedam participationes possibiles divinae essentiae: ita etiam lex, quoad existentiam, pendet a legislatore; non enim erit lex, nisi dictetur ab eo, qui habet auctoritatem. At quoad essentiam non pendet; quod enim lex obliget est quid aeternum, et immutabile, et participatio quaedam legis aeternae Dei, qui est prima et summa regula; et hoc videtur voluisse dicere B. Augustin. lib. XXII. contra Faustum, cap. 27. cum ait: « Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum, contra aeternam Dei legem. » Nam sive quis pra?varicetur legem naturalem, sive positivam, sive divinam, sive humanam, semper peccat contra legem aeternam, quia omnis lex est legis aeternae participatio. Et quamquam non potest fieri, ut aliqua vera lex non sit a Deo, cum lex non possit condi, nisi ab habente potestatem, et non sit potestas nisi a Deo, Roman. XIII. tamen si (per impossibile) esset lex non a Deo, adhuc obligaret ad culpam, sicut si (per im-

possibile) homo existeret non factus a Deo, adhuc esset rationalis.

Probatur secundo; nam si lex obligaret solum quia divina, omnes leges divina? aequaliter obligarent, ut patet; nam eadem esset ratio obligationis in omnibus. At hoc est falsum: nam magis obligat lex, non occides, quam lex, non furaberis; etmagis lex, non furaberis, quam lex, non mentieris; et lex, non mentieris, quam lex, non loqueris verbum otiosum.

Praeterea tertio, ORtensive, illa lex divina magis obligat, cujus violatio est magis contraria fini legis, id est, charitati; ideo enim pejus est occidere quam furari, quia magis contra charitatem; et ideo mortale est mentiri perniciose, veniale est mentiri officiose, quia illud est contra charitatem; hoc vero praeter charitatem: sed lex humana etiam habet pro fine charitatem, et ordinat media ad hunc finem; quod enim ait Apostol.: binis praecepti est charitas, de omni praecepto intelligitur, et patet, nam lex civilis justa, semper est vel conclusio, vel determinatio legis divinae moralis: ergo habent eumdem finem, et solum in hoc • videntur differre, quod lex humana dirigit actus humanos in ordine ad actus externos dilectionis, id est, ad pacem et conservationem Reipublicae; lex autem divina dirigit etiam in ordine ad internos actus charitatis: igitur eadem est ratio legis divinae et humanae, quod attinet ad obligationem.

Sed objicies: si ex natura rei, et ex ordine ad charitatem sumitur gravitas peccati, superflua? sunt leges, nam aeque obligamur ante legem, ac post legem ad id fugiendum, quod natura sua laedit charitatem, et ad id faciendum, quod est necessarium ad conservandam charitatem.

Respondeo, negatur consequentia: nam si lex non adsit generaliter aliquid pra?cipiens, aut prohibens, multa qua? sunt mala uni, non erunt alteri mala, v. g. si lex non sit, quae prohibeat gestare arma, erit malum gestare arma ei, qui facile provocatur ad iram, et qui habet inimicos, quibus cupit nocere: at non erit malum homini pacifico, et qui solum cupit seipsum defendere. Tamen si id lex prohibeat, jam est malum omnibus; lex enim non debet respicere, quid huic aut illi sit bonum vel malum, sed quid prosit, aut obsit Reipublica:. Praeterea

plurima sunt necessaria vel noxia bono communi, quae tamen non sunt bona vel mala ulli in particulari, nisi lege praecipiantur, vel prohibeantur: v. g. tributum necessarium est Regi, tamen si lex non adsit, non est necessarium ut ego solvam; nam parum prodest meum solius tributum Regi, neque ad me pertinet videre, quibus rebus indigeat Respublica, et sic possent omnes dicere. Similiter noxium est Reipublicae exportari aurum ex provincia, at non est noxium notabiliter, quod ego solus exportem meum aurum, et sic omnes dicere possent; Lex ergo necessaria est, quae generaliter praecipiens et pi’ohibens, publicae utilitati prospiciat.

Quarto, lex divina positiva ideo obligat ad peccatum, quia constituit actum, quem praecipit in genere virtutis, cum ante non esset: nam si Judaeus non ex contemptu, sed ex cibi appetitu moderate comedisset camera suillam in lege prohibitam, sine dubio peccasset, non autem peccasset formaliter contra obedientiam, quia non ex contemptu, ergo contra temperantiam; at moderate vesci carne suilla, ex se non est contra temperantiam, sed res quaedam indifferens, ergo lex fuit, quae illam abstinentiam fecit actum temperantiae necessarium. At hoc idem videmus in lege humana: nam lex divina non alia de causa facit esse actum virtutis eum, qui ex se erat indifferens, nisi quia est regula morum ab eo posita, qui habuit auctoritatem praecipiendi. Sed homo etiam potest praecipere, et regulas morum constituere, ut supra ostendimus; potest igitur homo lege sua constituere actum, alioqui indifferentem, in genere virtutis: proinde pares sunt lex divina et humana, quoad obligationem.

Quinto, lex divina et huniana ita differunt, ut lex Regis et Proregis, sive lex Pontificis et ejus Legati. At istae obligant eodem modo, et solum differunt firmitate, ergo et illae. Propositio patet, nam Scripturae passim testantur, Reges esse ministros Dei, et ab illo habere auctoritatem, et loco ejus judicare, Proverb. VIII. Sap. VI. Rom. XIII.

I. Pet. II. Assumptio etiam patet, nam auctoritas Proregis est a Rege, et Legati a Papa; et experientia idem testatur, et confirmatur ex sanctis Patribus Augustino et Bernardo. Augustinus in titulum Psal.LXX:

« Ubi, inquit, hoc jubet pater, quod contra Dominum non sit, sic audiendus est, quo¬

modo Deus etc. » Certum autem est, majorem esse Regis, quam patris auctoritatem, ut idem Augustinus dicit serm. 6. de verbis Domini. Bernardus tract. deprtecept. et dispensat. « Sive Deus, sive homo vicarius Dei mandatum quodcumque tradiderit, pari profecto obsequendum est cura, pari reverentia deferendum, ubi tamen Deo contraria non praecipit homo»; ubi clare dicit, differre leges ex parte materiae, non autem ex parte praecipientium.

At objicies: nam B. Bernardus ibidem loquens de mandatis hominum, dicit, jussa sine culpa non negliguntur, sine crimine non contemnuntur, ubique enim et culpabilis neglectus, et contemptus damnabilis est: ubi videtur dicere, legem humanam numquam obligare ad culpam mortalem, nisi ratione contemptus. Respondeo: loquitur de praeceptis rerum levium, in talibus enim non potest esse crimen, nisi ratione contemptus. Nec enim possunt Praelati pro arbitrio obligare ad culpam mortalem.

Sexto probatur, quia videtur implicare contradictionem, posse Principes obligare ad paenam, et non ad culpam, si quidem culpa et poena relativa sunt. Et B. Augustinus dicit lib. I. retract. cap. 9: « Omnis poena si justa est, poena peccati est. » Et in epist. 103. et alibi, Deum ipsum fore injustum asserit, si quemquam damnaret innoxium. Quomodo igitur possunt Principes damnare ad mortem eos, qui leges suas praevaricantur, si illi nihil peccaverunt? si culpam in conscientia non contraxerunt?

Dices: quomodo ergo Regulae quorumdam religiosorum obligant ad poenam, et non ad culpam? Respondeo: obligant non per modum legis, sed per modum conventionis et pacti, ut leges pure poenales. Nec illa est proprie poena, sed poenalis afflictio suscepta in auxilium spiritus.

Septimo et ultimo ex doctrina Apostolorum; nam Roman. XIII, Paulus multis modis id asserit. Primo, cum ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non enim est potestas, nisi a Deo. Secundo, cum ait: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Tertio, cum ait: Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Id enim de aeterna damnatione exponunt Patres Graeci et Latini in hunc locum. Quarto, cum ait: /deo necessitate subditi estote. Quinto, cum ait: Non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Sexto, cum ait: Ministri enim

Dei sunt. I. Pet. II: Subjecti estote propter Deum, id est, non solum timore poenae. IIa;c loca satis demonstrant quod volumus: Nam si Principes a Deo potestatem habent imperandi, certe qui eis non parent, non solum Principes, sed etiam Deum offendunt; et si qui Principi resistunt, Dei ordinationi resistunt; certe peccant in conscientia, non secus ac si divinasleges praevaricarentur: etsi "qui resistunt, damnationem sibi acquirunt, certe culpam ea paena dignam incurrunt. Et si necessitate subditi sint privati Principibus non solum propter iram sed etiam pi'opter conscientiam, quomodo non peccant in conscientia qui eis non obediunt? Denique si Principes, Dei ministri sunt et eis propter Deum parendum est, profecto majestatem Dei laedunt, qui Principum mandata contemnunt. Ad argumenta in contrarium.

Ad primum, secundum, et tertium respondeo, ex eo, quod potestas politica est temporalis, et ejus finis est pax exterior, et homo non judicat de internis, recte colligi, eam non posse obligare, nisi ad actus temporales et exteriores; non autem non posse obligare in conscientia: nam etsi ista regula dirigat actus exteriores, tamen quia regula est, ab ipsa deviare, peccare est.

Dices: quomodo potest lex, vel potestas temporalis producere effectum spiritualem, id est, ligare conscientiam? Respondeo: licet potestas politica et ejus lex dicantur temporales ratione objecti, quia versantur circa temporalia, et exteriora; tamen in se res sunt spirituales. Praeterea, ligare conscientiam non est aliquid efficere in rem spiritualem, sed solum imperare alteri, et sic imperare, ut si is non obediat peccet, et testimonio propriae conscientiae intelligat, vel intelligere possit, se peccare. Itaque quicumque potest jubere, potest ligare conscientiam, etiam si is de internis non judicet, nec scrutetur conscientiam alterius.

Ad quartum et quintum dico, Principem non posse inferre poenam spiritualem et aeternam, nec posse dimittere ejusmodi poenam, et tamen posse obligare ad illam; quia id facit auctoritate Dei, qui ei concessit unum, et non alterum; sicut si Rex permitteret Proregi obligare subditos ad poenam capitis, et tamen non permitteret ei per se exercere justitiam, vel condonare supplicium. Vel dicendum est, legem politicam

obligare ad poenam aeternam, non ut est lex hominis, sed ut est lex ministri Dei. Qui enim ministrum Dei offendit, simul etiam Deum ipsum offendit; quocirca si (per impossibile) Deus non esset in rerum natura, et tamen lex politica similiter per impossibile extaret aliqua, illa obligaret in conscientia, et ejus praevaricatio peccatum esset, sed nulla sequeretur praevaricatorem poena spiritualis aut aeterna damnatio.

At sextum dico, non esse absurdum, idem peccatum puniri a pluribus, et pluribus in locis, quando plures offendit, sicut videmus homicidis saepe abscindi manus in eo loco, tibi caedem patrarunt, et deinde in loco publicae justitiae abscindi caput.

Ad septimum dico, ex intentione legislatoris pendere; an velit revera imperare, et veram legem condere, an vero solum ostendere quid agendum sit, sine alio imperio: sed si velit serio imperare, et veram legem condere, non est in ejus potestate impedire, quin lex obliget ad mortale, aut veniale, pro rei magnitudine.

Ad ultimum dico, quod legi divinae cedat humana, quando simul servari nequeunt, non esse causam, quia humana non obliget ad peccatum, sed quia lex humana minus firmiter statuta est; in tali enim casu desinit esse lex, et proinde etiam pbligare. Vide quae diximus in lib. IV. de Pontifice; et praeterea Joannem Driedonem in III. lib. de libertate Christiana; Adrianum quodlib. 6. Franciscum Victoriam in relectione de potestate civili; Alphonsum a Castro, lib. I. de potestate legis poenalis, cap. 4. et Dominicum a Soto, lib. I. quaest. 6. art. 4. de justitia et jure.

Chapter 10 of 21