Skip to the text

Caput XII. Tertia propositio

«Judicia publica exercere non est illicitum Christianis. » Probatur Primo, quia proprium est Principis judicare. Scriptura enim fere conjungere solet Regem et Judicem, Psal II: Et nunc Reges inlelligite, erudimini qui judicatis terram. Isaiae XXXIII: Dominus Rex noster, Dominas Legifer noster, Dominus Judex noster. Hieremiae XXIII: Regnabit Rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Si ergo licet Christianis habere Principem, cur non et Judicem?

Secundo, quia nihil prodessent leges, si nulla esse deberent judicia: at leges tolli non debent, ut supra ostensum est, igitur nec judicia.

Tertio, Scriptura utriusque Testamenti judicia admittit; sic enim legimus Deut. XVI: Judices et Magistros constitues in omnibus portis tuis, ut judicent populum justo judicio. I. Corinth. VI: Scecularia judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, hos constituite ad judicandum; sic non est sapiens quisquam in vobis, qui judicare possit fratrem suum. Ubi Apostolus monet Corinthios, ut in iis causis, in quibus non tenebantur necessario adire tribunalia Gentilium, constituerent inter se judicem.

Neque difficile erit argumenta solvere, quae initio posita sunt. Ad illa igitur verba Matth. V: Si quis voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, 7'elinque illi et pallium. Respondeo cum S. Augustino in in epist. 5. ^d Marcellinum, ea solum intelligi debere secundum animi praeparationem: nam ibidem Dominus ait: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram. Et tamen idem ipse Dpminus Joann. XVIII, percussus in maxilla, non praebuit alteram, sed dixit: Cur me caedis? Quo exemplo docuit, quemadmodum praecepta intelligenda sint.

Ad verba Apostoli I. Corinth. VI: Delictum est in vobis etc. dico primo, vocem Delictum, Graece esse fo-njfta, quod non peccatum, sed imperfectionem significat, et sic exponit Theodoretus. Dico secundo, si delictum significet peccatum, ut exponunt Chrysostomus et Ambrosius in hunc locum, et Augustin. in Enchirid. cap. 78. et lib. II. de serm. Domini in monte, cap 15. et conc. 24. in Psalm. CXYIII. dico, inquam, vocari delictum, non quod in se peccatum sit, sed quia ut plurimum norl caret peccato, vel ratione linis, ut quando litigatur ex avaritia, vel ratione medii, ut quando litigatur cum odio, rancore, jurgiis, vel ratione injustitiae, ut quando miscentur doli et fraudes,

vel ratione scandali, ut accidebat Corinthiis, qui cum offendiculo Gentilium litigabant. Dico tertio, non reprehendi judicia ex parte judicis, sed ex parte litigantium. Itaque etiamsi peccatum esset litigare, non tamen peccatum esset judicare; judicia enim finem imponunt litibus, quod est bonum.

Chapter 11 of 21