Caput XVI. Licere bellum gerere Christianus contra Tureas,
Jam vero quaestio de bello contra Tureas omitti potuisset, nisi Lutherus inter alia sua paradoxa etiam hoc protulisset, aedefendere conatus esset, non licere Christianis contra Tureas bellum gerere, ut patet ex art. 34. in Hulla Leonis damnato. Luthero videtur assentiri Theodorus Bibliander in Chronologia
tabui. 13. ubi sic ait: « Urbanus, seu potius turbo saevissimus, a spiritu malo homicidiis gaudente impulsus, bellum pro recuperanda Judaea commovit. »
Est autem observandum, Lutherum non negare bellum contra Tureas esse licitura, quia putet in genere omne bellum esse illicitum; nam in assertione ejusdem articuli suadet bellum contra Pontificem, quem Turcissimum Tuream esse dicit; neque quia existimet non habere Christianos justam causam; constat enim omnibus Turoas nullo jure occupasse regna Christianorum, et quotidie plura occupare velle. Constat etiam eum extinguere cupere omnem religionem, et dare omnem operam, ut homines ex Christianis fiant Mahumetani. Denique constat et antiquos Pontifices, ut Urbanumll.Pasohalem II.Eugenium III, et alios_'multos,necnon'generalia Concilia, ut Lateranense, Lugdunense, Viennense, et alia, generale bellum indixisse Mahumetanis, et S. Bernardum, aliosque sanctos viros concionibus publicis excitasse populos ad hoc bellum, et sermonem miraculis confirmasse, ut ipsemet B. Bernardus modeste indicat initio libri. II. deconsideratione, nec aliquid horum Lutherus negat; sed sunt aliae tres causae cur senserit non licere contra Tureas bellare.
Prima, quia voluntas Dei esse*videtur, uf a Turea, tamquam flagello quodam puniamur, neque licet nobis Dei voluntati resistere, quod autem ista sit voluntas Dei, probat in assertione art. 34. ab experientia, quae docuit hactenus nihil Christianis profuisse bellum contra Tureas.
Sed haec prima causa parum valet; nam etsi voluntas Dei sit ut peccata nostra per Tuream puniantur, tamen non est voluntas ut Tureae non resistamus; imo voluntas ejus est ut resistamus; id quod ex fine probatur. Non enim Deus permittit Tuream in nos saevire ut pereamus, sed ut convertamur, tunc autem ad conversionem perducimur, cum Tureae nos oppugnanti resistere conamur, resistendo laboramus, laborando nostram infirmatem agnoscimus, atque inde ad Deum toto corde revertimur, et ejus auxilium imploramus. Itaque ex fine, quo Deus permittit Tuream in nos saevire, sequitur manifeste ipsum velle ut Tureae resistamus. Praeterea, ita flagellum Dei est bellum Tureae, sicut pestis, fames, haeresis, fomes peccati, et similia; riemo autem tam est stultus, qui ideo putet non esse quaerenda medicamenta contra pestem, neque terram colendam, ne moriamur fame, neque haeresi et fomiti resistendum.
Neque verum est quod Lutherus dicit, experientiam docere nihil nobis prodesse bellum contra Tureas; nam ut omittam plurimas victorias de Tureis relatas, certe cum primum arma illata sunt in terram promissionis felicissimo eventu Hierusalem a nostris recuperata fuit, et regnaverunt Christiani annis 88. et semper plura, et plura recuperabant, donec oriri coeperunt inter ipsos Christianos Principes contentiones, quemadmodum et nunc Turea plura occupat ob discordiam nostrorum, quam sua virtute, et harum discordiarum potissima causa fuit Letherus ipse. Nam ut ex Joanne Cochlaeo patet in actis Lutheri anni 1526, Iiungaria periit, quia Germani a rege Hungariae vocati in auxilium, maluerunt Luthero parere tunc concionanti contra bellum in Tureas, quam cogitare quid bonum commune postularet. Saltem hoc boni habet bellum, quod impeditur Turea ne tantum noceat quantum vellet. Nisi enim hactenus cum eo pugnatum esset, jamdudum ille omnia obtineret.
Secunda causa ejus est, quia Ecclesia; utilior est tribulatio, et persecutio, ^ quam victoria, et tranquillitas; unde in sermone de matrimonio reprehendit Ecclesiae consuetudinem, qua orat pro pace, et quiete, cum potius pro tribulationibus orandum esset. Sed respondemus, tribulationem, et persecutionem esse quidem utilem, sed periculosam et ideo non expetendam, sed tolerandam, cum aliter fieri non potest. Unde Matth. VI. jubemur orare: Et ne nos inducas in tentationem. Et I. Tim. II. Apostolus jubet orare pro regibus, ut quietam, et tranquillam vitam agamus. Et B. Augustinus lib. X. Confessionis, cap. 28. dicit, miserias tolerandas, non amandas, nec desiderandas, et petendas.
Tertia causa, eaque praecipua fuisse videtur, odium Pontificis, tanto enim odio Pontificem aliquando Lutherus persequebatur, ut plane optaret videre Tuream occupantem omnia regna Christianorum, ut saltem eo modo nomen Pontificis extingueretur. Neque hoc fuisse votum, ac desiderium ejus nos divinamus, sed ex verbis ejus colligimus, nam in libro ad nobilitatem Germaniae, cap. 25. dicit, nullum esse pulchrius regimen usquam quam apud Tureas, qui legibus Alcorani gubernantur, nullum autem turpius, quam apud
Christianos, qui jure canonico, et civili reguntur. Et in assertione articuli 34. dicit, Pontificem et Pontificios esse multo pejores, et truculentiores Tureis, et stultum esse pugnare pro pejoribus Tureis contra meliores, et in epistola quadam contra duo mandata Imperialia: « Oro, inquit, cunctos pios Christianos, ne ullo modo sequamur, vel in militiam ire, vel dare aliquid contra Tureas, quandoquidem Turea decies prudentior, probiorque est, quam sunt Principes nostri.» Quibus verbis quid aliud suadere conatus est, quam esse juvandos Tureas contra Christianos?
Sed haec sententia tantam absurditatem, et impietatem continet, ut ipse idem Lutherus postea, cum ille ardor nonnihil deferbuisset, plane contrarium scripserit. Sic enim ait in libro de visitatione Saxonica? « Clamant, inquit, aliqui praedicatores temerarie, non resistendum esse Tureae. Hic sermo seditiosus est, qui neque ferri, neque permitti debet. Tenentur igitur potestates resistere Tureis, qui non solum cupiunt provincias devastare, uxores ac liberos violare, et interficere, verum etiam jura provinciae, cultum Dei, omnemque- ordinationem bonam abrogare ac tollere. Idcirco debent Principes ob id praecipue belligerare etc. » Et ibidem: (i Multo, inquit, tolerabilius foret viro bono videre filiorum suorum interitum, quam Turcicis eos moribus imbui: Tureae enim nullam prorsus honestatem vel sciunt, vel curant. » Haec ille.
Chapter 15 of 21