Skip to the text

Caput XXI. Posse haereticos ab Ecclesia damnatos, temporalibus poenis, et etiam morte mulctari

Joannes Huss art. 14. in Concilio Constantiensi, sess. 15. recitato, asseruit, non licere haereticum incorrigibilem tradere saeculari potestati, et permittere comburendum. Idem Lutherus in art. 33. et in assertione ejusdem. Nec novus est error, nam etiam Donatistae olim idem docuerunt, ut Parmenianus, Petilianus, et Gaudentius, ut Augustinus testatur lib. I. contra epistolam Parmeniani cap. 7. lib. II. contra litteras Petiliani cap. 10. Lib. II. contra epist. Gaudentii cap. 17. et 26. et epist. 50. ad Bonifacium.

Contrarium docent omnes Catholici, et aliqui etiam ex haereticis. Nam Calvinus posteaquam Michaelem Servetum tamquam haereticum publice supplicio extremo affecisset, et ab aliis sectariis argueretur, libellum» edidit, in quo demonstrat,' licitum esse in haereticos gladio animadvertere. Benedictus quoque Aretius in historia de supplicio Valentini Gentilis, eumdem Gentilem ob haeresim jure caesum a Bernensi Magistratu, contendit. Fusius vero id ipsum docet Theodorus Beza in lib. de haereticis a magistratu puniendis.

Nos igitur breviter ostendSmus, haereticos incorrigibiles. ac praesertim relapsos, posse ac debere ab Ecclesia rejifei, et a saecularibus potestatibus, temporalibus poenis, atque ipsa etiam morte mulctari.

Probatur Primo Scripturis. Scriptura veteris Testamenti Deut. XIII. severissime jubet falsos Prophetas, qui suadent colere Deos alienos, sine ulla misericordia occidi, et cap. XVII. postquam dixerat, ut in rebus dubiis consuleretur summus Sacerdos, mox subdit: « Qui autem super bierit, nolens obedire Sacerdotis imperio, ex sententia judicis moriatur. Et rursum cap. XVIII. Propheta falsus interfici jubetur. Et re ipsa legem hanc servarunt Elias, Josias, Jehu, et alii, qui falsos Prophetas plurimos occiderunt, ut patet III. Reg. XVIII. et IV. Reg. X. et

XXIII. nullum est autem fere discrimen inter nostros haereticos et falsos Prophetas illius temporis. Nec solum sancti Reges et Prophetae blasphemos morte mulctarunt,sed etiam Nabuchodonosor (ut dicitur Daniel. III.) edictum constituit, ut quicumque blasphemaret Deum Danielis, id est, verum Deum, interficeretur, et domus ejus vastaretur; in quo edicto, Deo vero obsequium justissimum fecit, ut B. Aug. dicit in epist.50. et alibi. In novo Testamento habemus in primis Matth. XVIII. posse Ecclesiam eos, qui obedire nolunt, a se rejicere, et habere ut Ethnicos et Publicanos, ac proinde permittere eos potestati saeculari, tamquam non amplius Ecclesiae filios. Habemusdeinde Roman. XIII. saecularem potestatem, posse scelestos homines gladio punire: Non enim, inquit, sine causa gladium portat, minister enim Dei est, vindex in iram etc. Ex quibus duobus locis aperte colligitur, licitum esse haereticos, qui omnium judicio sunt rebelles Ecclesiae et publicae pacis perturbatores, ab Ecclesia abscindi, et a saeculari judice morte mulctari.

Praeterea Christus et Apostolus ejus haereticos iis rebus comparaverunt, quae sine controversia ferro et igne repelluntur; nam Matth. VII: Dominus ait: Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Actor. XX. Ego scio, quoniam intrabunt post discessum meum lupi rapaces. Nomine luporum certum est haereticos intelligi debere, ut pulchre explicat S.' Ambrosius in commentario ad initium capitis decimi B. Lucae. At lupi rapaces optimo jure occiduntur, si aliter abigi non possunt; pluris enim facienda est vita ovium, quam mors luporum. Item Joan. X: Qui non intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde ille fur est et latro: ubi nomine furis et latronis intelliguntur haeretici, et omnes seductores, ac sectarum inventores, ut Chrysostomus et Augustinus exponunt; fures autem et latrones, quomodo puniantur notum est. Item II. Timoth. II. haeresis comparatur cancro, qui non curatur medicamentis, sed ferro exscindi debet, alioqui perpetuo serpit, et totum corpus corrumpit. Denique Christus Joan. II. flagello coegit negotiatores egredi de templo. Petrus Actor. V. Ananiam, et Sapbiram, quia mentiri ausi fuerant Spiritui Sancto, occidit: et Paulus Act. XIII. falsum Prophetam, qui proconsulem a fide impedire conabatur, caecitate percussit.

Probatur Secundo sententiis; et legibus Imperatorum, quas Ecclesia semper probavit. Constantinus I. Imperator ad petitionem Nicaenae Synodi Arium cum aliquot sociis in exilium relegav.it, ut auctor est Sozomenus lib. I. cap. 20. historiae; item Donatistas supplicio affecit, ut Aug. refert lib. I. contra epist. Parmeniani cap. 7. et in epist. 166. ad Donatistas, ubi enumerat multos Imperatores optimos, qui severissimas leges tulerunt contra haereticos, et unum solum Julianum Apostatam haereticis favisse.

Deinde Theodosius Valentinianus, Martianus, et alii religiosissimi Imperatores, leges tulerunt in haereticos, quibus eos interdum aliquot libris auri, interdum omnibus bonis, interdum exilio et verberibus, interdum ultimo supplicio mulctari volu'erunt, ut patet C. de haereticis L. Manichaeos. L. Ariani. L. Quicumque, qua ultima lege, quae est Valentiniani, et Martiani jubentur occidi omnes, qui prava docere tentantjqui vero eos docentes audiunt, aliquot libris auri mulctari. Justinianus apud Paulum Diaconum lib. XVI. lege edita omnes haereticos de finibus totius Imperii ejecit, concessis trium mensium ad conversionem induciis; deinde Michael Imperator apud eumdem Paulum Diaconum lib XXIV. capitalem poenam in haereticos constituit.

Probatur Tertio legibus Ecclesiae cap. Ad abolendam, et cap. Excommunicamus, extra de haereticis, et in Sexto de haereticis cap. super eo, definit Ecclesia, haereticos incorrigibiles saeculari potestati tradendos, ut ab eis debito modo puniantur. Item Constantiense Concilium sess. XV. damnavit sententiam Joannis Iluss; et ipsum Joannem et Hieronymum de Praga tradidit saeculari potestati, a qua.ambo exusti fuerunt; denique Leo X. articulos Lutheri damnavit.

Probatur Quarto testimoniis Patrum. Cyprianus lib. de exhortatione martyrii cap. 5. postquam retulerat ex Deuter. XIII. necandos esse Pseudoprophetas, subdit: « Si hoc in Testamento veteri flebat, nunc magis faciendum esse. »

Hieronymus in illud Galat. V. Modicum fermentum totam massam corrumpit: « Igitur, inquit, scintilla statim ut apparuerit extinguenda est, et termentum a massae

vicina semovendum; secandae putrida» carnes, et scabiosum animal a caulis ovium repellendum, ne tota domus, massa, corpus, et pecora, ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arius una scintilla fuit, sed quia non statim oppressa est, totum orbem ejus flamma populata est. »

Augustinus lib. II. retract. cap. 5. et in epistol. 48 et 50. retractat, quod aliquando senserat, non esse vi cogendos haereticos ad fidem, et prolixe probat id utilissimum; semper tamen excipit supplicium mortis, non quod illos hoc non mereri putaret, sed tum quia hoc dedecere Ecclesiae mansuetudinem existimabat, tum etiam quia nondum ulla exstabat lex Imperatorum, qua haeretici juberentur occidi; illa enim Lex, Quicumque, C. de haereticis, paulo post mortem Augustini lata est.

Quod autem Augustinus existimaverit, justum esse, si haeretici occiderentur, perspicuum est; nam lib. I. contra epistolam Parmeniani cap. 7. ostendit, quod si punirentur morte Donatistae, juste punirentur. Et tract. 11. in Joan: «Occidunt, inquit, animas, affliguntur in corpore, sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur etc. » ubi dicit falso tuos conqueri, quod occiderentur ab Imperatoribus: tamen si etiam verum esset, adhuc injuste conquererentur. Denique in epist. 50. ad Bonifacium dicit; Ecclesiam quidem nolle ullum haereticum occidi, tamen sicut domus David non potuit habere pacem nisi Absalon extingueretur, et David pace regni moerorem mortis filii consolatus est: sic cum ex legibus Imperatorum contra • haereticos sequitur aliquorum mors, Ecclesiam dolorem materni cordis lenire ac sanare tantorum liberatione populorum.

S. Leo in epist. 91. ad Turbium cap, 1: <( Merito, inquit, Patres nostri, sub quorum temporibus haeresis haec nefanda prorupit, per totum mundum instanter agere, ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur; quando etiam Principes mundi hanc sacrilegam amentiam ita detestati sunt, ut auctorem ejus, ac plerosque discipulos legum publicarum ense prosternerent; et profuit diu ista districtio Ecclesiasticae lenitati, quae etsi sacerdotali contenta judicio cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum Principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spirituale nonnumquam recurrunt remedium, qui timent corporale supplicium. » Optatus Milevitanus lib. III. respondens calumniae haereticorum, qui aegerrime ferebant duos ex suis a Machario praefecto interfectos: « Videtis, inquit, a Mose, et Phinee, et Elia, et Machario similia esse facta, quia ab omnibus unius Dei vindicta processit »

S. Gregorius lib. I. epist. 72. ad Gennadium Exarchum Africae, laudat eum, quod magno zelo haereticos armis persequeretur, et hortatur ut pergat.

S. Bernardus serm. 66. in Cantica: « Melius, inquit, procul dubio gladio coercerentur, illius videlicet, qui non sine causa gladium portat, quam in suum errorem multos trajicere permittantur; Dei enim minister ille est, vindex in iram ei, qui male agit. Mirabantur aliqui, qui non modo patienter, sed etiam laeti, ut videbantur, ducerenturad mortem; sed qui minus advertunt, quanta sit potestas Diaboli, non solum in corpora hominum, sed etiam in corda, quae semel permissus possederat: Nonne plus est sibimet hominem injicere manus, quam id libenter ab alio sustinere. »

Probatur Ultimo ratione naturali. Primo, haeretici excommunicari jure possunt, ut omnes fatentur, ergo et occidi. Probatur consequentia, quia excommunicatio est major poena, quam mors temporalis. Augustinus lib. I. contra advers. Legis et Prophetarum cap. 17. dicit, horribilius esse tradi Satanae per excommunicationem, quam gladio feriri, flammis absumi, ferisve subjici ad devorandum.

Secundo, experientia docet, non esse aliud remedium; nam Ecclesia paulatim progressa est, et omnia remedia experta; primo solum excommunicabat; deinde addidit mulctam pecuniariam, tum exilium; ultimo, coacta est ad mortem venire; Nam excommunicationem contemnunt haeretici, ac dicunt esse fulmina frigida; si mineris mulctam pecuniariam, nec Deum timent, nec homines reverentur, scientes non defuturos stultos, qui illis credant, et a quibus alantur. Si in carcere concludas, vel in exilium mittas, corrumpunt vicinos verbis, et longe positos libris. Ergo solum remedium est, mittere illos mature in locum suum.

Tertio, falsarii omnium judicio merentur mortem; at haeretici falsarii sunt verbi Dei.

Quarto, ex ratione Augustini epist. 50. gravius est non servare fidem hominem Deo,

quam foeminam viro, sed hoc morte punitur, cur non illud?

Quinto, tres causae sunt propter quas ratio docet homines occidendos esse, quas pulchre scribit Galenus in libro, cujus titulus est, quod mores animi corporis temperamentum sequantur, circa finem libri.

Prima causa est, ne mali bonis noceant, neve innocentes a nocentibus opprimantur; atque hinc justissime omnium judicio occiduntur homicidae, adulteri, latrones. Secunda est, ut paucorum supplicio multi corrigantur: et qui noluerunt prodesse Reipub. vivendo, prosint moriendo. Atque hinc videmus etiam justissime omnium judicio quaedam horrenda flagitia morte puniri, licet proximis non noceant, nisi exemplo, ut Necromantiam, quaedam nefanda et contra naturam, ista ideo gravissime puniuntur, ut caeteri intelligant, immania esse scelera, et non audeant similia perpetrare. Tertia est, quia ipsis hominibus, qui occiduntur, saepe utile est occidi, quando videlicet semper fiunt pejores, et non est probabile unquam eos ad sanitatem mentis reversuros.

Hae autem rationes omnes suadent haereticos occidendos; nam primum nocent proximis magis, quam ullus pirata vel latro, quandoquidem animas occidunt, imo tollunt fundamentum omnis boni, et Rempub. tumultibus replent, qui necessario religionum diversitatem sequuntur.

Deinde, plurimis prodest eorum supplicium; multi enim, quos impunitas faciebat torpentes, supplicia proposita excitant, ut cogitent qualis sit haeresis, quam sequuntur, et videant ne forte vitam praesentem misere finiant, et ad futuram beatitudinem non perveniant. Itaque et B. Aug. in epist. 48. testatur, plurimos conversos esse, postquam leges Imperatorum non sinebant haereticos impunitos, et nos quotidie idem videmus fieri in locis, ubi viget inquisitio.

Denique, haereticis obstinatis beneficium est, quod de hac vita tollantur; nam quo diutius vivunt, eo plures errores excogitant, plures pervertunt, et majorem sibi damnationem acquirunt.

Chapter 20 of 21