Skip to the text

Caput II. Deteguntur imposturae, et mendacia quaedam crassiora Lutheri

Nunc ut ad mendacia veniamus: Lutherus in libello quem inscripsit: Adversus execrabilem Antichristi bullam, de 6. articul. disputans, sic ait: « Lege libros illorum Sophistarum de Poenitentia, et videbis eos nec promissionis, nec fidei ullam mentionem facere. Has enim partes Poenitentiae vivas omittunt, et solis mortuis contritionibus homines exagitant. » Haec ibi. Idem repetit his verbis, in lib. de captivit. Babylon, cap. de poenitentia: «Non hoc contenta Babylona nostra, fidem quoque adeo extinxit, ut impudenti fronte eam negaret necessariam esse in Sacramento isto, imo Antichristica impietate definiret hseresim esse, si fidem necessariam quis esse assereret. »

Haec impudentissima calumnia non solum refutatur omnibus Catholicorum libris, qui primo loco fidem exigunt in justificatione adultorum: sed etiam ex ipsomet Luthoro secum in eadem pagina intra septem lineas apertissime pugnante. Sic enim ait in libro supra citato adversus exeerabilem Antichristi bullam, et in eadem ipsa pagina: « Hoc ea doctrina egi: poenitentiam nullius esse momenti, nisi in fide, et charitate fieret; quod ipsimet docent quoque, nisi quod nec quid fides, nec quid charitas sit, aut sciunt, aut docent. » Hsec ibi.

Secundum, idem Lutherus in eodem lib. de captiv. Babylonica cap. de Poenitentia: « Principio, inquit, Contritionem sic docuerunt, ut eam fide promissionis priorem facerent, et longe viliorem, ut quae non esset fidei opus, sed meritum; imo non memorantur eam. » Et infra: «His audaciores, et pejores finxerunt quamdam attritionem, quae virtute Clavium, quam ignorant, fieret Contritio: eam donant impiis, et incredulis, ut sic universa Contritio aboleretur. 0 iram Dei insustentabilem. Hseccine in Ecclesia Christi doceri? » Haec ille.

At haic omnia impostura}, et calumniae sunt. Nemo enim Catholicorum Contritionem priorem esse fide, neque ipsam etiam attritionem nisi fide praecedente ullo modo haberi posse docuit: fidem autem ita certi sumus donum esse Dei, ut neque Contritione, quse ex fide nascitur, neque ullo alio opere, tam quam ex merito acquiri posse constanter doceamus. Neque Lutherus ullum notare potuit auctorem ex nostris, id est Catholicum, qui ea scripserit, adversus quae ipse adeo tragice vociferatur. Sed video unde occasionem acceperit calumniandi: fidem enim novus iste apostolus longe aliter definit, quam in epist ad Hebraeos B. Paulus definierit, et quam acceperit, hactenus Catholica Christi Ecclesia. Quia igitur inanem illam persuasionem, qua Lutherani jubent unumquemque firmissime credere sibi a Deo remissa esse peccata, nos Catholici non agnoscimus, acne fidei quidem Catholicae nomine dignamur; Lutherus ut simplicibus imponat, nos fidem simpliciter a Contritione separare, atque adeo de medio tollere calumniatur. At nos non fidem Christi, sed haeresim Lutheri minime necessariam ad Contritionem esse contendimus.

Tertio, idem Lutherus in 4. disput. adversus Antinomos propos. 3. docet, apud Catholicos pcenitentem oportere esse incertum de remissione peccatorum. Et in eadem disputatione, proposit. 9. affirmat Papistas cogere homines ut diffidant an Christus pro illorum peccatis sit mortuus. Et in serm. de Eucharistia, quem habuit anno 26. dicit, summe erratum esse; quod nemo hactenus rationem Absolutionis habuerit, quod videlicet non certo crediderint se absolutos.

Ubi est aliquid breviter observandum, ut fundamentum harum calumniarum facilius detegatur. Cum tria concurrant ad remissionem peccatorum Christi meritum, virtus Sacramenti, et propria dispositio per ipsam poenitentiam, quee sine actu fidei, aliarumque virtutum haberi non potest: Catholici homines adeo non dubitant de Christi ‘‘merito, et Sacramenti virtute, ut heereticos censeant qui Christum non pro omnibus mortuum, aut ejus mortem non ad omnia omnium hominum peccata delendae sufficere, aut Sacramenti virtutem inefficacem; incertamve esse disputare ausi fuerint. De propria dispositione, an ea sit qualis requiritur, non immerito ambigi posse docent. Quod quidem ipsi etiam Lutherani fateri coguntur: nam fidem, et poenitentiam requiri non negant: posse autem falli hominem in sua fide ac poenitentia discernenda, concedunt. Sic enim Lutherus loquitur in serm. de Baptismo habito anno 1633: « UtJBaptismus certus sit in

nobis, ideo non fundat eum Deus supra fidem nostram, cum illa possit incerta, et falsa esse, sed supra verbum et institutionem suam, » Et Joannes Calvinus lib. m. Instit. cap. 2. §. 10. de iis loquens, qui fidem se habet» existimant, cum tamen non habeant: « Tot vanitatis, inquit, recessus habet, tot mendacii latebris scatet cor humanum, tam fraudulenta hypocrisi objectum est, ut seipsum sa3pe fallat. At vero qui talibus fidei simulacris gloriantur, intelligant diabolis nihilo se in hac parte preecellere. » Heec ille.

Lutherus igitur, ut etiam Lutherani p assim, cum intelligant Catholicos de consecutione remissionis peccatorum interdum non sine causa dubitare ob indispositionem propriam; mira fraude, quod est unius causee, ad aliam transferunt, et impudenter nobis affingunt, quod de mori:s Christi pretio, aut de Sacramenti virtute, etefficacia dubitemus. Accedit, quod Catholici non docent oportere pmnitentes (ut Lutherus mentitur) esse incertos de remissione peccatorum, quin potius hortantur, ut ita vivant, et ea diligentia, eoque studio Sacramentum percipiant, ut certo confidere possint sibi remissa esse peccata, et testimonio pacatee conscientiae jucundissime perfruantur.

Sed duo sunt quse Catholici docent, et in quibus ab adversariis dissidemus. Alterum, certitudinem quam de remissione peccatorum habere possumus, et plurimi fidelium post Sacramenta percepta habent, non esse certitudinem fidei Catholicae, sed moralem et humanam, nec tam fidei, quam fiduciae. Alterum, eos, qui hac certitudine carent, et ob suam infirmitatem metuunt ne forte Sacramenti fructum non perceperint, non esse propterea inter infideles et impios numerandos; neque ideo inutiliter Sacramenta percipere, quia timent ne forte inutiliter Sacramenta percipiant.

Adversarii vero non minus certo credere jubent eos, quibus Sacramenta ministrant, sibi remissa esse peccata, quam Christum Deum esse, et eadem de causa qui de sua justificatione dubitant, impios et infideles judicant: in quo apertissime falluntur. Nam etiamsi ex verbo Dei certi simus, omnibus illis remitti peccata, qui ut oportet ad Pceninitentiae Sacramentum accedunt, dicente Domino: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Joan. xx, 23. Hunc tamen aut illum hominem, ut oportet, ad Sacramentum accedere, ex verbo Dei colligi non potest, sed ex humanis tantum conjecturis, ac signis, proinde ad fidem Catholicam et divinam, qua) verbo Dei nititur, id pertinere nullo modo potest.

Quarto, idem Lutherus in lib. de Missa privata edito anno 34. scribit plerosque* Catholicorum horribili, et satanica impudentia jam rursus docere, Christum tantum satisfecisse pro peccato orignali: pro actulaibus autem nos ipsos satisfacere oportere, et ita ex Christianis nos jam fieri Tureas et Ethnicos, consputato Christo. Idem in praefatione commentariorum in epist. ad Calat, anno 35. longius progreditur: dicit enim a Catholicis minoris Christum aestimari, quam a Judaeis; cum Judaei Christum habeant pro latrone merito in cruce suspenso: Catholici autem (ut ipse mentitur) Christum habeant pro fabula, et tanquam aliquod fictum numen apud Gentiles.

Mendacium hoc tam est crassum, et manifestum, ut nulla refutatione indigeat. Catholici enim Satisfactionem non ad ipsa peccata actualia delenda referunt, nisi forte per modum dispositionis; sed ad poenas temporales, quas divina sapientia remanere voluit remissa culpa: porro culpas ipsas actuales Catholici omnes per Sacramentum Poeni tentiae, quod vim habet ex Christi sanguine, purgari affirmant. Id quod neque Lutherus ipse ignorare potuit: nam in disputatione Philippi de partibus Poenitentia), cui Lutherus epistolam laudatoriam praefixit, ita habet propositio 10: «Recte fatentur adversarii quod satisfactiones non mereantur remissionem culpa) », et idem repetit, Philippus in Apologia Confessionis Augustanae in art. de Confessione, et satisfactione. Adde, quod non solum Catholici docent Christum satisfecisse pro culpis omnibus, sed etiam pro omnibus poenis: cadorum Christi satisfactionem non eodem modo nobis applicari pro culpa originali, et pro actuali; neque eodem modo pro poena aeterna, et pro temporali, ut infra suo loco explicabimus.

Quinto, idem Lutherus in comment. epist. ad Calat, in illa verba ir. cap: Si enim quae destruxi, iterum hxc xdifico, etc. scribit Catholicos in Confessionis Sacramento nullam mentionem facere meriti Christi, sed inculcare tantum humanas satisfactiones: id quod probat ex forma Absolutionis, qua utuntur religiosiores Papistae.

Sed hoc mendacium non opinor Luthe-

rum vigilando, sed dormiendo scripsisse: nam in ipsa forma Absolutionis, quaim eo loco ponit, et quam etiam ex Luthero Tilmannus Heshusius recitat in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum, loco 9, num. 57, prima verba sunt haec: « Meritum passionis Christi, et meritum Beatae Mariae Virginis, et omnium Sanctorum, etc. »

Sexto, idem Lutherus in captivit. Babyl. cap. de Sacramento Poenitentiae, in ipso principio sic ait: « Primum hujus Sacramenti, et capitale malum est, quod Sacramentum ipsum in totum aboleverunt, ne vestigio quidem ejus relicto. »

At si ita esset, ut Lutherus hoc loco dicit, certe non aestimarent Catholici ex Lutheri sententia, septem esse Sacramenta: non enim septem esse possunt si unum dematur. Idem autem Lutherus in ipso principio ejusdem libri de captivit. Babyl. cum dicit, neganda sibi esse septeni Sacramenta, et tantum tria pro tempore ponenda, satis aperte significat apud Caitholicos septem Sacramenta communiter numerari.

Septimo, idem Lutherus in lib. adversus Papatum Roma) fundatum, quem edidit anno 45. uno anno videlicet antequam de hac vita migraret, ita impudenter mentitur, et obsccene, ac petulanter loquitur, ut mirum sit ab ipsis suis hominibus non pro scurra potius, quam pro Evangelista habitum. Audacter scribit Papam dicere: « Nemo extra me, meas Claves, et Missas, potest opem ferre: Christus et fides hic nihil possunt conferre. » Item: « Christus est ebrius, stolidus, fatuus, et oblitus quantam potestatem ligandi cum Clavibus mihi tradiderit. » Item: « Qui non adorat ventris mei crepitus, peccatum mortale committit, et dignus est inferno. » Ibidem serio affirmat, Papam et omnes qui illi adherent, quos rudes, et stupidos, ac sceleratos asinos vocat, nihil omnino scire in sacris litteris, nihil nosse de Deo, de Christo, de Baptismo, de Eucharistia, de Clavibus, de bonis operibus: et extra dubitationem esse dicit, nullum Catholicorum scire unum ex decem Pra)ceptis, vel unam petitionem orationis Dominica), vel aliquem articulum Symboli: imo neque ordinem Decalogi posse recensere, qua) apud suos Lutheranos etiam pueris quinque annorum notissima sunt.

Ha)c si refellere velim, injuriam faciam vel ipsis Lutheranis, quasi eos tam hebetes,

Chapter 2 of 63