Caput VII. De nomine Poenitentiae
Explicatis HaBreticorum mendaciis et calumniis, nunc ad nomen Poenitentiae veniamus. Adversarii ab ipso Poenitentiae nomine fundamenta jacere incipiunt errorum suorum: et quia Poenitentia a poena dicta videtur, et poena referri potest tum ad dolorem de peccatis praeteritis, quam nos Contritionem vocamus, tum ad eam mulctam, quae indicitur pcenitentibus, quaeque Satisfactio a Catholicis nominatur; propterea illi non libenter hac voce utuntur, et pro ea in Scripturis fere ubique substituunt Resipiscentiam.
Laurentius Valla, qui veluti praecursor quidam Lutheranae factionis videtur fuisse, in Annotatione ad caip. 7. posterioris ad Corinth., scribit, elegantiores voces esse [jiexavoia, et gexageXeta graecas, quam Poenitentiam, latinam, quia Poenitentia significet tristitiam commissi, illae mentis emendationem: atque inde colligit, nihil agere eos, qui ex eo Pauli loco triplicem inducant Poenitentiam, unam quae sit contritio, alteram quae sit confessio, tertiam quae sit satisfactio, cum apud Paulum duae illae voces
gsravoia, et ge-cagsXsta tantum inveniantur.
Erasmus, qui alter praecursor Lutheri dici potest, in Annotationibus novi Testamenti ad cap. 3. Matth. et alibi frequentissime, mavult, resipiscere et resipiscentiam, quam Poenitere, et Poenitentiam, esse vertendum, ubi legimus ge-avosiv, et gi-cavotav. «Nostrum vulgus », inquit, « putat esse Poenitentiam agere, praescripta poena quapiam, luere commissa: quod apud Christianos, qui publice peccassent, ejecti e consortio propalam affligerentur, eaque satisfactio sive poena, poenitentia vocari coepta. Qua quidem ex re non mediocris error Theologis quibusdam obrepsit, qui quod Augustinus de Poenitentia, hoc est, publica satisfactione scripsit, ad animi dolorem, quam contritionem vocant, detorquent. Alioqui gcxavoia dicta est a gexavos Tv, hoc est, a posterius intelligendo, ubi quis lapsus, re peracta tum demum animadvertit erratum suum. » Et infra, non solum vocem Graecam gsxavotav resipiscentiam sonare contendit, quod multi alii feCerunt, et inter alios Lutherus ipsum Erasmum auctorem citans in Resolutionibus: sed etiam, Poenitentiam, quod forte nullus est ausus in resipiscentiam transformare conatur. Vult enim et hoc loco in cap. 3. Mat. et infra in cap. 7. posterioris ad Cor., non a poena, sed a pone tenendo, Poenitentiam ductam; quasi nihil sit aliud poenitere, nisi posterius consilium tenere; sive, ut ipse loquitur, intelligere post factum, unde et Greecis dicta est Metanoea.
Theodorus Beza annot. ad 3. cap. Matth. interpretationem eorum reprehendens, qui illud gsTctvost ts non verterunt, resipiscite, sed Poenitentiam agite, ita loquitur: «Quam interpretationem multas ob causas repudio, sed ob eam potissimum, quod multi imperiti occasionem ex hoc dicendi genere arripuerint falsarum opinionum de Satisfactione, quibus hodie agitatur Ecclesia. » Hsec ille. Scilicet imperiti, et (ut Erasmus loquebatur) vulgus deputandi sunt omnes, qui fidei simplicitatem cum sanctis Patribus, et universa Ecclesia tenent. Sic olim Berengarius (Lanfranco teste in lib. de corpore Christi), Catholicorum sententiam, vulgi sententiam appellabat.
Porro distinguit Beza vocem gexavosty a voce p.sTag£XE<79at, ac geravoeiv, qum vox in Scripturis passim occurrit, proprie significare dicit, post factum sapere, eique respondere latinam vocem, respicere, unde est resipiscentia, et vocem Hebraicam SI1© converti, unde est fisiajn conversio: quod idem observavit Joan. Calvinus lib. m. Instit. cap. 3. §. 5. Vocem autem gsTauiXsaQai, proprie significare dicit, post rem aliquam factam sollicitum esse, et anxium; atque huic voci, quae nusquam fere in Scripturis occurrit, cum de conversione peccatoris agitur, respondere vult latinam vocem, poenitere, unde est poenitentia; et hebraicam sr& poenitere, seu consolari.
Martinus Lutherus in epist. ad Vicarium sui Ordinis, quam scripsit anno 1518. et extat in primo tomo operum ejus, Wirtembergae excusorum, dicit se studio eruditissimorum virorum tandem didicisse, vocem Poenitentiae non significare odium, vel dolorem de vita praeterita, ut olim dicebatur, sed significare amorem justitiae', et novae vitae, et boc nomem nihil habere amarum, vel acerbum, sed omnia grata, et dulcissima. Similia indicat idem Lutherus in serm. de Poenitentia, et in Resolutionibus suarum propositionum.
Sed in eo multum errant doctores isti grammatici potius quam theologi, qui vocum significationes ex etymologia potius ducunt, quam ex communi Scripturae, et bonorum auctorum usu. Nani si non originem ac derivationem, sed usum spectemus harum vocum, videbimus non solum et ge-c apsXecOcu, sed etiam ®1®, peravoeiv et ipsum praecipue poenitere, velit nolit Erasinus, externum dolorem, ac poenam ex interna conversione profectam significare, et idcirco latinum interpretem melius voce poenitentiae usum esse, quam fecisset, si voce resipiscentiae uti voluisset.
Percurramus singulas voces. Ubi legimus in libro Job. cap. ult. Ago Poenitentiam in favilla,, et cinere, iJTfflnS est in Hebraeo. Ex quo intelligimus, verbum non aliquid dulce, ut Lutherus somniat, sed amarum dolorem, et eum non solum internam, sed etiam externam actionem comprehendere: id quod ne Beza quidem negare ausus est.
Apud Joelem cap. 2, ubi habemus: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu, et planctu, vox ‘ni® non potest ad solam animi mutationem referri, cum tam perspicue Dominus jubeat eos converti in jejunio, fletu et planctu: proinde conversio
quam vox illa hebraica significat, internam et externam simul actionem comprehendit.
Sed veniamus ad grtecarn vocem psxavoiav de qua potissimum controversia est Matth. xi, et Lucae x: Si in Tyro, et Sidone faetse essent virtutes, quae factae sunt in te, olim in cilkio et cinere Poenitentiam egissent. Apud utrumque Evangelistam est vox petsvdv)CT civ, quam omnino absurde Beza reddidit: Resipuissent. Quid enim est in cilicio et cinere sedendo resipiscere? certe resipiscentia, si proprie accipiatur, saccum et cinerem praecedit, nemo enim saccum induit, et in cinere sedet, nisi antea resipuerit: Dominus autem actionem poenalem significat, quae tum assumitur et exercetur, dum quis incestus et dolens in sacco et cinere sedet. Itaque (/.ETevdviffav eo loco nihil aliud significare potest, nisi corde simul et corpore aversari peccata praeterita, et vindictam de illis a semel repetere.
Similis locus est Matth. xii, et Luc. xi. ubi Dominus Ninivitas laudat, quod egerint Poenitentiam in praedicatione Jonae, et utitur eodem verbo pura vosiv: quae fuerit autem Poenitentia Ninivitarum, scribitur Jonae ili, nimirum jejunia, cilicia, preces ad Deum.
Adhaecin posteriore ad Gorinth. epist. cap. 12. extremo: Metuo, inquit Apostolus, ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt,, et non egerunt Poenitentiam super immunditie, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. Hoc etiam loco verbum petevor,< tocvtcov vertitur a Beza: Resipuerunt. Omnino contra proprietatem graeci, latinique sermonis. Nam nec latine dicitur, Resipiscere super peccatum; et graece illud im conjunctum Dativo, ut hoc loco e- ni xrj «xa- Oap<j!a x ai 7uopveta, causam significare solet, ac pro eo poni quod est ob vel propter. Si quis autem dicat, Poenitentiam esse agendam ob peccatum commissum, rectissime dicet, est enim culpa causa poenae, cum ex culpa obligatio nascatur ad poenam: ad resipiscendum ob culpam, non nisi absurde diceretur, non enim culpa resipiscentiae causa haberi potest, cum non ex culpa, sed ex bona aliqua aspiratione resipiscentia oriatur.
Neque solum Scripturae divinae usus, sed etiam auctores tum Graeci, tum Latini hanc vocem gEtavoia accipiunt non pro sola resipiscentia, sed etiam pro detestatione praeteritcc culpae, el vindicta, quam quis de se ob eam culpam expetit. Sic accipit S. Basilius in oratione dc fame et siccitate, ubi uE-ravoiav appellat externam poenitentiam Nini vitarum: et Poeta Latinus Ausonius in illo epigrammate de occasione et poenitentia, eodem modo accepit, cum ait: *
Sum Dea, quas facti non factique exigo poenas:
Nempe ut poeniteat, sic Metanoea vocor.
Neque probabile est quod scribit Beza loco citato, Ausonium metu causa posuisse Metanoeam pro Metamelia. Voluit enim Ausonius proprium nomen ejus simulacri, quod vulgo Poenitentia dicebatur, exprimere; et quia Latinum non extabat apud Ciceronem, et alios antiquos probatos auctores: « Sum Dea, inquit, cui nomen nec Cicero ipse dedit, » Graecum substituit pro Latino. Non est autem credibile, cum, qui proprium nomen reddere volebat, alienum supposuisse, praesertim cum facile potuerit poetica licentia dicere: « Nempe ut poeniteat, Metamelia vocor», producendo primam syllabam vocis « Metamelia, » ut similem produxit Virgilius: « Italiam fato profugus etc. » imo Graecis solemne est primam producere, cum tres breves in aliqua voce occurrunt.
Lactantius lib. vi. cap. 24, scribit quidem Metanoeam latine reddi posse Resipiscentiam: sed explicat, per Resipiscentiam non debere intelligi solam mentis mutationem:
« Resipiscit autem, inquit, quem errati piget, eL seipsum castigat dementiae, et confirmat ad rectius vivendum. » Atque haec dc graeca voco.
Porro vox latina Poenitentia non est quidem apud Ciceronem ut neque etiam Risipiscentia, tamen verbum Poenitendi, unde sine dubio Poenitentia dicta est, apud Ciceronem non eam vim habet, quam credit Erasmus, sed quam veteres grammatici, qui a poena, non a pone, Poenitere et Poenitentiam derivarunt. In iv Tusculana extrema: « Quomodo, inquit Cicero, si naturalis esset ira, aut alius, alio magis iracundus esset; aut finem haberet prius quam esset ulla, ulciscendi libido; aut quemquam poeniteret, quod fecisset per iram? ut Alexandrum regem videmus qui cum interemisset Clytum familiarem suum, vix a se manus abstinuit: tanta vis fuit poenitendi. » Quo loco vox Poenitendi non significat solam agnitionem erroris, sed detestationem facti, cum desiderio puniendi.
Ovidius quoque in eadem significatione verbum, Poenitere, accepit lib. i. de Ponto, cum ait:
Pomilet o, si quid miserorum creditur ulli,
Poenitet, et facto torqueor ipse meo.
Cumque sit exilium, magis est mihi culpa, dolori:
Es‘.que pati pcenam, quam meruisse, minus.
Jam vero apud Ecclesiasticos auctores, nomen Poenitentia; non pro sola erroris agnitione, et mentis mutatione, sed etiam pro vindicta, quam de se sumit peccator, stepenumero usurpari, supervacaneum erit ostendere: ita passim testimonia Patrum occurrunt. Certe Tertullianus cum in lib. de Poenitentia ait: « Confessione Poenitentia nascitur, Poenitentia Deus placatur, » non potest Poenitentiam pro resipiscentia accipere; cum non ex confessione resipiscentia, sed confessio ex resipiscentia oriatur. Itaque Poenitentiam, pcenam sponte assumptam ad peccatum puniendum vocavit: quo sensu scripsit etiam S. Cyprianus in serm. 5. de lapsis: « Poenitentia crimine minor non sit. » Et S. Augustinus in epist. 108. ad Seleucianum: « Est, inquit, Poenitentia, bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra. »
Denique unde vox, Poenitentia, diphthongum haberet, quam habet vox Poena, si a Pone, ut vult Erasmus, et non a Poena derivaretur? Maneat igitur, omnes Poenitentia; voces, Hebraicam, Graecam et Latinam, secundum Scriptura;, et bonorum auctorum usum, non solam mentis mutationem, aut erroris agnitionem, sed etiam detestationem peccati, et vindictam sponte assumptam significare.
Chapter 7 of 63