Caput XVIII
rei nullo modo consisteret, quales sunt in homine caput, et cor; et tales in Sacramento Poenitentia} sunt Contritio, et Confessio: nam nisi signa doloris aliqua conspiciantur, et nisi manifestatio aliqua peccatorum praecedat, Absolutio a Sacerdote impendi non potest. Aliae sunt partes integrales secundariae, sine quibus rei essentia consistere, licet imperfecta et mutila, potest, quales sunt in homine, manus et pedes; et ejusmodi in Sacramento Poenitentiae 'videtur esse Satisfactio.
Sed objiciunt aliqui: Aut Satisfactio pars est Sacramenti, ut est in voto et proposito pcenitentis, aut ut reipsa exercetur. Si priore modo, non est res sensibilis; si posteriore, non est praesens cum perficitur Sacramentum. Siquidem accedente verbo Absolutionis ad Confessionis elementum, perficitur Sacramentum. Satisfactio vero post Absolutionem datam, atque acceptam peragitur.
Respondeo: utroque modo satisfactio pars est Sacramenti: incipit enim quodam modo, dum injungitur et acceptatur: et postea tempore suo completur. Et quamvis, ut est in voto, et proposito, non videatur esse sensibilis, tamen signis externis sensibilis redditur, dum verbo Sacerdotis indicitur, et verbo, aut nutu pcenitentis admittitur. Neque absurdum est, si post Absolutionem datam atque acceptam, Satisfactio compleatur: nam accedente verbo Absolutionis ad elementum Confessionis, Sacramentum perficitur quidem, quod attinet ad essentiam, sed non omnino integre, et perfecte, si partes integrales considerentur. Quemadmodum etiam dum in utero matris corpus humanum formatur, et corde, aliisque nonnullis partibus perfectis, conjungitur anima corpori, homo inde existit, etiamsi forte oculi, digiti, et alia} quaedam partes nondum perfectae, atque distinctae conspiciantur.
De partibus Poenitentias, sententias varias Haereticonim.
Altera quaestio jam cum Haereticis tractanda est, quot sint partes Poenitentiae, sive quot sint actiones in homine poenitente necessaria}, ut Absolutionem percipere, et cum
Deo in gratiam redire possit. Neque enim cum Haereticis disputare necesse erit, an istae omnes actiones sint materiales Sacramenti partes, cum illi (ut vidimus cap. 15.) nullam partem materialem agnoscant, nisi forte Baptismum, aut ritum quo Sacerdos verbum Absolutionis pronuntiat.
Igitur Catholici summo consensu tres assignant Poenitentiae partes, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem; neque de hac re ulla inter Catholicos controversia est. Nam ipse etiam Scotus, qui Poenitentiae Sacramentum in sola Absolutione, et Durandus, qui in Absolutione et Confessione constituit, disertis verbis docent, ad percipiendam in hoc Sacramento peccatorum remissionem, tria illa ex parte pcenitentis requiri.
Porro adversarii a communi, frequentato, tutissimoque hoc doctrinae Ecclesiasticae tramite aberrantes, in varias errorum vias abierunt. Tres pra;cipuae sunt apud eos sententiae.
Prima eorum, qui docent duas esse Poenitentiae partes, Contritionem, et Fidem. Ac per Contritionem quidem intelligunt terrores conscientiae ex minis legis incussos: per Fidem autem, fiduciam quamdam certam remissionis peccatorum ex Evangelii, ut ipsi dicunt, pollicitatione conceptam.
Hujus sententiae primus auctor Lutherus fuit. Is enim etiamsi anno 1520. in libro contra execrabilem bullam Antichristi, in defensione artic. 5. et rursus anno 1521. in assertione articulorum suorum, eumdem illum quintum articulum propugnans, scripserit, se non negare tres esse partes Poenitentiae, Contintionem, Confessionem, et Satisfactionem; sed tantum de Satisfactione docere, eam quae arbitrio Ecclesiae imponitur, non esse juris divini, aut si juris divini est, non posse per Claves Ecclesiae tolli: tanem postea cum non parum in schola Satanae profecisset, anno 1545. in refutatione articulorum Lovaniensium, propositione 37. his verbis priorem illam sententiam a se quoque admissam damnavit: « Poenitentia a Lovaniensium Synagoga tradita (scilicet quod sit Contritio, Confessio, et Satisfactio) est nulla nisi Judae proditoris, et similium; ideo ut haeretica est damnanda. » Et in articulis Smalchaldicis anno 1537. editis, in cap. de Poenitentia, duas partes Poenitentiae esse docet, Legem et Evangelium, sive, quod est idem, ut ipse ibidem explicat, Contritionem ex minis legis, et Fidem ex Evangelii promissis conceptam; porro opera bona hoc loco, non partem, sed fructum Poenitentiae esse voluit. Eadem sententia fuit Philippi Melanchthonis, tum in locis editis anno 1521. tum in Confessione Augustana edita anno 1530. Sed in Locis cap. de Poenitentia, duas Poenitentiae partes vocat Mortificationem et Vivificationem: in Confessione autem, art. 12. vocat contritionem, et Fidem; res tamen eadem per Mortificationem et Contritionem, per Vivificationem et Fidem significatur. Idem quoque permulti alii Lutheranorum docent, ut Centuriatores Magdeburgenses, Centur. i. lib. i. cap. 4. coi. 148. et lib. n. cap. 4. coi. 341 Joan. Wigandus in Corpore doctrinae Magdeburgensis, cap. 18. Tilmannus Heshusius in lib. de erroribus Pontificiorum, loco 9. MartinusKemnitius in 2. par. Exam. ad cap. 3. de Poenitentia, pag. 942 et 943.
Altera eorum sententia est, qui ad illas duas Poenitentiae partes adjungunt tertiam, videlicet opus bonum, sive novam obedientiam.
Hujus sententiae videtur etiam auctor Lutherus fuisse. Nam in prima disputatione contra Antinomos, edita anno 1538, propositione prima, dicit partes Poenitentiae esse dolorem de peccato, et propositum melioris vitae. In tertia autem disputatione contra eosdem, propositione 9. ad bonum propositum non solum pertinere vult fidem, seu fiduciam erga Deum, sed etiam omnia opera bona: « Omnia, inquit, opera post justificationem, sunt aliud nihil, quam bonum propositum contra peccatum. » Idem docet Philippus Melanchton, qui ut fidus Achates Lutheri, cum ipso in formas varias facile mutabatur. Is igitur in Apologia Confessionis Augustanae, articulo de Poenitentia, et in locis editis anno 1536 et sequentibus, titulo de Poenitentia, duas quidem partes Poenitentiae assignat, Contritionem et Fidem; addit tamen, se non repugnaturum, si quis tertiam partem adjungat, novam obedientiam. Sed in disputatione de Poenitentia quam anno 1548 habuit, et cum Lutheri operibus circumfertur, disertis verbis dicit reipsa novam obedientiam tertiam partem esse conversionis, seu Poenitentiae: quod idem repetit in Examine ordinandorum, cap. de Poenitentia. Idem docent illi omnes, quiLutherani molles appellantur, et contra rigidos Lutheranos, sive Illyricianos, de hac re magna contentione digladiantur, ut auctores Confessionis Saxonicae, cap. de Poenitentia,
Nicolaus Selneccerus in sua Paedagogia ad finem secundae partis, ubi explicat articulum Symboli: «Remissionem peccatorum»; David Chythraeus in sua Catechesi, loco 8. et alii non pauci.
Tertia sententia Calvini est, libro 3. Institution. cap. 3. § 8. ubi duas Poenitentiae partes constituit, Mortificationem et Vivificationem; sed longe alio sensu, quam Lutherani faciunt. Nam per Mortificationem non intelligit terrores incussos, ut Lutherani, sed mortificationem vitiorum, sive abnegationem sui, et spoliationem totius veteris hominis; proinde non parvo aliquo tempore, sed tota vita Poenitentiam agendam esse dicit. Per Vivificationem non intelligit fidem, vel fiduciam, aut consolationem ex Evangelio conceptam, ut Lutherani, sed pium bene vivendi studium, atque affectum ad opera bona; quae opera non partem, sed fructus Poenitentiae esse docet.
Refellit ibidem Calvinus aperte sententiam Lutheranorum. Nam § 1. contendit fidem priorem esse Poenitentia, quod est contra Lutheranos, qui fidem posteriorem partem Poenitentiae faciunt. § 2. docet, incussos illos terrores, quos Lutherani priorem partem poenitentia esse volunt, non esse partem Poenitentiae, sed esse timorem quemdam initialem, qui fidem praecedit, ex quo postea Poenitentia ut fructus, emanat. § 3. agnoscit, alios ante se Poenitentiam esse partitos in Mortificationem, et Vivificationem (id enim sine dubio legerat apud Melanchthonem in Locis communibus editis anno 1521) sed addit, vocibus istis, si recta subsit interpretatio, vim Poenitentiae satis commode exprimi: sed non sibi placere eorum interpretationem. § 5. refellit illos (Lutheranos videlicet omnes) qui fidem sub Poenitentia complectuntur, ac dicit eos Paulo repugnare.
In Calvini sententiam Theodorus Beza discipulus ejus descendit, eamque tuetur et explicat, in libro quem inscripsit: Abstersio calumniarum Tilmanni Heshusii, in responsione ad quartam calumniam.
Chapter 17 of 63