Caput XXI. De tertia partitione Poenitentiae, in privatam, publicam, et solemnem
Sequitur ultima partitio Poenitentiae, quam esse diximus, in privatam, et publicam; et rursus publicae, et solemnem, et non solemnem: quae partitio breviter explicanda erit, quia nonnulli adversariorum vix aliam, quam publicam Pcenitentiam agnoscere videntur.
Igitur publica, et privata Poenitentia in eo potissimum distinguuntur, quod publica ea dicitur, in qua peccatum commissum publicatur, et pro eo publice coram Ecclesia peragitur Satisfactio: privata vero illa, in qua peccatum soli detegitur Sacerdoti, et satisfactio occulte, ac privatim injungitur peragenda. Ex quo sequitur, ut publica peccata ad Poenitentiam publicam, occulta ad privatam pertineant; neque enim licet peccatum occultum publicare, aut etiam pro occulto Poenitentiam ita publicam imponere, ut ex ea peccatum ipsum detegatur. Id patet ex epist. 80. S. Leonis ad Episcopos Campaniae in qua reprehendit abusum quorumdam, qui peccata occulta privatim in Confessione au dita, coram Ecclesia publicabant. Qui etiam S. Leo epist. 92. ad Rusticum Narbonensem Episcopum cap. 8. Monachum, qui relicta Professione, ad militiam vel conjugium transiit; quia id occultum esse non potest, publicae Poenitentiae satisfactione dicit esse purgandum; ubi cum publicam Poenitentiam nominat, significat aliam quamdam esse Poenitentiam privatam.
Inter publicam autem Poenitentiam solemnem et publicam non solemnem, multae differentiae sunt; quamvis hoc nomen solemne, apud veteres forte non inveniatur, sed solum apud Gratianum, de Poenitentia dist. 3. can. Nihil prodest, et apud Magistrum lib. 4. Sentent. dist. 14 et inde apud interpretes, tum Gratiani, tum Magistri.
Primum Poenitentia solemnis, quam Augu. stinus humillimam vocat, in epist. 54. et Ambrosius aliique Patres, communiter publicam appellare solent, nonnisi pro gravissimis criminibus, quae totam civitatem conturbassent, magnum ve scandalum attulissent imponi consueverat. Concilium III. Carthaginiense can. 32. de solemni Poenitentia loquens: « Cujuscumque, inquit, poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante apsidam manus ei imponatur. » Concilium etiam Toletanum I. can. 2. postquam docuit, pcenitentes non posse ad Clericatum ascendere^ subjungit: « Eum vero poenitentem dicimus, qui post Baptismum, a/ut pro homicidio, au pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam Poenitentiam gerens, sub concilio, divino fuerit reconciliatus altari. » Ori-, genes quoque homil. 15, in Levit, et Ambrosius lib. 2. de Poenitentia cap. 10. et cseteri scriptores consentiunt, nonnisi pro crimini¬
bus gravioribus injungi potuisse Poenitentiam illam, quse repeti non poterat. Publica autem non solemnis Poenitentia, pro publicis quibuscumque peccatis, licet non ita gravia essent, neque scandalum afferrent, imponi consueverat.
Secundo, Poenitentia solemnis semel tantum concedebatur, ut patet ex Origene hom. 15. in Levit. Ambrosio lib. 2 de Poenitentia cap. 10. et Augustino epist 54. cujus rei ratio praecipua duplex est. Una, quam reddit Augustinus, ne medicina vilis minus utilis esse aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit. Altera, quam insinuat Ambrosius, et clarius explicat sanctus Thomas in 4. dist. 14. quaest. 1, art 5. quia Poenitentia solemnis est solemnis quaedam professio, non redeundi iterum ad publica illa scandala, sicut Baptismus est solemni professio non redeundi ad infidelitatem: et ideo sicut unum Baptisma, ita et una est Poenitentia solemnis. Atque hoc idem fortasse sibi voluit Tertullianus, cum in lib. de Poenitentia, secundam non tertiam, aut quartam tabulam post naufragium Poenitentiam appellavit. Poenitentia publica non solemnis, seepius agi poterat, ut ex iisdem auctoribus satis aperte colligitur.
Quid vero ageretur cum iis, qui post solemnem Poenitentiam in eadem, vel graviora crimina labebantur, explicat Siricius Papa in epist. 1. cap. 5. his verbis: «Quia, inquit, jam suffragium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus oratione jungantur; sacrse mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensse convivio segregentur, ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen (quoniam carnali ceciderunt) viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per Communionis gratiam volumus sublevari. »
Tertio, Poenitentia solemnis Sacerdotibus imponi non poterat; et contra, qui Poenitentiam solemnem egissent, ad Ordines promoveri nequibant. Extat de hac re testimonium vel decretum Siricii Papse in epist. ad Himerium Terraconse Episcopum, cap. 14. in hsec verba: « Illud quoque par fuit nos providere ut sicut Poenitentiam agere cuiquam non conceditur Clericorum: ita post poenitudinem ac reconciliationem, nulli unquam laicorum liceat honorem Clericatus adipisci. »
Idem habemus in Concilio Carthagin. IV. can. 68. et Concilio Y, can. 11. et Tolet. I. can. 2. et apud Innocentium I, in epist. 6. ad Agapitum, et S. Leonem epist. 92. ad Rusticum Narbonse Episcopum cap. 2. Poenitentiam autem Sacerdotes subite potuisse, quae licet non ageretur coram populo, tamen suo quodam modo publica esset, et non solemnis; in dubium revocari non potest. Nam et excommunicari poterant, et in Monasteria ad agendam Poenitentiam amandari, quam, secessionem privatam S. Leo loco notato appellat, quia in privato loco egebatur, licet alioqui notum et publicum esse posset, eum Sacerdotem pro suis criminibus in Monasterio esse inclusum. Et Clemens III. in cap. Queesitum de poenitentia et remission. scribit, Sacerdoti non debere publicam imponi Poenitentiam, nisi crimen ejus publicum fuerit: ex quo intelligimus, posse publicam imponi etiam Sacerdoti pro peccato publico Poenitentiam, modo sine solemnitate id fiat.
Nec est improbabile quod quidam volunt, Sacerd oti deposite potuisse Poenitentiam solemnem injungi; quod Sacerdos depositus censeatur ad laicorum ordinem rediisse. Nam S. Cyprianus lib. 3. epist. 8. ad Fidem, reprehendit Episcopum Teraphium, qui Victori quodam Presbytero ante expletum Pcenitentise tempus, sine petitu et conscientia plebis, nulla infirmitate aut necessitate urgente, pacem dederat.
Quarto, Poenitentia solemnis non poterat imponi conjugatis sine mutuo consensu, ut patet ex Concilio II. Arelatensi can. 22. cujus rei ratio est, quia pcenitentibus interdicebatur officium conjugale, et si innupti erant, etiam nuptise, ut ex eodem Concilio Arelatensi, can. 21. et ex Concilio Toletano VI. can. 8. et ex epist. 92. Leonis cap. 12. potest intelligi. Propter eamdem causamjuvenibus non facile solemnis Poenitentia concedebatur ut ex capite 15. Concilii Agathensis, et ex cap. 19. Concilii III. Aurelianensis intelligimus. Id autem locum non habebat in Poenitentia non solemni.
Quinto, Poenitentia solemnis a solo Episcopo indicebatur, et ab eodem reddebatur pax Pcenitentibus; neque id Presbyteris licebat, nisi in absentia Episcopi, urgente necessitate. Id patet ex Concilio II. Carthaginiensi, can. 4. et Carthaginiensi III. canon. 31. et 32. et ex aliis canonibus, qui passim in Conciliis leguntur: imo ne Chorepiscopis quidem hanc facultatem concessam fuisse, testa¬
tur S. Leo in epist. 86. At Poenitentiam non solemnem, Presbyteri quoque injungere poterant, et Pcenitentes reconciliare.
Sexto, denique varise ac multiplices ritus erant, qui ad solemnem Poenitentiam adhibebantur, nec Poenitentiae privatae, aut etiam publicae non solemni, communes erant: de quibus ritibus in sequenti capite breviter disseremus.
Chapter 20 of 63