Skip to the text

Caput XVI

ficantis, manifeste colligitur ex eo, quod qui peccatum confitetum, et veniam a Deo petit, indicat se peccatum odisse, et ah eo jam, animo et voluntate recedere, ac proinde justificari, quod apertius significatur, et completur per Absolutionem. Porro hoc signum a Deo institutum esse, alibi, ut diximus, est probandum, neque a Scoto ejusque sectatoribus negatur. Denique ad remissionem peccatorum aliquo modo concurrere, testatur S. Joannes, qui in epist. 1. cap. 1, scribit: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate. Et quemadmodum vere dicimus aliquem justificari, quia absolvitur, sic etiam recte dicere possumus, aliquem justificari, quia peccata humiliter confitetur. Sed de hac re in sequenti capite plura dicimus.

Solvuntur objectiones.

Nunc objectiones diluendae sunt, tum Kemnitii, tum etiam aliquorum Catholicorum. Kemnitius igitur in 2. par. Exam. pag. 935. refellere nititur Concilii Tridentini doctrinam de partibus essentialibus Sacramenti Poenitentiae, ac primo objicit, antiquitati esse ignotam hanc disputationem, an in Poenitentia sit materia et forma sacramentalis.

Respondeo, nomina materiae et formae in Sacramentis, inventa sunt a posterioribus Doctoribus ad rem facilius explicandam: ideo nihil est mirum, si apud veteres non legantur. Nam saepo in Baptismo et Eucharistia, sancti Patres ita verbum ab elemento distinxerunt, ut unum formam, alterum materiam appellarent: et tamen non negat Kemnitius, aquam in Baptismo recte vocari materiam, et verbum formam. Satis igitur nobis esse debet, quod quemadmodum antiqui Patres in Baptismo, aquam, et invocationem Trinitatis adesse debere docuerunt: sic etiam in Poenitentia, actionem poenitentis, et reconciliationem Sacerdotis necessario adhibenda esse docuerint.

Secundo objicit, ne inter scholasticos quidem de hac re quidquam constare, cum alii peccata velint esse materiam, alii peccatorem confitentem, alii actiones pcenitentis,

Tom. IV,

alii actionem sacerdotis proferentis certis ritibus Absolutionem: « Sic etiam formam quidam ponunt, inquit, verba Absolutionis; quidam ipsos actus absolventis dicunt esse pro forma, etiamsi non fiant per limitata et determinata verba. »

Respondeo: Kemnitius semper est sui similis calumniator, et mendax. Nam in primis nulli sunt Catholicorum, qui materiam hujus Sacramenti fecerint actionem Sacerdotis, certo ritu pronuntiantis Asolutionem, si unum excipias Gropperum, aut quicumque fuit auctor Enchiridii Coloniensis, qui non satis caute interdum locutus videtur. Theo-

logi enim aut volunt in sola Absolutione Sacramentum consistere; et ii non distinguunt materiam a forma: aut (quee est communis fere omnium sententia) materiam ex parte pcenitentis, formam ex parte sacerdotis assignant. Porro, qui materiam esse dicunt peccata, aut peccatorem confitentem, aut ipsam Confessionem; non dissentiunt inter se, ut Kemnitius cuperet, sed idem omnino sentientes, de re eadem diversa ratione loquuntur, non secus ac si alii dicerent in Baptismo materiam esse aquam, alii ablutionem, alii hominem, qui abluitur. Nam peccata dicuntur materia cum de materia remota agitur, ad quam tollendam Sacramentum institutum est. Qui peccata confitetur, materia dicitur, cum de materia circa quam, sive de subjecto in quod agit virtus sacramentalis, disputatio est. Actio denique pcenitentis materia vocatur, cum de materia illa disseritur, ex qua Sacramentum adjuncta forma constituitur. Simile quid cernimus in corporum medicina (est enim Poenitentia medicina animorum) nam et morbus, et aegrotus, et aegroti deambulatio, materia medicinae recte dici possunt: siquidem morbus per medicinam tollitur; aegrotus per eamdem curatur; deambulatio pars est medicamenti salutaris, et una cum pharmaco a medico propinato sanitatem restituit.

Quod attinet ad formam, non dissentiunt inter se, qui certa verba Absolutionis formam esse dicunt, et qui contendunt nullam esse verba determinata, quibus Absolutio impendatur. Nam si de sono, et numero syllabarum agatur, nulla sunt verba determinata quee ad Sacramenti essentiam necessario requirantur: sive enim qui dixerit: « Absolvo te, » sive, « Remitto tibi peccata; » et sive id latine, sive groece, sive barbara aliqua lingua pronuntiaverit, semper efficitur Sacramentum. Si vero de sententia verborum sermo sit, nemo Catholicorum negat, verba esse determinata, atque ex divinis litteris deprompta. Quod idem cernimus in Baptismo: neque enim certus sonus aut numerus syllabarum in Scripturis determinatur,, quo forma Baptismi pronuntiari debeat, sed solum sententia ejus formae ex Evangelio colligi potest. Quare quemadmodum ex eo quod Dominus ait Matth. ult.: Docere omnes Gentes baptizantes eos in domine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (i), colligit Ecclesia formam illam: « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti », nec tamen censerentur non vere baptizare, qui dicerent: Ego te abluo seu tingo, sive aspergo etc. sic etiam ex eo quod idem Dominus ait Matth. 16. Quodcumque solveris, erit solutum, et Joan. 20. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, colligit Ecclesia formam illam: « Ego te absolvo a peccatis tuis », nec tamen censerentur non vero absolvere, qui aliis verbis eamdem sententiam proferrent.

Tertio objicit, Sacramenta esse actiones Dei: proinde si opera humana, quales sunt actus' poenitentis, sint pars essentialis Sacramenti; humanis operibus divinitatem quamdam attribui, ut scilicet solium ipsorum juxta astra Dei exaltetur, sicut de regi babylonico Isaias loquitur.

Sed hoc jam solutum est supra cap. 6. in tertio mendacio Kemnitii, ubi breviter indicavimus, actiones poenitentis non habere vim sacramentalem justificandi, nisi ut instrumenta sunt Dei, quemadmodum etiam verbum Sacerdotis, etiamsi actio qusedam sit, ab hominis lingua et arteria, spirituque producta, tamen ut instrumentum Dei est, rem divinam, id est, gratiam justificationis efficit.

Quarto objicit, ante centum annos, tempore Gabrielis, nihil certe de materia Sacramenti Poenitentiae in Ecclesia fuisse.

Respondeo, more suo dicit Kemnitius, sed non probat, nam Gabriel in 4, dist. 14. qusest. 2. art. 1. docet ex communi sententia, actiones poenitentis esse pro materia hujus Sacramenti, et verba Sacerdotis pro forma, et citat Alexandrum, Thomam, et Richardum. Neque movere debet, quod non dicit, actionem poenitentis esse materiam,

sed pro materia, quia idem dicit de materia omnium Sacramentorum dist. 3. qusest. 1. art. 1. In nullo enim Sacramento invenitur materia proprie dicta, si exacte loquamur de materia ad modum loquendi Philosophorum: et tamen in omni Sacramento invenitur res qusedam, quae instar materiae dici possit. Et eodem modo loquitur Concilium Florentinum in instruet. Armenor. cum dicit, Sacramenta tribus perfici, rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et intentione Ministri. Ex quo etiam Concilio intelligimus, falsissimum esse quod scribit Kemnitius, ante centum annos, et Gabrielis setate, adhuc fuisse dubium, et incertum, quae esset materia Sacramenti. Nam Concilium Florentinum, in quo disertis verbis explicantur materiae, et formse omnium Sacramentorum, anno Domini 1439. absolutum est: proinde ante annos centum et quadraginta, et ante Gabrielis setatem, jam erat in Ecclesia non solum indubitata, et certa doctrina de materia Sacramenti Poenitentiae, sed etiam diligentius quam unquam antea, explicata.

Quinto objicit verba Concilii Tridentini, quod non videtur ausum fuisse aperte scribere, actionem poenitentis esse materiam Sacramenti hujus, sed scripsit esse materiam, vel quasi. Ex quo pulchre sibi videtur Kemnitius colligere, Poenitentiae Sacramentum esse Sacramentum, vel quasi; et effectum ejus esse remissionem peccatorum, vel quasi.

Respondeo: omitto quod Kemnitius non satis fideliter retulit verba Concilii, ut locum faceret argutiae suae: non enim Concilium posuit, esse materiam, vel quasi; sed simpliciter, esse quasi materiam, sess. 14. cap.

  1. Omitto etiam, quod vox illa, Quasi, non semper extenuat rem, de qua agitur: alioqui Joan. 1. ubi dicitur Christus quasi unigenitus a Patre, liceret argumentari cum Kemnitio, ac dicere, Christum esse unigenitum, vel quasi. Sed his omissis, Concilium Tridentinum, ut etiam antea Florentinum, actiones poenitentis maluerunt dicere, quasi materiam, quam absolute, materiam, non quod non sint vere et proprie talis materia, qualem Sacramenta requirunt; sed quod non sint res aliqua solida, permanens, ac tractabilis, qualis in multis aliis Sacramentis cernitur.

Quod ut planius explicetur, animadvertendum est, duobus modis Sacramentorum materiam posse considerari. Uno modo, ut est pars qua3dam Sacramenti. Alio modo, ut cum materia rerum naturalium, unde nomen accepit, similitudinem habet. Et quidem priore modo nihil aliud requiritur ad Sacramenti materiam, nisi ut sit externum ac sensibile signum, quod per verbum perficiatur et quasi formetur; et hoc modo vere ac proprie actio pcenitentis est materia Sacramenti. Posteriore autem modo, nullius quidem Sacramenti, ut recte Gabriel affirmat, materia est proprie, ac simpliciter, sed metaphorice tantum materia: sed maxime tamen omnium, materia Sacramenti Poenitentiae distat a perfectione physicae materia?, cum, ut diximus, non sit aliquid solidum, et tractabile, sed actio quaedam transiens. Quare quemadmodum aqua Baptismi, si cum materia physica comparetur, quasi materia dici potest: sic etiam actio pcenitentis, si cum aqua Baptismi conferatur, quasi materia recte dicitur, licet in ordine ad Sacramemtum utraque vere et proprie, simpliciter et absolute materia sit.

Atque haec quidem praecipua sunt Kemnitii argumenta: nam ad reliquas ejus calumnias supra respondimus, cum Haereticorum mendacia refutaremus. Nunc addemus illa argumenta, quibus utuntur, qui Scotuin secuti, in sola Absolutione totam Sacramenti Poenitentiae rationem ponunt: actionem vero pcenitentis, non partem Sacramenti, sed dispositionem quamdam ad Sacramentum suscipiendum vocant.

Objiciunt igitur primo, Sacramentum esse debere signum ejus rei, quae per Sacramentum efficitur: effectum autem Sacramenti hujus, id est, remissionem peccatorum, per Absolutionem pulchre significari, non autem per Confessionem, aut Contritionem, vel Satisfactionem.

Respondeo, remissionem peccatorum, ut supra diximus, non solum Absolutione, sed etiam Confessione significari. Nam ut Sacerdos absolvens significat se peccatum expellere, ita pcenitens confitens, significat se a peccato recedere.

Secundo objiciunt, id Sacramentum esse quod a Ministro confertur: in Sacramento autem Poenitentiae solam Absolutionem a Ministro conferri, non autem Confessionem, vel Contritionem. Et praeterea esse inauditum in Ecclesia, ut qui Poenitentiam agit, Minister Sacramenti Poenitentiae esse dica¬

tur: proinde non esse actionem pcenitentis Sacramentum, aut partem Sacramenti.

Respondeo, Ministrum Sacramenti proprie dici, qui vel totum, vel potissimam Sacramenti partem conficit: si quis autem a Ministro illo jussus aliquid faciat, eum non proprie Ministrum, sed Ministri cooperatorem nominari. Atque hoc modo Sacerdos, qui formam Absolutionis pronuntiat, et a quo pcenitens interrogatur, examinatur, et injunctam satisfactionem accipit, proprie Minister Sacramenti dicitur: pcenitens autem licet aliquid faciat ad Sacramentum illud pertinens, non tamen Minister sed Ministri cooperator dici debet, quia ipsius actio non est pars Sacramenti, nisi quatenus potestati Sacerdotali subjicitur, et a Sacerdote dirigitur, vel jubetur. Simile est in curatione morbi corporalis, si forte medicus jubeat aegrotum post sumptum pharmacum inambulare: tametsi enim aegrotus id facit, quod ad partem medicamenti pertinet, tamen non propterea ipse sui medicus dicitur, sed is tantum, qui pharmacum praebuit et inambulationem jussit.

Objiciunt tertio, solam Absolutionem esse causam gratiae, cum tota vis Sacramentalis in Clavibus resideat; Claves autem sacerdotis sint, non pcenitentis: proinde actionem pcenitentis partem Sacramenti esse non posse; non enim pars Sacramenti est, quae ad Sacramenti effectum non concurrit.

Respondeo,.primum negari posse consequentiam hujus argumenti. Nam quemadmodum homo corpore, et spiritu constat, et tamen solo spiritu intelligit: sic etiam facile fieri posset, ut Sacramentum aliquod duabus partibus constans, per alteram tantum operaretur. Et hanc solutionem sequuntur, qui vim Sacramentalem in sola absolutione constituunt; quae sententia fuitolim S. Thomee, et S. Bonaventurse, et aliorum quorundam veterum in 4. Sentent. dist. 18, et 22. et ex recenti oribus Andrese Vegae in Concilium Tridentinum lib. xm. cap. 15. et Francisci Ferrariensis in commentario cap. 72. lib. iv. contra Gentes.

Deinde potest etiam responderi, Absolutionem quidem esse potissimam causam justificationis, sed non solam: proinde negari posset, vim Sacramentalem in solis Clavibus residere, sed partim, et quidem praecipue in Clavibus, quarum vi Sacerdos absolvit, partim in actione pcenitentis, quatenus ea Deus utitur ut instrumento ad significandam, et

efficiendam justificationem. Et hcec esse videtur sententia S. Thomse 3. par. queest. 86. art. 6. ubi revocavit quod scripserat in 4. Sentent. dist. 18. queest. 1. art. 3. et dist. 22. queest. 2. art. 1. Nos in n. lib. de Sacram, in genere, cap. 11. priorem sententiam secuti sumus; sed posteriorem non minus probabilem existimamus, licet ea paula difficilius defendi posse videatur.

Chapter 15 of 63