Skip to the text

Caput VI

non poterat, nisi forte nullum scholasticum legerit. Nam ex scholasticis Scotus, Ockam et Gabr. in 4. sentent. clist. 14. Sacramentum Pgenitentia) in sola Absolutione constituunt: cseteri omnes actus pcenitentis, Confessionem, Contritionem, et Satisfactionem, partem Sacramenti hujus esse volunt, sed non absque Absolutione, quam Sacramenti formam, ac per hoc primariam Sacramenti partem esse docent. Itaque quod nulli in mentem venisse Calvinus fingit, omnibus in mentem venit: et ipse plane liallucinatus est plusquam pueriliter, et esecus in sole fuit, si libros scholasticorum legit, et rem planam adeo, et cuivis obviam non perspexit.

Octavo, idem Calvinus in Antidoto articulorum Parisiensium, art. 3. introducit Catholicos ita loquentes: « Quantum vero pertinet ad Confessionem, notandum est quod materia sit de jure divino, forma autem de jure positivo. » Et paulo infra dicit, formam superinductam ab Innocentio Pontifice, qui statuit confitendum esse proprio Sacerdoti. Denique fingit sententiam esse Lutheranorum, et Catholicis contrariam: Nos reconciliari gratis per satisfactionem Christi. Sed hee merse sunt imposto ree: nam neque ullus Catholicus docuit formam Confessionis esse de jure positivo: neque formam Theologi vocant, confiteri proprio Sacerdoti, cum forma sit, omnium consensu, verbum Absolutionis: neque Innocentius instituit confitendum esse proprio Sacerdoti, sed explicuit, jure divino non convenire potestatem Sacramenti hujus administrandi, nisi iis, qui jurisdictionem in alios habent, quales sunt proprii Sacerdotes. Sententia autem illa: Nos reconciliari gratis per satisfactionem Clnisti non modo nobis contraria non est, neque absurda Catholicis ullis videtur, ut Calvino fingere placuit, sed anathema dicimus iis, qui illam negare voluerint: neque Calvinistae proferent unquam testimonia Doctorum Catholicorum, qui eadicant, quEe nobis Calvinus imposuit.

Similia mendacia habet etiam Theodorus Beza in suaYionfessione, cap. 7. art, 11. ubi de Poenitentia Papistarum' disserit. Primo affirmat Catholicos non tam esse medicos, quam carnifices crudelissimos animarum, quod in omnibus adultis requirant, ut necessaria ad salutem, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem, sed aut reipsasi potest quis ea praestare, aut certe in voto, ac desiderio. Quae autem crudelitas est, exigere Tom, IY.

desiderium confitendi, et mulctam impositam adimplendi.

Secundo affirmat exigi a nobis, ut perfecte tria illa praestentur: quod esse videtur promptum iter ad desperationem. At non exigimus perfecte, nisi quatenus vires humanae a Deo adjutae se extendunt; neque enim requirimus confessionem, nisi eorum peccatorum, quae memoria ‘tenentur, neque mulctam imponimus, nisi quaim unusquisque facile ferre possit. Itaque in tam prono itinere ad desperationem nullum videmus unquam desperasse.

Tertio, affirmat in his tribus nos ponere remissionem peccatorum, insigni cum Christi contumelia. At quae contumelia Christo esse potest, si dicamus, meritum passionis ejus veram esse, atque unicam peccatorum medicinam, eamque applicari per verbum Absolutionis iis, qui per Contritionem ct Confessionem, ac satisfaciendi propositum ad eam medicinam recipiendam rite praeparantur? Yel si haec contumelia est, cur non erit etiam contumelia, si quis dixerit, Baptismum aquae lavacrum esse regenerationis? vel, in eo lavacro positam esse remissionem peccatorum, quod per id lavacrum applicetur nobis Christi meritum, quo peccata donantur?

Quarto, affirmat doctrinam Catholicorum de Contritione, blasphemam esse, quod eam partem esse velimus Satisfactionis pro nostris peccatis coram Deo, atque ita transferamus ad homines, quod unius Christi proprium est. At non hoc docent Catholici, neque enim proprie satisfieri posse credunt pro culpis in Deum admissis, quasi Contritio justum pretium sit, qua offensioni, atque inc di vi me satisfiat: solum enim justificatos, «atque amicos Dei per Christi meritum factos, docent, pro temporalibus pomis posse ac debere satisfacere. Sed adversarii nostri non laborant ut Catholicam doctrinam intelligant, sed id solum quaerunt, ut quovis modo eam reprehendant, ac in invidiam vocent. Sed de his hactenus,

Calumnias ei mendacia Martini Kemnitii.

Nunc tandem ad calumnias, et mendacia Kemnitii veniamus. Primum, ut se, ac suos a Novatianorum hae re si asserat, illorum sententiam perperam exponit: sic enim loquitur in 2. par. Exam. pag. 900: « Nequaquam sumus Novatiani, qui semel justificatis, si post Baptismum lapsi essent, omnem spem veniae, et reconciliationis cum Deo vel prorsus negabant, vel in dubium revocabant, etiamsi rursus converterentur, et Poenitentiam agerent. » Sed non fuisse hanc Novatianorum haeresim, multis argumentis probare possemus, si opus esset: verum Kemnitius hoc labore nos liberavit. Nam paulo infra, pag. 902. refert ex historia Tripartita, quae fuerit Novatianorum opinio, his verbis: « Merito improbatur Acesii Novatiani dictum, qui in Tripart. lib. i cap. 13. ad Constantinum Imperatorem inquit, invitandos quidem lapsos ad Poenitentiam; spem vero remissionis non a Sacerdotibus, sed a Deo solummodo expectandam, qui solus potestatem habeat remittendi peccata. » Hic vides non negasse Novatianos spem veniae, et reconciliationis cum Deo, ut supra falso scripsit Kemnitius, sed negasse in Sacerdotibus potestatem absolvendi, quippe quae in solo Deo sit: quod etiam negant pertinacissime Lutherani, ut infra ostendemus.

Secundo, idem Kemnitius pag. 902. S. Ambrosii verba depravat, ut ea ad sententiam suam accommodet: « Ambrosius, inquit, Novatianorum opinionem ita describit: Pcenitentibus post lapsum non simpliciter sane praecidendam esse omnem spem veniae, sed Sacerdotes nec posse nec debere illis, ministerio Evangelii remissionem peccatorum annuntiare, vel Absolutionem impertiri: ne Dei (sicut simulabant) partes audaci temeritate sibi usurparent, n Ilaec ille. At nusquam in Ambrosio invenitur modus ille loquendi, Lutheranorum proprius: « Ministerio Evangelii remissionem peccatorum annuntiare. » Quod Ambrosias docet, ut ex lib. i. de Pcenit. cap. 2. colligitur, id est, negasse Novatianos, potestatem remittendi peccata Sacerdotibus esse concessam: a Sed aiunt, inquit, se Domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent etc. »

Tertio pag. 905: a Peccatorem », inquit Kemnitius, a post Baptismum lapsum, quando quaerit et ambit reconciliationem cum Deo, et remissionem peccatorum. Pontificii per* Sacram e itum suum Poenitentiae deducunt ad humana, seu propria opera, ut illa, accedente verbo absolutionis, fiant et sint

Sacramentum, hoc est, causa efficiens et conferens gratiam reconciliationis cum Deo, et remissionis peccatorum. » Haec ille: ubi primum in eo errat, et secum ipse pugnat, quod Contritionem, et Confessionem vocat opera humana et propria, cum potius dona sint Dei, ut ipse idem Kemnitius confitetur pag. 955. ubi sic loquitur: « Est autem vera Contritio non opus liberi arbitrii, seu virium humanarum: sed Spiritus sanctus per verbum praedicatum, auditum, et cogitatum, illa in nobis excitat, inchoat, operatur, et efficit. » Cum igitur Contritio, et consequenter etiam Confessio, non sit nostrum tantum opus, sed etiam Dei qui illam nobis inspirat, falso Kemnitius paulo amte scribit, Pontificios deducere peccatores ad opera humana, et propria. *

Deinde, Catholici etiamsi Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem ad partem materialem Sacramenti Poenitentiae pertinere velint, tamen causam efficientem remissionis peccatorum ut instrumentum Dei, vel solam Absolutionem faciunt, vel actiones pcenitentis cum Absolutione conjunctas, non ut actiones humanae sunt, sed ut instrumenta Dei; alioqui enim ipsa etiam Absolutio, et ablutio, et corporis Domini consecratio, ac distributio, actiones humanae dici possent, cum non minus ab hominibus fiant, quam ipsa peccatorum enumeratio. Nihil igitur est cur Kemnitius clamitet, nos causam efficientem remissionis peccatorum in humano, ac proprio opere poenitentis constituere, cum in ipso verbo, per Sacerdotem nomine Dei pronuntiato, constituamus.

Quarto, pag. 911. demonstrare Kemnitius volens, cur Poenitentia, quam praedicavit Joan. Baptista, et post eum Christus, non sit apud Catholicos Sacramentum Poenitentiae, ita loquitur: « Quia in illa Poenitentia, gratis sine operibus, fide propter Christum remittebantur peccata, quia etiam tam Baptista, quam Christus, fidem in Filium mediatorem, partem conversionis necessariam ad consequendam remissionem praedicarunt. Propter has causas talis Poenitentia Pontificiis non est Sacramentum: id quod diligenter expendatur. » Haec ille. 0 miseros Lutheranos, quorum ignorantia sic abutitur Kemnitius, ut palpabilia mendacia non solum eis impudenter obtrudat, sed etiam jubeat tamquam magna mysteria diligenter expendi. Scribit quidem Concilium Tridentinum sess. 14. cap. 1. Sacramentum Poeni-

tentiae institutum fuisse post Christi resurrectionem, et ea de causa sacramentalem Poenitentiam non fuisse Catholici docent Poenitentiam illam, quam Baptista et Christus praedicabant. At causas quas fingit Kemnitius, non modo nullus agnoscit Catholicus, sed plane omnes pro haereticis haberemus, qui illis de causis Poenitentiam sacramentum esse negarent. Tantum enim abest ut ideo poenitentiam aliquam pro sacramento non habeamus, quia in ea gratis, sine operibus, fide propter Christum remittuntur peccata, vel quia fides in Christum pars conversionis, et quidem necessaria ad remissionem obtinendam praedicetur, ut contra potius ubi ista absiat, Sacramentum Poenitentiae aut nullum esse, aut inutiliter administrari dicamus.

Quinto, pag. 931. non minori audacia Kemnitius Tridentino Concilio imponit ea, quae nunquam Patres ejus Concilii cogitarunt: « Sed », inquit, «aliud est, quod Tridentinum Concilium quaerit, in Baptismo scilicet remissionem peccatorum gratis, sine nostris operibus, propter meritum Christi donari, et fide accipi, in lapsis vero post Baptismum Poenitentiam impetrare veniam, non fide gratis, et sine operibus, sed per et propter opera Poenitentiae. » Et pag. sequenti: « Idem est, inquit, quod alibi dicunt, duplicem esse justificationem, quarum prior sit gratis, fide, sine operibus propter Christum: altera non gratis, sed per, et propter opera fiat. » Haec ille. Porro, si ista mendacia non sunt, proferatur in medium vel unus aliquis scriptor Catholicus, ne dicam Concilii oecumenici, aut etiam particularis, decretum, in quo habeatur, justificationem in Sacramento Poenitentiae non donari gratis, per fidem sine operum merito, ob Christi denique passionem, et mortem? Neque enim quia requirimus Contritionem, et Confessionem, ac deinde etiam Satisfactionem, ideo non gratis et per Christum, sed ex operibus propriis justificamur; illa enim opera non merita sunt justificationis, sed dispositiones justificandi: alioqui etiam justificatio quae fit in Baptismo, non gratis, sed ex operibus fieret, quia Poenitentia quaedam requiritur ante Baptismum, dicente Apostolo Petro Actor. 2: Poenitentiam agite, et baptizetur unus quisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum.

Quid, quod idem Kemnitius ante confessus ' fuerat Catholicos agnoscere, per meritum

Christi, fieri remissionem in Sacramento Poenitentiae? sic enim scripsit pag. 903: « Pontificii asseverant Poenitentiam, qua lapsi Deo reconciliantur, esse peculiare Sacramentum, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis Christi applicatur. » Haec ille: cujus testimonium hoc loco prolatum, verum est, sed male cohaerens cum his, quae nobis falso passim imponit.

Sexto, pag. 933. auctorem primum Sacramenti Poenitentiae Kemnitius Petrum Lombardum facit, qui post annum Domini 1100. floruit: « Quia,» inquit, «Lombardus primum ex poenitentia Sacramentum fecerat, coeperunt postea Scholastici quaerere, quae sit materia, et quae forma, etc. » Hoc esse mendacium nemo dubitavit, qui aliquid in veteribus legerit; passim enim conjungunt veteres Poenitentiam seu reconciliationem cum Baptismo, aliisque Sacramentis proprie dictis. Quae testimonia suo loco adducentur: nunc unum S. Augustini testimonium nobis sufficiet; is enim in epist. 180. ad Honoratum: « An non cogitamus », inquit, « cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus, aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam ipsius Poenitentiae actionem, omnibus consolationem, et Sacramentorum confectionem, et erogationem? ubi si ministri desint, quantum exitium sequatur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt, vel ligati? »

Septimo, pag. 944. et 943. vix credi potest quanta impudentia Kemnitius tum mentiatur, tum Concilii Tridentini sententiam omnino pervertat. Negaverat Concilium partes Poenitentiae esse terrores, et fidem: naim terrores et fides etiam in impoenitentibus esse possunt, cum Jacobus dicat, daemones credere, et contremiscere, quos certum est Poenitentiam nunquam acturos: de qua etiam re suo loco dicemus. At Kemnitius ex capite suo ita Concilii sententiam exponit: « Et terrores quidem, inquit, a Deo voce legis conscientiae incussos, ideo nolunt esse partem Poenitentiae, quia Contritionem volunt esse dolorem voluntarie pro peccatis tanquam vindictam assumptum, qui hoc opere promereatur misericordiam Dei. » Sed mentitur in caput suum, non enim Concilium usquam dixit, Contritionem esse opus meritorium remissionis peccatorum, sed contra

potias sess. G. canon. 8. disertis verbis pronuntiavit, ideo gratis per Christum nos justificari secundum Apostolum, quia nihil eorum qua} justificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promerentur.

Et quia Concilium sic negat fidem partem esse Poenitentiae, ut tamen ad Poenitentiam fidem necessariam esse concedat, et Theologi fidem Poenitentiae fundamentum esse doceant, explicat Kemnitius mentem Concilii, ae Theologorum his verbis: «Quando dicunt fidem esse fundamentum Puenitenthe, intelligunt talem persuasionem: si actiones illas Poenitentiae a Pontificiis praescriptas quis susceperit, et praestiterit quod illis actionibus impetret veniam peccatorum, et reconcilietur Deo; et hoc est quod dicunt fidem esse fundamentum Poenitentiae. » At longe aliter mentem suam ipsum Concilium explicat: sic enim loquitur sess. 6. cap. G. ubi exponit quem locum fides habeat in negotio justificationis: «Disponuntur », inquit, « ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quai divinitus revelata et promissa sunt, atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, qua} est in Christo Jesu: et dum peccatores se esse intelligentes, a divina} justitia} timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, iliumque tanquam omnis justitia} fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod, et detestationem etc. »

Ex his habemus, fidem, qua} est fundamentum Poenitentia}, non esse (ut mentitur Kemnitius) persuasionem, quod actionibus Poenitentia} impetremus veniam peccatorum, et reconciliationem, sed quod vera sint Dei promissa, et illud in primis, justificari impium per gratiam Dei per redemptionem, quee est in Christo. Et simul habemus, non excludi fidem ac terrores a Poenitentia, imo includi, non ut partes, sed ut causas proccedentes Poenitentiam: neque enim credere et terreri est poenitere, sed ex fide et terroribus Poenitentia gignitur. Neque multum refert, quod in loco jam citato Concilium explicat justificationem, quie in Baptismo acquiritur, non eam qua} in Sacramento Poenitentia}; nam idem est dispositionum ct conversionis

progressus, licet Poenitentiae opera multo faciliora ad Baptismum, quam ad reconciliationem exigantur.

Octavo, pag. 945, incredibili malitia vel inscitia, ex can. 4. sess. 14. Concilii Tridentini Kemnitius colligit, totum Evangelium ex Poenitentia a Catholicis tolli: « Quando », inquit, « quartus Canon anathemate damnat eos, qui dicunt fidem conceptam ex Evangelio, vel Absolutione, qua credit quis sibi per Christum remissa esse peccata, necessariam partem esse Poenitentice aol consequendam remissionem peccatorum, quid aliud facit, quam quod totum Evangelium ex Poenitentia tollit, et ipsam vocem Evangelii propriam, sicut a Prophetis, Christo, et Apostolis tradita est, damnat? » Et pag. 94G: « Quid reliquum erit Evangelio, si tollas inde Christum, fidem in Christum, ct remissionem peccatorum, quoe fide per Christum accipitur? et tamen Tridentinum Concilium non veretur anathemate damnare, si quis dixerit, partem Poenitentiae esse fidem ex Evangelio conceptam, qua quis credit sibi per Christum remissa esse peccata. » Et pag. 947: « Ad perpetuam », inquit, « rei memoriam notum sit vera} Ecclesia} Dei Concilium Tridentinum promittere Poenitentia} reconciliationem cum Deo, ct remissionem peccatorum, sino fide, qua} quidem ex Evangelio concepta sit, et qua quis credat per Christum sibi peccata remissa. » Hoec ille: qui quidem tam pueriliter errat, ut me sane puoleat ha}c tam levia refutare, et non parum Kemnitii, quamvis adversarii, misereat. Neque enim Concilium negat, fidem ex Evangelio conceptam ad Poenitentiam esse necessariam, sed negat, tum fidem partem esse Poenitentise, cum ea potius (ut supra diximus) Poenitentiam gignat, tum vero fidem, qua quis credit sibi remissa esse peccata, veram esse ficlem ex Evangelio conceptam, cum nihil nisi figmentum Lutheri jure dici possit. Evangelium enim remissionem peccatorum omnibus vere Poenitentibus promittit: sed utrum hic aut ille veram Poenitentiam habeat, Evangelium nusquam dicit, quare ex Evangelio fides illa concipi non potest, qua quis certo credat sibi remissor esse peccata. Sperare quidem possumus et debemus, ut Concilium docet sess. G. cap. 5. et sess. 14. cap. 4. Deum nobis propitium lore: sed certo id credere quo modo certo credimus articulos fidei, mera stultitia est.

Nono, pag. 958. falso tribuit S. Thomtc

quod scripserit ad remissionem peccati requiri actum nostrum, qui sit meritorius, quia cadat sub libero arbitrio. Id enim neque usquam S. Thomas scripsit, neque scribere potuit, nisi Theologias plano oblitus. Quis enim vel mediocris Theologus diceret, actum nostrum esse meritorium, quia cadat sub liberum arbitrium? quasi vero non possint multi actus sub liberum arbitrium cadere, nec tamen meritorii esse. Quid, quod S. Thomas in 1. 2. qua)st. ultim. artic. S. disertis verbis docet, neminem posse mereri gratiam justificationis; cujus contrarium Kemnitius illi imponit?

Decimo, similem omnino Kemnitius habet calumniam pag. 961. ubi sic ait: « Talis fides est Pontificia) Poenitentia), in nostra scilicet opera, non in Christum; talem misericordiam Dei volunt, non qua) sit gratuita, et gratis propter Christi meritum peccata remittat, sed qua) operibus nostris tribuat mercedem, reconciliationem scilicet cum Deo, et remissionem peccatorum. » IIa)c ille. Sed tantum abest, ut ha)c sit Catholicorum sententia, ut nullus sit Catholicorum qui non toto corde anathema scribere paratus sit iis, qui ita sentiunt, ut nos sentire Kemnitius fingit.

Undecimo, pag. 962, affirmat Scotum velle dilectionem Dei super omnia ex naturalibus viribus haberi posse, eamque esse dispositionem sufficientem immediatam et ultimam ad infusionem gratiae. Deinde pagin. 963. addit: « Et hoc est dogma scholasticorum, ad quod stabiliendum factum est hoc decretum. » Hic duo mendacia sunt. Unum scholasticorum est illud dogma: nam Scotum, quem solum Kemnitius citat, longe aliter sensisse, fuse demonstrat Andreas Yega inlib. de Justific. quaist. 10; et deinde quidquid de Scoto sit, constat S. Thomam, et meliorem Schola) partem, contrarium omnino docere. Alterum est mendacium luculentius: ad illud stabiliendum dogma, decretum Concilii Trident. esse formatum, quod habetur sess. 14. cap. 4. et can. 6. Concilium enim in hoc ipso loco, Attritionem qua) est imperfecta contritio, donum esse Spiritus sancti docet: ex quo recte colligitur, multo magis ipsam Contritionem perfectam, qua) dilectionem Dei super omnia includit, non ex solis natura) viribus, sed Dei munere haberi. Et sess. 6. can. 3. his verbis sententiam istam damnat, quam ei Kemnif ius affingere non veretur: «Si quis dixerit,

sine prarveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere, aut poenitere posse sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit. »

Duodecimo, pag. 964. negat Kemnitius ‘Lutherum docuisse id, quod in Hulla Leonis X. damnatum legimus, Attritionem facere hominem hypocritam, et magis peccatorem, sed tantum scholasticorum sententiam reprehendisse, quae detestationem peccatorum per liberum arbitrium solis naturae viribus productam, facit dispositionem sufficientem ad gratiam. Atqui ha)c est incredibilis audacia, cum verba Lutheri non uno in loco posita clarissima sint, neque ullam ejusmodi interpretationem admittant.

In sermone de Poenitentia habito anno 1317. ex quo articuli illi deprompti sunt, quos Leo X. damnavit; ita Lutherus loquitur: « Contritio duplici via paratur. Primo per discussionem, collectionem, detestationem peccatorum, qua quis (ut dicunt) recogitat annos suos in amaritudine anima) sure, ponderando peccatorum suorum gravitatem, damnum, foeditatem, multitudinem, deinde amissionem a) terna) beatitudinis, ac a)tcrna) damnationis acquisitionem, et alia, qua) possunt tristitiam, ac dolorem excitare. Ila)c autem tristitia facit hypocritam, imo magis peccatorem, quia solum timore pra)cepti, et dolore id facit: et tales omnes indigne absolvuntur. » Ha)C ibi; ubi non damnatur Contritio, sive Attritio (ut Kemnitius dicit) quia sit ex solo libero arbitrio, sed quia nascitur ex timore preeeepti, non ex amore justitia).

Rursus idem Lutherus in lib. contra bullam Antichristi, posteaquam recitavit art. 6. a Leone damnatum, ubi habetur ad verbum, qua) modo exserm. de Poenitentia citavimus, ita subjungit: « Meus certe est articulus, et Christianissimus, quem mihi ab innumerabilibus Papis et Papistis non sinam extorqueri. » Utri, quaeso, magis credendum, Lutherone articulum suum agnoscenti, an Kemnitio impudenter mentionti, nunquam Lutherum ita sensisse?

In assertione quoque omnium articulorum suorum, iterum recitat eumdem sextum articulum et suum esse fatetur, et multis argumentis confirmare nititur.

Denique in Resolutionibus super propositiones Lipsite disputatas, apertissime dicit hccrcsirn esse Pelagianam, admittere, Pcenitcntiam inchoari ante dilectionem justitiee: ubi prorsus tollit primam partem Poenitentiae, quam Kemnitius, et Lutherani caeteri constituunt in illis terroribus fidem praecedentibus. Proinde nunc Luthero teste, Lutherani Pelagiani facti sunt: et ideo non mirum, si Kemnitius mavult impudenter Lutheri ' scripta negare, quam Pelagianus haberi.

Decimo tertio. Pagin. 967. mirabili stratagemate Kemnitius Catholicis affingit, quae sunt Lutheri propria. Reprehendit enim Scholasticos, quod doceant, Contritionem, si non oriatur ex dilectione Dei, sed ex timore irae et judicii divini, etiamsi accedat fides petens, et statuens remitti nobis peccata propter Christum, tamen non esse salutarem sed Judae Poenitentiam. At hoc nunquam Scholastici docuerunt, sed Lutherum ita docentem Leo Pontifex, et Academiae Catholicae, et nuper Patres in Tridentino Concilio damnaverunt. Ita videlicet fideliter recitat sententias nostras Kemnitius. Atque haec de calumniis et mendaciis sufficiant.

Chapter 6 of 63