Caput XVII. De partibus materialibus Sacramenti Poenitentiae: Quaestio inter Catholicos
Sequitur altera partitio Poenitentiae, qua pars ejus materialis rursum in partes tres, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem distribuitur. De qua partitione duae sunt quaestiones: una inter Catholicos, altera cum Haereticis:
Quaestio prior non est, an Contritio, Confessio, et Satisfactio sint necessariae, et omnino adhibendae; sed, an sint omnes verae partes Sacramenti. Fuit enim opinio Durandi in 4. dist. 16. queest. 1. solam Confessionem partem esse materialem Sacramenti Poenitentiae: Contritionem autem esse dispositionem, et Satisfactionem fructum Poenitentiae.
Argumenta ejus praecipua duo sunt. Primum, quia quaelibet veri Sacramenti pars debet esse sensibilis; Contritio autem non est sensibilis. Secundum, quia Sacramentum Poenitentiae non necessario exigit Satisfactionem in re, sed in voto dumtaxat: verum enim Sacramentum erit, si confitenti peccata sua, detur Absolutio, etiamsi is nunquam postea satisfaciat.
At sententia Theolugorum communis, in eadem distinet. 16. et S. Thomae 3. par. quaest. 90. art. 2. et 3. non solam Confessionem, sed etiam Contritionem, et Satisfactionem, veras Sacramenti Poenitentiae partes materiales esse docet. Quae sententia certissima est, neque jam amplius indubium revocari potest., cum in Conciliis goecumenicis, Florentino et Tridentino disertis verbis legamus, actus poenitentis, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem, esse quasi materiam Sacramenti Poenitentiae.
Neque iis repugnat, quod in Scripturis sanctis satisfactionis opera dicuntur fructus
Poenitentiae: nam aliud est loqui de virtute, aliud de Sacramento Poenitentiae. Virtus Penitentise non componitur ex partibus, cum sit habitus quidam simplex: proinde non sunt partes, sed actus ejus, Contritio, Confessio, et Satisfactio. Contritio quidem est actus ejus internus, Confessio et Satisfactio actus externi: et hoc modo Scripturae loquuntur, cum opera externa fructus Poenitentiae vocant. Sacramentum vero Poenitentia; duabus partibus constat, ut diximus, materiali atque formali. Et ad materialem quidem pertinent tres illi Poenitentiae virtutis actus, qui sunt etiam ipsius poenitentis actiones: ad formalem autem Absolutio Sacerdotis. Quia vero Contritio actio est interna, ut pars Sacramenti, quod est corporale ac sensibile, dici possit, signo aliquo externo prodi debet.
Et per hoc solvitur primum Durandi argumentum: non enim Contritionem, ut in corde sedem habet, sed ut persigna manifestatur, Sacramenti partem esse contendimus.
Dicet fortassis aliquis, saepe accidere, ut Contritio non alio signo, quam ipsa peccatorum confessione prodatur: proinde tunc non distingui contritionem quatenus est pars Sacramenti sensibilis, a Confessione; ac per ho,c duas tantum Sacramenti partes esse, Confessionem, et Satisfactionem, non autem tres. Respondeo, fieri quidem posse, ut iisdem verbis Contritio detegatur, et Confessio explicetur, verumtamem in illis verbis duo signa sensibilia contineri; et plane aliud esse, Contritionem verbo expressam, aliud, confessionem verbo explicatam. Nam si quis fateatur se furtum, adulterium, homicidium, et alia id genus multa commisisse, sed jactando, et gloriando, vel simpliciter colloquendo illa narret; ille quidem confitebitur peccata, sed Contritionem non prodet. Quare aliud est, peccata confiteri, ut alter intelligat quot, et qualia illa sint; aliud, cum dolore, ac detestatione confiteri, ut non solum peccatorum numerus, sed etiam peccatoris Contritio illa confessione aperiatur.
Ad alterum argumentum Durandi, facile est respondere. Nam sine Satisfactione, Sacramentum Poenitentiae esse potest, sed mancum ac mutilum: neque enim tres illae partes, essentiales, sed integrales dicuntur: sine aliqua autem parte integrali res quidem esse potest, sed intregra esse non potest. Illud admittimus, ex integralibus partibus quasdam esse principales, sine quibus essentia
Chapter 16 of 63