Caput IV. Calumnias, et mendacia Tilmanni Heshusii
Tilmannus Heshusius, qui se Episcopum Sambiensem scribit, cum animadverteret multis jam annis Catholicos protestari, mendacia plurima a Luthero, Philippo, caeterisque sectariis esse conficta, ut doctrinam Catholicam, quam solidis rationibus confutare non poterant, imposturis saltem odiosam facerent, consilium coepit judicandi auctores eorum omnium errorum, qui nobis a Lutheranis objiciuntur, ut auctoribus nostrarum sententiarum conspectis atque agnitis, desineremus aliquando Lutheranos tot mendaciorum, et calumniarum reos facere. Itaque librum scripsit de sexcentis erroribus, quos Romana Ecclesia contra Dei verbum furenter defendit: de quo libro in aliis locis non pauca diximus.
Nunc inspiciemus solum locum novum, qui est de Poenitentia. In eo loco errores tres, et octoginta numeravit Heshusius, quos de Poenitentia a Catholicis affirmari contendit.
Sed in his non inveniuntur, qui a Luthero, et Philippo passim nobis objiciebantur, ut quod fidem excludamus n Sacramento Pcenitentiee, quod gratiam propriis meritis acquiramus, et alia, id genus: non igitur indicavit auctores eorum errorum, quos nobis falso, et per summam impudentiam imponi contendimus. Deinde in erroribus quos Tilmannus enumerat, multi sunt nobis communes cum Lutheranis; qui certe aut errores non erunt, aut Lutherani cum Papistis errabunt, vel etiam Papistae dici poterunt: multi sunt item ad verbum deprompti ex libris veterum, ac sanctissimorum Patrum, qui ante mille annos floruerunt, qui debent similiter aut expungi ex catalogo illorum errorum, aut certe efficietur, veteres illos sanctissimosque Patres fuisse Papistas, et proinde Papistarum Ecclesiam, antiquam illam, et veram esse Ecclesiam, quae ante annos mille florebat.
Sunt etiam non pauci, qui sententias adeo veras comprehendunt, ut necesse omnino fuerit, vel Hcshusium non intellexisse Catholicorum sententiam, aut studiose ine-
pure, nc dicam insanire voluisse. Sunt denique plurimi, qui manifestas calumnias, et mendacia continent. His autem omnibus de numero illo detractis, ad exiguum sane reducetur cumulum ille ingens acervus errorum.
Exempla, primi generis hsec esse possunt. Octavus error apud Heshusium est, quod in Concilio Tridentino, sess. 14, cap. 1, Catholici asserant, Poenitentiam ante Christi adventum Sacramentum non fuisse, neque etiam post illius adventum cuiquam esse ante Baptismum. In hac certe sententia nobiscum Lutherani conveniunt omnes: neque enim Lutherus, aut ullus unquam Lutheranus docuit Poenitentiam Sacramentum esse, cum agitur ante Baptismum, aut in veteri Testamento ullum fuisse Sacramentum proprie dictum Poenitentiae.
Error 54. ab Heshusio notatur, quod idem Concilium Tridentinum, sess. 14. cap. 6. doceat, etiam eos sacerdotes, qui peccato mortali tenentur, per Spiritus sancti virtutem, in ordinatione collatam, tanquam Christi ministros functionem remittendi peccata exercere. Haec sententia ita est communis Catholicis cum Lutheranis, ut in ipsa Confessione Augustana art. 8. damnentur Donatistae et similes, qui negabant ministerium malorum in Sacramentis esse utile, atque efficax: et ibidem aperte asseratur, Sacramenta propter Ordinationem, et mandatum, Christi efficacia esse, etiamsi per malos exhibeantur. Yel igitur Heshusius errorem illum expugnat, vel se ut Donatistam ab ipsa Augustana Confessione damnatum esse fateatur.
Error 74. ponitur ab Heshusio, quod pro peccato originali non debeat fieri satifactio: cujus erroris auctorem citat S. Thomam 4. dist. 10. q use st. 1. art. 2. At quis unquam Lutheranus non idem sensit? qui Satisfactionem universe de medio tollunt: an credibile est cos admissuros Satisfactionem ad expiandum originale peccatum?
Jam secundi generis hsec erunt exempla. Primus error esse dicitur, quod Poenitentia sit prseterita peccata plangere, et plangenda non admittere. Qure verba apud S. Gregorium leguntur hoin. 34. in Evangelia, et citantur similia nomine S. Ambrosii a Gratiano can. Ecce nunc, de Poenitentia dist. 1, quare si iste error Papistarum est, ut Heshusius dicit, Gregorius-et Ambrosius Papista;, atque adeo Lutheranorum avdersarii erunt.
Tertius error apud Heshusium hic est:
« Secunda post naufragium tabula est, culpam simpliciter confiteri. » At haje ipsa verba S. Hieronymi sunt in epist. ad Pammachium et Oceanum, de erroribus Origenis, et similem sententiam idem auctor habet in epistola ad Demetriadem, et in altera ad Sabinianum et in cap. 3. Isai. Vides igitur lector, quam antiquum ac nobilem Papistam nobis concedat Heshusius, quem sex - contis Luthoris optimo jure anteferre possimus.
Error 15. est, quod Poenitentiam esse dicamus Baptismum laboriosum, quodque in Tridentino Concilio sess. 14. cap. 2. asserant Patres, ad vitee novitatem per Sacramentum Poenitentia; non sino magnis fletibus, et laboribus perveniri. Atqui ha;c sententia non unius, aut alterius, sed omnium pene veterum scriptorum est, ut non possit hic error Papistarum dici, nisi omnes illi sanctissimi, atque antiquissimi Patres Papista; concedantur fuisse.
Nam qui ita comparant Poenitentiam cum Baptismo ut tabulam naufragii cum navigio integro, satis aperte indicant, Poenitentiam Baptismum esso laboriosum. Sed p noter Hieronymum in eamdem sententiam scribunt S. Cyprianus, Clemens Alexandrinus, Tertullianus, Pacianus, Ambrosius, Theodoretus, Damascenus, et alii, quorum testimonia cap. 12. infra citantur.
Error 28. est, dolorem ex Contritione susceptum adeo vehementem, acrem, et intensum esse oportere, ut doloris acerbitas cum scelerum magnitudine sequari, conferrique possit. Hanc vero sententiam non solum Catechismus Romanus, quem Heshusius citat, sed etiam sanctissimus et doctissimus Martyr Cyprianus habet: sic enim scribit in serm. de lapsis extremo: « Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus; alto vulneri diligens, et longa medicina non desit: Poenitentia crimine minor non sit ».
Error 40. est, quod confessio a morte liberet, Paradisum aperiat, et spem salutis tribuat: cujus erroris auctorem facit Heshusius Petrum Lombardum lib. iv. Sentent. distinet. 17. At verba, qua; Lombardus loquitur, non ipse sibi finxit, sed ex Ambrosio citavit in sermone quodam de Quadragesima. Atque ha;c de secundo genere.
Tertii generis exempla ha;c esse poterunt. Quintum errorem esse dicit, quod Pceniten-
ti-u Sacramentum consistat essentialiter in actu ejus qui sanctificatur: quam sententiam Catholici sic intelligunt, ut velint Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem, quas partes materiales Sacramenti hujus appellant, in actione pomi tentis consistere. Quod quidem verum esse, nemo sobrius negabit: cujus enim actio esse potest, dolere, confiteri, satisfacere, nisi ejus qui dolet, confitetur, satisfacit? Sextum errorem esse 'dicit, quod Poenitentia secundum habitum debeat esse perpetua, secundum actum non item. Hanc vero sententiam quis neget, si eum intelligat? nec enim Poenitentiam actu agere dum dormimus possumus (ut varia negotia, quae Poenitentiae actionem impediunt, nunc omittam), proinde perpetuo illam agere minime possumus: habitu autem promptos, ac paratos ad Poenitentiam agendam, si res postulet, esse nos debere, ac posse, quis unquam inficiatus est?
Er rorem 13. esse dicit, quod fides non sit pars poenitentiae, sed eam antecedat. Et hanc sententiam, si per fidem intelligatur id quod Catholici intelligunt, firmus videlicet assensus ad ea omnia, quae Deus verbo suo revelare dignatus est; nec Lutherani, nec ulli omnino homines negare poterunt. Nisi enim quis Deum, peccatum, judicium, et alia id genus esse certo credat, fieri non potest, ut ad Poenitentiam adducatur: quare nisi fides praecedat, Poenitentia nunquam subscquetur.
Errorem 11. numerat, quod duplex sit dolor in Contritione, unus rationalis, alter sensualis, quodque prior necessario ad Contritionem requiratur, posterior non item. Et hic quae dubitatio fingi potest? Negabit Tilmannus hominem, et mente, et carne dolorem posse concipere? at si id neget, angelum, vel belluam, non hominem dabit. Negabit dolorem illum qui mente concipitur, sine dolore sensibili, atque externo esse posse? At quam saepe experimur ipsi in nobis, cum rem aliquam gravissime animo a versemur, ejusque nos valde perniteat; tamen lacrymam unam nos ipsos a nobis impetrare non posse? quis vero Christianus ambigat ad peccati detestationem, cor contritum et spiritum contribulatum, etiam sine corporalibus lacrymis posse sufficere?
Errorem 25. facit, quod perfectam Contritionem esse oportere dicamus, et tantum dolorem ex peccatis concipiendum, ut major nequeat, cogitari: cujus erroris auctorem
factum Catechismum Romanum. Sed fallitur Heshusius: non enim sententia; illius Catechismus Romanus, sed Spiritus sanctus est auctor, qui cum et Mosis, et Christi ipsius ore tam ssepe testatus sit, Deum tota mente, toto corde, atque omnibus viribus, id est, summo, et sincerissimo amore diligendum esse, ut nihil ei vel anteponamus, vel adaequemus: certe simul etiam nos admonuisse censendus est, ut de peccatis in Deum admissis, toto corde, tota mente; atque omnibus viribus doleamus: neque ob ullius boni creati jacturam majori, aut aequali dolore afficiamur (amor enim doloris mensura est) nisi forte Heshusio videatur majorem esse dolorem ex pecuniae amissione, quam ex Dei offensione concipiendum. Sed venio ad exempla ultimi generis, id est, ad calumnias, et mendacia.
Iu errore 12. notat ex Catechismo Romano haberi, quod vi, et efficacia Sacramenti Poenitentiae, quod consistit in actu externo hominis, sanguis Christi nostra peccata abluat, hoc est, sanguis Christi accipiat vim suam ab actu hominis; quae est horrenda blasphemia. At horrenda potius impudentia raentientis Heshusii, quam ulla Catechismi blasphemia hoc loco reperietur. Id enim solum Catechismus docet, vi Sacramenti, ut divini cujusdam instrumenti, Christi sanguinem ad nos derivari, quo peccata purgentur: non autem (ut mentitur Heshusius) Christi sanguinem vim suam a Sacramentis accipere, id enim nullus unquam neque scripsit, neque somniavit Catholicorum. Haec autem sunt verba Catechismi, qute citantur etiam ab adversario: « Cum nemo salutem nisi per Christum, ejusque passionis beneficium consequi possit, consentaneum, nobisque utilissimum fuit ejusmodi Sacramentum institui, cujus vi, et efficientia Christi sanguis ad nos defluens, peccata post Baptismum admissa clueret. » Quo loco non significat Catechismus, vi et efficientia Sacramenti, Christi sanguinem peccata eluere: sed Christi sanguinem, qui solus peccata nostra eluere potest, vi, et efficientia Sacramenti ad nos defluere. Ex quo non magis sequitur, Christi sanguinem a Sacramento vim eluendi peccata accipere, quam sequatur, aquam vim humectandi a canali accipere, quia per canalem descendit: vel certe lucernam lucendi vim mutuari a candelabro, quia per candelabrum defertur ad aulam.
In errore 19. notat ex Gratiano et Longobardo, semel tantum Poenitentiam agi posse. Sed more suo impostorem agit. Nam Gratianus distinet. 2. et 3. de Poenitentia, et Longobardus lib. iv, Sentent. distinet. 14. proferunt varia Patrum testimonia, quae in specie contraria esse videntur, cum alia semel tantum Poenitentiam agi alia saepius iterari posse concedant: sed iidem auctores Patrum dicta conciliant, ac docent Poenitentiam solemnem non nisi semel, privatam saepius concedi solitam. Heshusius autem ut simplicibus imponat, quae auctores illi pro una parte quaestionis adducunt, ita citat, ac si ea sententia Catholicorum esset.
In errore 24. Catechismum Romanum, et Tapperum reprehendit, quod asserunt, Contritionem non esse opus Spiritus sancti, sed actum voluntatis, vi liberi arbitrii elicitum. Hic vero audacissimum impostorem agit: ubi enim, quaeso, in toto Cafcechismo, aut in omnibus Tapperi libris invenietur illa negatio, non esse Contritionem opus Spiritus sancti? Dicunt quidem auctor Catechismi et Tapperus Contritionem esse actum voluntatis, seu liberi arbitrii (quod solum Heshusius citat; et verissimum est) sed actum esse solius liberi arbitrii, aut non esse simul Spiritus sancti donum, non dicunt. Et puerilis est illa Heshusii dialectica: Contritio est actus voluntatis, non igitur est opus Spiritus sancti; quasi non possit idem opus a Deo simul, et a nostra voluntate fieri. S. Augustinus lib. de preedest. Sanctorum cap. 3. disserens de actibus credendi, et amandi:
« Utrumque, inquit, nostrum est, propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est propter spiritum fidei, et charitatis. »
In errore 58. cujus auctorem Heshusius invenire non potuit, haec verba habentur: a Docent absolutionem peccatorum non tantum in nomine Jesu Christi debere fieri, sed et B. Mariae, et omnium sanctorum, et nostrorum etiam operum: unde est haec communis, et blasphemiae plena forma Absolutionis, qua in Monasteriis sunt usi. (Meritum passionis Domini nostri Jesu Christi: et B. Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum, meritum ordinis, et gravamen Religionis, humilitas Confessionis, contritio cordis, bona opera, quae fecisti, et facies pro amore Domini nostri Jesu Christi, cedant tibi in remissionem peccatorum in augmentum meriti et gratiae, et in praemium vitae aeternae) ».
Haec ad verbum recitare volui, ut im¬
pudentia haereticorum: et mentiendi libido omnibus innotesceret, nam nec protulit, nec proferre potuit noster Heshusius ullum Catholicum auctorem, qui haec verba pro forma absolutionis agnosceret. Forma enim vera, qua Catholici omnes utuntur, illa verba sunt: « Ego te absolvo ab omnibus peccatis tuis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, 'Arnen »: in qua forma nulla mentio fit B. Virginis Mariae, aut Sanctorum caeterorum, sed solius Dei, cujus est proprium per? se aut per Ministros suos, peccata remittere. Hanc autem esse formam Absolutionis, partim ex Conciliis, Tridentino et Florentino, et omnibus auctoribus, qui de iis rebus tractant, partim ex ipsa Ecclesiae consuetudine, omnes norunt. Porro illa, quae citat Heshusius, non forma absolutionis, sed pia quaedam precatio est, quam adhibere monnulli solent post Absolutionem a peccatis datam. Neque absurde precamur juvari ad pcenee, quae ex peccato relinquitur, remissionem, necnon ad gratiae incrementum, et vitam aeternam consequendam, meritis Christi, Sanctissimae Deiparae, omnium beatorum cum Christo regnantium, et nostris etiam propriis operibus ac laboribus, cum omnia suo modo prodesse valeant.
Sed jam de Heshusio satis diximus: neque enim omnia excutere, sed quaedam solum exempli causa in medium adducere propositum fuerat.
Chapter 4 of 63