Praefatio
i)e Sacramento Poenitentia) quatuor sunt controversia) principales, quas, prout Dominus, pro cujus solius gloria scribimus, dederit, explicabimus. Prima est de genere, an videlicet Poenitentia sit Sacramentum proprie dictum, et quae sint ejus partes. Altera de Contritione, quae prima pars est materialis Poenitentiae. Tertia de Confessione, quae est pars secunda. Quarta de Satisfactione, quae est pars tertia.
Sed antequam ad ipsas controversias accedamus, operae pretium esse duximus, tria quaedam praemittere: Qui auctores de hoc argumento scripserint; quibus imposturis, et mendaciis veritatem involvere nitantur adversarii; et quid nomine Poenitentiae cum apud Latinos, tum apud Hebraeos, et Graecos intelligatur.
Qui scripserint de Poenitentia tum Catholici tum Haeretici.
Igitur ex Catholicis multi de Poenitentia egregia volumina reliquerunt. Ac ut a veteribus incipiamus. Primus de Poenitentia librum integrum scripsit Tertullianus, quem tamen inter Catholicos non numeramus- Deinde, S. Cyprianus de eodem argumento scripsit tum in sermon. 5. de lapsis, tum in lib. ad Novatianum. Tertio, scripsit Pacianus epistolas tres contra Novatianos, et Paramesim ad Poenitentiam; qua) omnia nunc habentur in primo tomo Biblioth. sanctorum Patrum. Quarto, sanctus Ephrem scripsit librum de Poenitentia, et alterum de vera Poenitentia. Quinto, S. Ambrosius scripsit libros duos de Poenitentia adversus Novatianos,
Sexto, S. Joan. Chrysostomus scripsit homilias duodecim de Poenitentia. Septimo, S. Augustinus scripsit homilias duas, qua) sunt 27. et 50. et in lib. l. homiliarum, quarum altera sub titulo libri de utilitate Poenitentiae; altera sub titulo libri de Poenitentia) medicina, in tomo 9. etiam habentur. Octavo, Theodoretus in Epitome divinorum decretorum, de Poenitentia proprium tractatum fecit. Nono, Victor Cartennensis insigne volumen scripsit de Poenitentia. Decimo, Hugo de S. Victore lib. n. de Sacramentis part. 14. Undecimo, Petrus Lombardus, et post eum Theologi Scholastici lib. iv sentent. dist. 14. et Gratianus, ac post cum Jureconsulti 33. qua)st. 3.
Proprie autem adversus Haereticos recentiores hi Theologi scripserunt. Thomas Waldensis tom. 2. de Sacramentis cap. 135. et seq.*Joannes Eckius in homiliis de Sacramentis, et in tribus libris de Poenitentia. Joannes lloffensis in refutatione articulorum Lutheri. Albertus Pighius controversia nona.
Petrus a Soto dc institutione sacerdotum. Ruardus Tapperus in explicatione articulorum Lovaniensium. Alphonsus a Castro in libris contra Haireses. DieghusPayvalib. vili. Orthodoxarum explicationum. Jacobus Latomus in defensione articuli tertii Lovaniensium, et in lib. de Confessione secreta; et in altero contra OEcolampadium. Joannes Antonius Delfinus lib. ii. de Ecclesia. Marianus Victorius historiam scripsit de Sacramento Confessionis. Ilosius Cardinalis in Confessione Polonica cap. 44. et sequentibus. Wilhelmus Lindanus lib. iv. Panoplise cap. 57. et sequentibus. Peresius Ajala in libro de traditionibus part. 3. Andreas Vega lib. xm. in Concilium Tridentinum. Joannes Cochlseus in discussione articulorum 11. et 13. Augustanae Confessionis. Joannes a Daventria in refutatione eorumdem articulorum. Joannes Hoffmeisterus in judicio de iisdem articulis. Alphonsus Yirvesius Philippica 9. 10. et 11. Joannes Medina tractatu de Poenitentia, Confessione et Satisfactione. Melehior Canus in relectione de Poenitentia. Ghrysostomus Javellus lib. de Philosophia Christiana part. 5. tract. 5, Tilmannus in lib. de Sacramentis cap. 4.
Jam vero ex haereticis nostri temporis, scripsit primus Martinus Lutherus de Poenitentia in lib. de captivit. Babylon, cap. de Sacramento Poenitentiae; in assertionibus articulorum suorum; in disputationibus contra Antinomos. Philippus Melanchthon in Confessione Augustana, et ejus Apologia art. 11. et 12. in locis communibus, titulo de Poenitentia, Contritione, Confessione et Satisfactione: et in disputatione quadam de Poenitentia. Joannes OEcolampadius in lib. de Confessione. Joannes Brentius in Confessione Wirtembergensi, et in ejus Apologia, et in homiliis de Poenitentia. Joannes Calvinus lib. iii. Institut. cap. 4. et lib. iv. cap. 19. Joaqnes Wigandus in lib. qui inscribitur Methodus doctrinae Ecclesiie Magdeburgensis cap. 18. Petrus Palladius in Admonitione de Poenitentia et Justificatione. David Chytreeus in sua Catechesi, loco 8, Martinus Kemnitius in secunda parte Examin. Tridentini Concilii ad 14. sess. Theodorus Beza in sua Confessione fidei cap. 7.
Chapter 1 of 63