Skip to the text

Caput V. Calumniae et mendacia Joannis Calvini, et Theodori Bezae

Nunc de Calvini calumniis, et mendaciis, pauca quaedam annotanda esse videntur. Primo igitur in m. lib. Instit. cap. 4. §. 1. ad hunc modum Calvinus loquitur: « Si sunt, Catholici, in externis exercitus mordicus infixi, ut nihil aliud ex immensis voluminibus colligas, quam Pcenitentiam esse disciplinam, et austeritatem, quae partim domandae carni, partim castigandis, puniendisque vitiis serviat: de interiori mentis renovatione, quae veram vitae correctionem secum trahit, mirum silentium. » Ilaec ille. Quae sententia et iis repugnat, quae continuo ab eodem auctore subjiciuntur, et apertum mendacium continet: sic enim ille in conse*

quentibus loquitar: « De contritione quidem et attritione, multus apud eos sermo. » At si de contritione, et attritione multus apud Catholicos sermo est, quo modo de interiori mentis renovatione mirum apud eosdem silentium est? ad Contritionem enim proprie pertinet celebris illa Poenitentia? definitio, quam iisdem Catholicis idem Calvinus attribuit. « Anteacta peccata deflere, et deflenda non committere ». Qui autem ita serio peccata deflet, ut propositum certissimum concipiat animo, nunquam deinceps ad peccata redeundi, is profecto internam illam mentis renovationem acquirit; quse veram vitee correctionem secum trahit.

Quod vero paulo infra Calvinus subjicit, Catholicos levi caeremoniarum aspersione totam cordis amaritudinem sanare, nova calumnia est, et ipsius etiam Calvini testimonio refelli potest, si quidem paulo ante dixerat, Poenitentiam apud Catholicos nihil esse aliud, nisi disciplinam, et austeritatem, quee vitiis puniendis et castigandis serviat. Quod si apud nos ejusmodi requiritur in poenitentibus austeritas, et satisfactionis gratia, jejunia, preces, eleemosynae, peregrinationes, et alia id genus opera carni molesta, et laboriosa, a Saderdotibus indicuntur: quomodo non mentitur, qui hoc ipsum agnoscit, et tamen scribit, omnem cordis amaritudinem levi caeremoniarum aspersione sanari?

Secundo, ibidem Calvinus Doctores Catholicos singularis cujusdam inscitiae arguere sibi videtur, quod se torqueant, et impediant tribus quibusdam, alioqui facillimis quaestionibus, An unius peccati Poenitentia Deo placeat, ubi in aliis durat obstinatio; An poenae divinitus inflictae ad Satisfactionem valeant; An saepius iterari possit pro mortalibus peccatis Poenitentia.

Sed ego nullum hactenus legi, qui his quaestionibus impeditus teneretur; omnes enim continuo respondent, non placere Deo Poenitentiam unius peccati, nec veram Poenitentiam esse, ubi in aliis durat obstinatio; et pro certo axiomate habent verbum illud Augustini, seu quicumque fuerit auctor in libro de vera, et falsa Poenitentia cap. 9: «Quaedam impietas infidelitatis est, ab illo qui justus, et justitia est, dimidiam sperare veniam »; nec minus consentiunt omnes flagella a Deo immissa, ad Satisfactionem valere: idque contra Haereticos negantes defendunt, ut videre est in Concilio Tridentino sess. 14, can. 13; nemo denique Catholicorum est, qui dubitet

Poenitentiam privatam (nam de solemni alia ratio est) toties iterari posse, quoties quis in peccatum lapsus fuerit.

Tertio, ibidem Calvinus impudenter mentitur, cum ait: «Turpiter, et impie definiunt, nonnisi de venialibus peccatis quotidie agi Poenitentiam. » Qui enim, quaeso, hoc definiunt? cur nullus citatur hujus decreti auctor? Scribunt quidem Catholici, verialia peccata quotidiana esse, et idcirco quotidianam quoque de eis Poenitentiam esse agendam: neque solum recentiores, sed etiam S. Augustinus id verbis apertissimis docet in lib. l. homiliarum, homil. postrema cap. S. at non posse, et interdum etiam oportere de mortalibus peccatis toto vita tempore Poenitentiam agi, nemo Catholicus definivit.

Et contra potius extant multi veteres canones, qui Poenitentiam perpetuam pro certis criminibus imperant; et laudantur apud nos ii vehementer, qui ad expianda adolescentia? sua? peccata, vel in eremo, vel monasteriis toto vita? sua? tempore durissimum vitee genus complexi Poenitentiam agunt.

Quarto, idem Calvinus in eodem capite §. 2. scribit, exigere Catholicos a Poenitentibus Contritionem adeo justam et perfectam, ut in trutina appendatur cum fiducia venia?, et §. 3. id ipsum planius explicans scribit Catholicos velle, ut ea Contritio meritum sit remissionis peccatorum, cum tamen eam nemo habere possit: « Multum, inquit, interest, doceasne emereri remissionem peccatorum justa, et plena Contritione, qua nunquam defungi possit peccator; an eum instituas ad esuriendam, et sitiendam Dei misericordiam etc. » Sed Catholici non docent Contritione nos emereri remissionem peccatorum, ac per hoc nec illud docent, debere in trutina appendi cum fiducia venia? doloris acerbitatem: audiunt enim Catholici omnes Synodum Tridentinam disertis verbis condonantem, nihil eorum qua? justificationem pr secedunt, mereri gratiam justificationis, et ideo gratis per Christum homines justificari, sess. 6. cap. 8. Itaque Contritionem dispositionem esse volunt Catholici, non meritum remissionis peccatorum.

Quod etiam Calvinus obiter dicit, nunquam posse hominem defungi justa, ac plena Contritione; et neminem esse qui ex doctrina Catholica de Contritione, vel non sit ad desperationem adactus, vel simulationem doloris Deo pro vero dolore non opposuerit; mera? calumnia? sunt. Nam etiamsi fidei certitudine sciri non posse Catholici doceant, perfectamnc contritionem habuerimus, an imperfectam: tamen perfectam haberi posse, et a plurimis reipsa haberi docemus; neque ullum novimus qui ex hac doctrina ad separationem adactus sit, aut simulatum Deo dolorem pro vero dolore obtulerit. Sed frustra contendimus, cum adversarius sola sua aflirmatione contentus, nullos testes adhibeat.

Quinto, in eodem cap. §. 16. 17. et 18. calumniatur doctrinam Catholicorum de enumeratione peccatorum in Confessione facienda: ac tandem addit, rem impossibilem ab illis praecipi: « Dicam, inquit, in summa, qualis lex illa fuerit. Simpliciter est impossibilis. » Sed calumniam hanc esse nemo negabit, qui libros Catholicorum, aut certe Concilium ipsum Tridentinum, sess. 14. cap. 5. legere voluerit. Neque enim omnia omnino peccata enumerari oportere lex nostra jubet, sed ea solum, quae post diligentiam in examine positam menti occurrerint: diligentiam autem moralem intelligimus, qualem in negotiis gravioribus adhibere solemus.

Quid, quod hoc idem eodem in loco ipse idem Calvinus docet? nam Deo peccata confitenda esse dicit non solum generatim, sed etiam singula: « Quid, inquit, ergone confitenda non Sunt singula delicta? ergo nulla confessio Deo accepta, nisi duobus istis verbis conclusa, Peccator sum? imo vero danda potius opera, ut quantum in nobis est, totum cor effundamus coram Deo, nec modo nos peccatores esse, sed quanta sit, et quam varia peccatorum labes, tota cogitatione incognoscamus non modo nos immundos, sed qualis, et quanta, quamque in multis partibus nostra immundities; non modo nos debitores sed quantis debitis gravati, et quot # nominibus obstricti; non modo vulneratos, sed etiam quam multis, et letbalibus plagis sancti simus. » Ac ne quis ei objiceret, id omnino fieri non posse, ut singula peccata Deo confiteamur, adjungit: « Hac tamen recognitione, cum se totum peccator coram Deo effuderit, serio ac sincere cogitet plura adhuc restare, ac profundiores esse malorum suorum recessus, quam quos penitus excutere possit: atque adeo exclamet cum Davide: Errores quis intelligit? ab occultis meis munda me Domine ». ilaec ille. Sicut igitur ipse non existimat legem esse impossibilem, qua jubemur singula peccata Deo confiteri; quia non tenemur id facere, nisi quantum in nobis est: ita non debet legem impossibilem

judicare, qua jubemur singula peccata sacerdotibus confiteri; quia non tenemur id facere fnisi quantum recordari possumus; et de reliquis cum Propheta supplicare debemus, ac dicere: « Delicta quis intelligit? ab occultis mundahne. Domine. »

Sexto, idem Calvinus in eodem cap. §. 23. rursus mentitur, nos docere, veniam 'peccatorium meritis acquiri: « In hanc'summam, inquit, recidunt omnia: nos quidem a Dei clementia delictorum veniam|impetrare, sed intercedente merito operum ». Et infra §. 28. «Verum, inquit: qua sunt perversitate, et peccatorum remissionem, et reconciliationem fieri semel dicunt, cum in gratiam Dei per Christum in Baptismo •recipimur: post Baptismum resurgendum esse per satisfactiones. » Quid facias huic calumniatori, qui dedita opera sententiam Catholicorum perperam exponit, ut odiosam reddat? quod enim Catholici dicunt satisfaciendum esscfpro poenis temporalibus, qua) post reconciliationem cum Deo, et culpa) ac poense aeternae gratuitam remissionem, aliquando restant, id ipse trahit ad meritum 'reconciliationis. Tantum autem abest, ut Catholici sentiant, reconciliationem acquiri meritis satisfactionum, ut etiam doceant neminem posse Deo satisfacere, nisi reconciliatum. Ac ut iutclligas, lector, Calvinum non ignorantia, sed malitia peccare, legas §. 29. et 90. ejusdem capitis: illi enim fatetur, Catholicos non referre Satisfactionem ad reconciliationem, sive, quod est idem, ad culpa) remissionem, sed solum ad expiandam pcenam, eamque temporalem: (( Fingunt, inquit, §. 29. sibi distinctionem culpa) et po)na): culpam remitti fatentur Dei misericordia, sed culpa remissa poenam restare, quam persolvi Dei justitia postulat. » Et §. 30. « Scio, inquit, subtilius adhuc ipsos elabi, dum inter aeternam poenam, et temporales distingunt. »

Septimo idem Calvinus lib. iv. Institui, cap. 19. §. 10. cum docuisset Catholicos multum laborare, et sudare, ut Sacramentum in Poenitentia invenire possint, indicat eis in Absolutione Sacerdotis multo speciosius et facilius Sacramentum constitui potuisse, quam in actione pernitentis: et miratur caecitatem Scholasticorum, qui hoc non adverterint: « Sane, inquit, hallucinati sunt plusquam pueriliter, et caeci in sole fuerunt, qui cum inulta difficultate aestuarent, rem planam adeo, et cuivis obviam non perspexerunt. » Haec ille: qui quidem impudentius mentiri

Chapter 5 of 63