Caput VIII. PROPONITUR CONTROVERSIA PRIMA
An Poenitentia sit Sacramentum proprie dictum.
Controversia prima, qua; est de genere, sitne videlicet Poenitentia Sacramentum proprie dictum, quatuor partes habebit. Primo enim explicandus erit qua?stionis status. Deindeafferendse sententia; adversariorum. Tertio afferenda et propugnanda veritas. Postremo objectiones contrariae diluendae.
Ut igitur controverske status aperiatur, illud initio ponimus, non de quavis Poenitentia controversiam esse: potest enim, ut ad praesentem disputationem pertinet, vera Poenitentia vel in sola mentis conversione, atque interna peccati detestatione consistere, vel etiam externis signis, moerore, lacrymis, confessione, corporis afflictatione se prodere. Et quidem conversio illa mentis ad Deum, esti semper necessaria fuerit ad reconciliationem, et virtus quaedam sit non exigua, tamen nisi signa externa adjuncta habeat, Sacramentum dici non potest: neque de hac re ulla controversia est.
Posse autem, et ut plurimum solere, veram Poenitentiam signa externa adjuncta habere, ex sacris litteris paulo ante probatum est. Dominus enim Mattii, xi. in cinere et cilicio poenitentiam acturos fuisse dicit Tyrios, et Sidonios, si praedicatum eis fuisset: et Matth. xii. laudat idem Christus poenitentiam Ninivitarum, quam externam fuisse testatur Jonas cap. iii.
Ipsi etiam adversarii licet satisfactiones rejiciant, tamen opera externa laboriosa in signum Poenitentiae, non rejiciunt. Calvinus lib. iii. Institut. cap. 3, §. 15. «,Quo severiores, inquit, in nos sumus, eo debemus sperare magis propitium ad misericordiam Deum et certe fieri non potest, quin anima judicii horrore perculsa, partes ultionis in exigenda de se poena occupet. » Et Kemnitius in 2. par. Exam. in disputatione de satisfactione pag. 1072. scribit, non rejici a suis opera laboriosa, ut fructus, et signa verae Poenitentiae.
De hac igitur Poenitentia, quae signis externis proditur quaestio est, an Sacramentum dici debeat. Sed neque do omni ejusmodi Poenitentia controversia est: satis enim inter nos et adversarios convenit, poenitentiam Ninivitarum, et aliorum qui ante Christi adventum vixerunt Sacramentum novae legis, de quod nunc agimus, nequaquam esse potuisse. Sed neque Poenitentiam ejusmodi, etiam post Christi adventum et passionem, Sacramentum facimus vel nos, vel adversai'ii, si nulla sequatur Absolutio. Absolutionis autem ritum aliquem fere omnes agnoscunt, licet de vi et efficacia Absolutionis, de Ministro, qui eam pronuntiat, deque aliis multis rebus ad Absolutionem pertinentibus, multae sint inter nos et adversarios quaestiones.
Hic igitur status controversiae est: An Poe¬
nitentia signis externis manifestata, accedente ad eam verbo Absolutionis, sit Sacramentum novae legis proprie dictum. Istum enim ritum reconciliandi lapsos post Baptismum, qui ex Poenitentia signis externis prodita, et verbo Absolutionis constet, Catholici verum ac proprie dictum Sacramentum esse affirmant. Haeretici negant.
Kemnitius more suo dum queritur a Catholicis controversiae statum confundi, ipse cum mira fraude confundit. Quia enim statu recte constituto, videbat magnam Lutheranorum partem, et ipsum Confessionis Augustanae auctorem a Catholicis non dissentire, ne ipse cum suis tam apex-te pugnare videretur, statum quaestionis longe alium esse finxit, quam revera sit. Is igitur pag. 905 et 908, hunc esse contendit statum controversiae: Utrum peccatores post Baptismum quaerentes reconciliationem cum Deo abducendi sint a fide obedientiae, passionis, et satisfactionis Christi, ad fiduciam actionis, propriae, contritionis, confessionis et satisfactionis ita ut istee actiones, accedente ad eas verbo Absolutionis, sint Sacramentum, et causa efficiens remissionis peccatorum.
At ista quaestio si inter nos esset, non esset certe illa quam Catholici proponunt, cum quaerunt: Sitne Poenitentia Sacramentum proprie dictum; sed esset alia quaestio a piuore dependens, nimirum: Quale sit Poenitentiae Sacramentum. Prius enim componenda est controversia, An Poenitentia Sacramentum sit, quam Kemnitius fraudulenter dissimulare conatur: deinde quaerendum, Quale tandem Sacramentum sit.
Quid, quod quaestio quam Kemnitius depingit, ac fingit, nulla est omnino? non enim Catholici (ut etiam superiore capite breviter ostendimus) usquam disputant, peccatores a fide obedientiae, passionis, et satisfactionis Christi abducendos esse ad fiduciam actionis propiaae: sed contra omnes uno ore clamant totam vim Sacramenti Poenitentiae, ut aliorum omnium Sacx-amentorum, a merito obedientiae, passionis, et saitisfactionis Christi pendere, neque absque fide in Christum, ullum a peccatis absolvi, vel reconciliari cum Deo posse. Porro vim Sacramentalem, quae efficienter atque instrumentaliter concurrit ad remissionem peccatorum, proprie ac praecipue in verbo, quod sacerdos Dei nomine pronuntiat, dum absolvit, constituunt; ut perspicuum est ex S. Thoma in 4. sent. dist. 18. quaist. i. artic. 2. actiones autem poenitentis solum concurrunt ad remissionem peccatorum efficiendam, quatenus vim Sacramentalema verbo Absolutionis, a quo formantur, participant.
Neque his repugnat, quod Poenitentiam ipsam, quae in actione peccatoris consistit, Sacramentum appellamus: nomen siquidem Sacramenti, materiae aptius tribui solet, quam formae, licet forma aut sola, aut praecipue vim efficiendi contineat. Sic Baptismus ablutionem, hoc est, materialem partem proprie significat: illa autem verba: « Ego te baptizo etc. » non Sacramentum, sed formam Sacramenti nominare solemus. Sic panem consecratum, Sacramentum dicimus: illa autem verba: « Hoc est corpus meum, » Sacramentum non dicimus. Sic unctionem confirmandorum, et unctionem aegrotantium, Sacramentum vocamus potius, quam verba quibus Sacramenta illa perficiuntur. Sic denique Matrimonium, sive conjunctionem viri cum fcemina, non autem illa verba: «Ego te accipio in meam», Sacramentum appellamus.
Huc accedit, quod si actiones pcenitentis elficientes causae dicerentur remissionis peccatorum, non minus proprie et principaliter quam ipsa Absolutio: non tamen ese causae dicerentur, nisi ut instrumenta Dei, et ideo nihil omnino detraheretur de efficientia Dei, et merito passionis Christi. Nam ipsa etiam Absolutio, et ablutio, et Eucharistia consecratio, actiones humana sunt: et tamen quia per eas actiones, ut per sua quadam instrumenta, Deus operatur, et Christi merita nobis applicat; nemo queritur abduci homines a merito Christi ad fiduciam actionis humana, quando ab homine baptizari, vel absolvi, vel Eucharistiam ab homine consecratam sumere jubetur.
Verus igitur status quastionis est, quem nos constituimus: Utrum Poenitentia signis externis declarata, cum verbo Absolutionis, sit vere, proprieque dictum nova legis Sacramentum.
Chapter 8 of 63