Caput X. Poenitentiam Sacramentum esse proprie dictum
Nunc ad veritatem confirmandam accedamus. Ac primo quidem loco habemus verba Domini Joan. xx: Quorum remiseritis peccata, remittuntur cis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Ex quibus verbis duo colliguntur, qua) ad omne Sacramentum proprie dictum constituendum, et requiruntur, et sufficiunt; ritus externus sive symbolum divinitus institutum, et promissio gratia) justificantis, illi ritui sive symbolo annexa.
'Nam cum Dominus Apostolis potestatem concesserit remittendi peccata hominibus, dubitari non potest, quin signo aliquo externo eam potestatem exerceri voluerit: neque enim homines, qui corporales sunt, peccata sibi remitti intelligerent, nisi voce aut signo aliquo externo ac sensibili remit¬
terentur. Neque adversarii id negant: agnoscunt enim ex hoc testimonio divina; Scriptura; recte colligi verbum Absolutionis etiam privata;, ut patet ex Kemnitio 2. par. Exam. pag. 916. et 917. et ex Calvino lib. m. Institut. cap. 4. §. 12. et 14. Verbum autem signum corporale, ac sensibile est. Neque solum ritus externus absolventis, sed etiam ritus externus pcenitentis ex eodem testimonio recte colligitur: neque enim peccata remitti debent, nisi iis, qui se peccata habere, eaque sibi displicere testantur. Nam ut ii absolvi nequeunt, qui ligati non sunt; ita nec ii, qui solvi nolunt: nolunt autem solvi, qui non afferunt animum paratum, ut oportet, id est, qui sine fide ac Poenitentia accedunt. Quare ipsi etiam adversarii absolvendos non putant cos, qui Poenitentia; signa nulla ostendunt, quique absolutionem non petunt: « Privata absolutio », inquit Kemnitius pag. 916, « contritis, et fide petentibus consolationem, remittit peccata. » Habemus igitur symbolum, seu ritum externum, eumque duplicem: signa Poenitentia;, et verbum Absolutionis.
Promissionem vero gratia; justificantis nusquam Dominus apertius exposuit quam hoc loco: quid enim est peccatorum remissio, nisi justificatio?
Hoc testimonium variis modis Ha;retici depravare conantur: sed duo sunt pra;cipua ipsorum effugia. Unum est omnibus commune, loqui Dominum de remissione peccatorum, non judiciaria, et ex potestate quadam quasi praetoria, sed per Evangelii praedicationem: «Illis enim, inquiunt, Minister peccata remittit, in quibus praedicando fidem excitat, qua remissio ipsa apprehenditur. »
Sed etiamsi solum de remissione per annuntiationem Evangelii Dominus loqueretur, adhuc adversarii Sacramentum negare non possent: siquidem ipsi omnia Sacramenta nihil aliud esse volunt, nisi quamdam Evangelii annuntiationem ad excitandam fidem institutam. Quemadmodum igitur aqua; aspersio cum verbo: « Ego te baptizo », Sacramentum est etiam apud adversarios, licet illud: « Ego te baptizo », referatur ad excitandam fidem, per annuntiationem ablutionis nomine Dei factam: sic etiam signum Prenitentia; quod peccator ostendit dum petit absolutionem, cum verbo: « Ego te absolvo », Sacramentum censendum est, licet ipsorum opinione, illud: «Ego te absolvo », referatur ad excitandam fidem, per annuntiationem absolutionis nomine Dei factam; debere autem Absolutionem in particulari applicari, Lutherani concedunt, ut supra citavimus ex Kemnitio in 2. par. Exam. pag. 916. et ex Calvino lib. iii. Instit. cap. 4. §. 14.
Alterum effugium est Calvini in Antidoto Concilii Tridentini, sess. 6. cap. 1 i. ubi posteaquam dixerat, Catholicos ex loco jam citato Evangelii colligere institutionem Sacramenti Poenitentce, respondet, verba illa Evangelii: « Quorum remiseritis peccata », pertinere ad remissionem peccatorum, quce tum efficitur, cum per verbum prajdicationis, impii et infideles convertuntur ad fidem, et per baptismum ad Ecclesiam adjunguntur.
« Quis, inquit, ignorat, munus Apostolis illic fuisse injunctum, quo erga extraneos fungerentur? ea legatio est, quce per Evangelium defertur in Ecclesiam nondum cooptatis. » Idem etiam habet Kemnitius in. 2. par. Exam. pag. 915. ubi hanc expositionem probat ex cap. ult. Lucaj, ubi Dominus jussit praedicari Poenitentiam, et remissionem peccatorum in nomine suo per omnes Gentes; haec enim loca cum de re eadem tractent se invicem explicant.
Respondeo, duobus modis potest intelligi locus Evangelii, qui habetur Joan. 20. Uno modo, ut data sit apostolis auctoritas peccata remittendi tum infidelibus, tum fidelibus. Altero modo, ut solum Fidelibus.
Prior expositio est S. Gyrilli in eum locum; ct eam sequi videntur adversarii. Nam Kemnitius loco citato, et etiam pag. 920. aperte declarat, generalem esse promissionem Joan.
• 20. quce tam ante Baptismum, quam post Baptismum locum habeat.
. Calvinus autem tametsi in Antidoto ita loquitur, ut videatur eam promissionem restringere ad solos infideles; tamen alibi se ipse explicat. Siquidem lib. iii. Instit. cap. 4- §. 12. dicit Ministris esse injunctum, ut de remissione peccatorum certiores reddant fidelium conscientias, et probat ex hoc loco Joannis; et paulo post §. 14. ex hoc eodem loco colligit privatam absolutionem, quce datur in Ecclesia poenitentibus: « Non vulgare, inquit, aut leve solatium est habere illic prsesentem Christi legatum, reconciliationis mandato praeditum, a quo denuntiari sibi absolutionem audiat. Hic utilitas Clavium merito commendatur, cum rite, quo ordine et qua religione decet, ista peragitur legatio: similiter cum is, qui se ab Ecclesia quodam modo abalienaverat, restituitur in fraternam
veritatem, accepta venia. Quantum beneficium est, quod sibi ab iis ignosci intelligit, quibus dixit Christus: Quibuscumque remiseritis peccata in terris, remissa in ccelo erunt? » Et lib. iv. Instit. cap. i. §. 22. disertis verbis affirmat, generalem esse promissionem, imo magis in fidelibus, quam iii infidelibus locum habere: « Non enim, inquit, cum Apostolis mandatum debit Christus, ct potestatem contulit remittendi peccata, hoc tantum voluit, ut cos solverent a peccatis, qui ab impietate ad Christi fidem converterentur: sed magis ut hoc officio fungerentur perpetuo inter fideles. » Et probat ibidem Calvinus hoc ipsum ex Apostoli Pauli certissimo testimonio: nam II. Corinth. v, 19, 20. Apostolus ad fideles scribens, eosque exhortans ad reconciliationem cum Deo ob culpas post Baptismum admissas: Deus; inquit, posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Neque dubitari potest, ut etiam Calvinus non dubitat, quin verbum reconciliationis tunc in Apostolis positum fuerit, cum dictum est eis a Christo: Quorum remiseritis peccata, etc.
Posita hac expositione, satis facile colligimus Sacramentum Pcenitentice. Nam ut Cyrillus in hunc locum docet, Christus dedit quidem Apostolis potestatem peccata remittendi ac retinendi, tum infidelibus, tum fidelibus: sed non eodem modo. Infidelibus enim remitti voluit per Baptismum, et retineri per exclusionem a Baptismo, si forte indigni eo censeantur: at fidelibus remitti noluit per Baptismum, sed per alium ritum, nimirum per reconciliationem pcenitentium. Sicut igitur potestas remittendi infidelibus peccata, non sine Sacramento quodam exercetur, ita nec potestas remittendi fidelibus: proinde reconciliatio fidelium post Baptismum Sacramentum quoddam est.
Neque heee negare adversarii possunt, cum admittant ex his verbis Domini, colligi privatam, Absolutionem a Domino institutam, qua post Baptismum reconcilientur. De qua re sic loquitur Kemnitius, pag. 901. «Hoc etiam apud nos extra controversiam est, Deum in Scriptura instituisse et ordinasse certa media, per quce lapsis post Baptismum, si convertantur beneficium mortis Christi vult applicare, et obsignare ad reconciliationem, et remissionem peccatorum. » Hcec ille. Ea media nos contendimus verum Sacramentum continere, cum sint corporalia, a Deo instituta, et promissionem habeant gratiae justificantis, ut ipsi concedunt.
Et haic dixerim, si prior illa expositio admittatur: sed tamen videtur omnino posterior expositio probabilior. Nam S. Joannes non solet ea repetere, quae alii Evangelistae scripserunt, nisi forte cum aliquid circa eamdem historiam addendum judicat. Jam de mandato Baptismi administrandi satis aperte scripserant Matthaeus, et Marcus in ult. cap. Evangelii: et jam etiam ante passionem suam Dominus dederat Apostolis baptizandi potestatem, ut idem Joannes testatur cap. 4. nulla igitur causa erat, cur aut Dominus post resurrectionem suam hanc potestatem Apostolis daret, aut id scriberet Joannes.
Praeterea potestas Clavium datur hoc loco sanctis Apostolis, ut Catholici et Haeretici concedunt: potestas autem Clavium non est ad Baptismum necessaria, cum non soli ministri Ecclesiastici, quibus claves dantur, sed etiam laici, imo etiam non Christiani Baptismum, aliquando dare possint.
Adhsec potestas Clavium sine dubio, judicialis quaedam potestas est, ut alio loco probaturi sumus: non autem judicant Christiani de infidelibus, sed de Fidelibus tantum: Quid culme, inquit Apostolus I. Corinth. v. de his qui foris sunt judicare. Igiturhocloco potestas datur Ecclesiae Praepositis, fidelibus tantum baptizatis peccata remittendi, eosque certo ritu post Baptismum reconciliandi.
Quare Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, et alii in hunc locum: et rursus Chrysostomus in 3. lib. de Sacerdotio. Ambrosius in lib. i. de Poenitentia, cap. 2. cum hunc locum exponunt, nullam Baptismi mentionem faciunt. Pacianus in epist. 3. loco volebant, datam Ecclesiae potestatem solvendi Catechumenos per Baptismum.
Neque vim ullam habet argumentum Kemnitii ex ult. cap. Lucae: falso enim assumit Kemnitius, de re eadem loqui Joannem, et Lucam. Nam longe aliud est, praedictum esse a Prophetis, praedicandam esse Poenitentiam, et remissionem peccatorum in Christi nomine per omnes Gentes, quod scribit Lucas: aliud, accepisse Apostolos a Domino Spiritum sanctum, et cum eo potestates remittendi ac retinendi peccata, quod scribit Joannes. Neque dubium est, quin Lucas de ea Pcenitentia loquatur, quae Baptismum
praecedit; quaeque proprie Gentibus ad fidem adducendis convenit, de qua loquitur Petrus Act. n. cum ait: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum: cum Joannes aut generatim de omni Pcenitentia, aut solum de ea quae post Baptismum agitur, verba faciat. Denique jam diximus, Joannis consuetudinem non esse repetere quae caeteri scripserunt.
Quod si posterior heec expositio admittatur, evacuatum est plane objectum adversariorum. Habemus igitur ritum absolvendi, per verbum reconciliationis, ut Apostolus loquitur, externum ac sensibile, cum promissione remissionis peccatorum in Evangelio fundatum, ipsis etiam adversariis testibus: ex quo quid ad Sacramenti proprie dicti rationem desit, omnino non video.
Sed ut clarius omnia perspiciantur, et adversarii evidentius convincantur, conferamus hunc ritum quem ex Scriptura deduximus, cum definitionibus, quibus tum Catholici, tum Haeretici Sacramenti naturam atque essentiam explicare solent. Catholici Sacramentum esse volunt sacrae rei signum: sic autem definitionem suam exponunt, ut per signum intelligant signum practicum, atque, efficax, quod significando efficiat; per rem sacram, gratiam justificationis, quae tunc a Deo in animam infundatur, cum signum illud extrinsecus adhibetur. Haec definitio aptissime quadrat in eum ritum, de quo agimus: nam et confessio poenitentis, et verbum absolventis, signa sunt gratiae justificantis. Quid enim Confessio significat, nisi animi renovationem? quid vero Absolutio, nisi peccati ipsius, quo quasi vinculo peccator constrictus tenebatur, relaxationem? Esse autem hoc signum practicum, atque efficax, ex eo intelligimus, quia falsum esse potest quod veritas dixit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
Lutherus in lib. de captivit. Babyl. prope finem scribit, proprie Sacramenta vocari, quae signis annexis promissa sunt. Apologia Confessionis Augustanae artic. de numero et usu Sacramentorum, Sacramentum proprie dictum eodem modo definit: vult enim esse ritum, qui habet mandatum Dei, et cui addita est promissio gratiae. Hanc definitionem in ritum Confessionis atque Absolutionis quadrare, certe negari non potest: nam ut de Confessione interim taceam; Absolutionem, etiam privatam, habere mandatum Dei et
promissionem gratiae, omnes fatentur. Illud enim II Corinth. v: Posuit in nobis verbum reconciliationis, pro Christo legatione furigimur, mandatum divinum sonat. Illud autem, Joan. xx. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, appertissimam gratiae promissionem continet. Et licet etiam mandatum expressum nullum exstaret; tamen in ipsa promissione absque dubio tacite contineretur; quorsum enim daret Christus Apostolis absolvendi potestatem, nisi etiam ut ea uterentur quando opus esset, juberet?
Martinus Kemnitius communi hac definitione contentus non fuit. Itaque in 2. par- Exam. Tridentini Concilii pag. 41. ut excluderet a ratione Sacramenti proprie dicti, omnia Sacramenta Catholicorum, exceptis duobus, Baptismo et Eucharistia: definitionem longissimam fabricavit. Voluit enim octo conditiones requiri ad Sacramentum nova? legis proprie dictum: quas omnes excussimus in primo libro de Sacramentis in genere; nunc satis erit ostendere, eas omnes Sacramento Poenitentia?, invito etiam Kemnitio, convenire.
Prima conditio postulat, ut adsit externum ac sensibile symbolum. Damus in praesenti verbum externum ac sensibile. Absolvo te, seu, Remitto tibi peccata, ex illo testimonio Domini: Quorum remiseritis peccata. Secunda conditio exigit, ut symbolum illud habeat institutionem et mandatum Dei, non autem sit ab humano ingenio fabricatum. Id quoque jam demonstravimus ex verbo Dei: Quorum remiseritis peccata. Tertia, ut mandatum sive institutio sit in novo Testamento. Et hoc extra controversiam est, nisi quis Evangelium Joannis, et epistolam Pauli ad Corinthios ad novum Testamentum pertinere nolit. Quarta, ut sit ritus perpetuus, non ad breve tempus institutus. Ititum autem Absolutionis semper in Ecclesia permansisse, ac permansurum, neque adversarii negant; et ex Evangelio facile probari potest. Cum enim Dominus in Ecclesia potestatem remittendi peccata esse voluerit, neque tempus ullum desinierit; id manifeste sequitur, ut tamdiu ea potestas duratura sit, quamdiu Ecclesia purgatione et remissione indigebit. Quinta, ut adsit etiam promissio gratiae. Sexta, ut sit promissio gratise non cujuslibet, sed quae in justificatione, ac reconciliatione consistat. Septima, ut promissio illa gratiae signo externo adjuncta, et vestita sit. Quae
tres conditiones in allegato testimonio: Quorum remiseritis peccata, evidentissime conspiciuntur. Octava, ut promissio non tantum in genere annuntietur, sed etiam in particulari singulis applicetur. Hanc vero conditionem in Absolutionis ritu inesse, nemo inficiari potest. Nam quemadmodum ex illis verbis: Docere omnes Gentes, baptizantes eos, etc. colligimus, in particulari singulis esse dicendum: Ego te baptizo, etc. sic etiam ex istis: Quorum remiseritis peccata, colligere debemus, in particulari singulis esse dicendum: Ego tibi remitto peccata; vel quod est idem: Ego te absolvo a peccatis. Vides igitur nihil desiderari in ritu Absolutionis, eorum, quse ad propriam perfectam Sacramenti rationem Kemnitius requisivit.
Sed forte Calvini definitio in hunc ritum non quadrat: ita quidem ille docet in iv. lib. Instit. cap. 19. §. 15. ubi ad suam definitionem provocat. Sed illa etiam (quamvis alioqui satis inepta, ut in primo libro de Sacramentis in genere, demonstravimus) ad hunc ritum accommodari potest. Igitur ille, lib iv. Institut. cap. 14. §. 1. Sacramentum definit: a Externum symbolum, quo benevolentia? erga nos sua?, promissiones conscientiis nostris Dominus obsignat, ad sustinendam fidei nostrae imbecillitatem, et nos vicissim pietatem erga eum nostram, tam coram eo et Angelis, quam apud homines testamur. » Symbolum externum, et gratiee promissionem, jam non semel in ritu Confessionis et Absolutionis ostendimus: illum autem finem, ad sustinendam fidem et pietatem testificandam; non minus in ritu Absolutionis, quam in ritu Baptismi locum habere video. Nam quemadmodum qui in Baptismo audit illa verba nomine Dei prolata: Ego te baptizo, erigit animum ad spem, et in fide confirmatur, et roboratur: similiter facit, qui post Confessionem audit verba illa a Dei legato ad se proprie dirigi: Ego te absolvo. Et sicut qui ad Baptismum accedit, et in Christi familiam cooptari postulat, pietatem suam erga Deum apud homines testatur: ita etiam eamdem testatur qui signa Poenitentia? prae se ferens, et ad Absolutionema ccurrens, cum Deo reconciliari enixe flagitat.
Qua? cum ita sint; aut Sacramentum Poenitentia? vere proprieque dictum Sacramentum erit, aut Baptismus Sacramentum vere ac proprie dictum non erit: vel certe confingant novam aliquam definitionem, si ri-
tum reconciliationis ita cupiunt a Sacramenti ratione excludere, ut ab eadem Baptismum non excludant.
Accedant praeterea testimonia veterum. Duobus praecipue modis intelligi potest, quae 1'uerit de hac re Patrum sententia. Primum enim non raro, cum vera Sacramenta enumerant, iis Poenitentiam adjungunt. Saepe etiam poenitentiam cum Baptismo conferunt, ac docent, in utroque Sacramento Deum esse, qui potissimum operatur.
Tertullianus in libro de Poenitentia: « Hanc, inquit, venena providens Deus clausa ignoscentiae janua, et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere collocavit in vestibulo Poenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat. » Ubi Tertullianus duas januas, esse docet ad remissionem peccaturam, Baptismum et Poenitentiam: proinde tale aliquod remedium esse judicat Poenitentiam, quale est Baptismus, licet specie diversum. Yide etiam eumdem lib. I. contra Marcionem extremo.
S. Cyprianus vel quicumque fuit auctor (antiquum auctorem esse nemo negat) in sermone de ablutione pedum: « Post Baptismum, inquit, qui sui reverentianon patitur iterari, aliud lavacrum procurasti etc. »
S. Ambrosius lib. i. de Poenitentia, cap 7: u Cur, inquit, baptizatis, si per hominem peccata remitti non licet? In Baptismo enim utique remissio peccatorum omnium est; neque interest utrum per Poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes sibi vindicent: idem in utroque mysterio est. » Et quia Novationi dicebant, posse hominem baptizare, quia in Baptismo Deus est, qui potissimum operatur, addit Ambrosius: « Quid in Poenitentia, nonne nomen Dei operatur? » Yide etiam lib. ii. cap. 2.
S. Hieronymus in lib. i. contra Pelagianos: « Redimatur, inquit, sanguine Salvatoris, aut in domo Baptismatis, aut in Poenitentia, qme imitatur Baptismatis gratiam. » Et lib. n. « Quod, inquit, scriptum est: Et sanguis Jesu emundat nos ab omni peccato; tam in confessione Baptismatis, quam in clementia Poenitudinis accipiendum est. » Et in epist. i. ad Heliodorum: « Absit ut de his quidquam sinistrum loquar, qui Apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt; per quos et nos Christiani sumus; qui claves regni coelorum habentes, quodam modo ante diem judicii judicant. » Ubi conjungit cum
Baptismo, et Eucharistia, poenitentium absolutionem.
S. Augustinus epist. 180. ad Honoratum:
« Annon cogitamus, inquit, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus, aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam Poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem, et Sacramentorum confectionem, et erogationem? » Et paulo post: « Si ministri adsint, inquit, alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis Communione fraudantur. » Et lib. v. de Baptismo, cap. 20: « Si ad hoc valet quod dictum est in Evangelio, ut per peccatorum Sacramenta non celebrentur; quomodo exaudit homicidam deprecantem,*vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur? » Ubi per manus impositionem, Ordinationem, et Reconciliationem intelligit. Nam pcenitentium reconciliationem vocari ab Augustino, manus impositionem, multis testimoniis probari posset: sed in praesenti unum aut alterum susficiet. Lib. eodem v. de Baptismo, cap. 23. « Manus, inquit, ab haeresi redeunti propterea imponitur, ne extra omnem culpam fuisse videatur, etc.» Et in Psalm. cxlvi. explicans illud: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ():« Quae sunt, inquit ista alligamenta? temporalia Sacramenta. » Et exempla ponit Eucharistiae, et manus impositionis, qua per praepositum peccator s reconciliantur. Idem Augustinus in lib. i. e. ult. de adulterinis conjugiis, et lib. 2. cap. 6. apertissime confert Reconciliationem cum Baptismo.
Sanctus Joannes Chrysostomus lib. m. de Sacerdotio, primo conjungit potestatem remittendi peccata cum potestate conficiendi Eucharistiam: deinde paulo post eamdem confert cum Baptismo: a Neque enim, inquit, solum cum vos regenerant, sed etiam postea, condonandorum nobis peccatorum potestatem obtinent. »
S. Cyrillus lib. xii. in Joannem, cap. 50. duobus modis dicit remitti peccata a sacerdotibus, ut Dei ministris; per Baptismum, et Poenitentiam.
Theodoretus in Epitome divinorum decretorum, cap. de Poenitentia, dicit, sacrorum mysteriorum Baptismi, et Poenitentiae,
Chapter 10 of 63