Skip to the text

Caput III

et tardos cssc censeam, ut hcec tam splendida mendacia sibi persuaderi passi fuerint.

Octavo, idem Lutherus in articulis Smalchaldicis, quos anno 1537. colligit, et in conventu suorum promulgavit, in 3. par. titulo de falsa Poenitentia Papistarum, pra?- ter alia mujta mendacia, quibus titulus ille scatet, Catholicis imponit, quod doceant eos qui recte Poenitentiam agunt, mereri remissionem pcccutorum. Item addit, apud Catholicos nullam fieri Christi, aut fidei mentionem,sed sperare unumquemque se propriis operibus abolere omnia peccata coram Deo: item Contritionem Catholicorum, esse fictam et simulatam cogitationem peccatorum ex propriis viribus profectam sine fide, et sine cognitione Christi.

Htec et similia, quae eo loco saepius repetuntur, et inculcantur, tantum abest ut pro nostris agnoscamus, ut ea in Pelagianis haereticis prorsus damnemus. Sed ut saepe dixi, facile est sine teste quidlibet asserere, et proclive, ac familiare haereticis mentiri.

C alumni a? et mendacia Mclanchlhonis.

Philippus Melanchthon Confessionis, et Apologiae auctor, et Confessionistarum quasi proprius parens, ut locum hunc do Poenitentia praeter caeteros diligenter muniret, variis imposturis, et calumniis fucandum consuit: ac primum in ipsa Confessione Augustana art. 12. mentitur, Catholicos non docere remissionem peccatorum per fidem contingere, sed per nostram delictionem, et opera; et satisfactiones esse necessarias ad redimendas poenas aeternas.

Sed operae pretium erit audire, quam varie hoc mendacium in variis editionibus expresserint. Nam in ipsa Confessione quam anno 1530. Imperatori Carolo exhibuerunt, ita legimus: « Rejiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed jubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras. » In editione autem Wirtembergcnsi anno 1531. ita mutarunt: <c Rejiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed docent remissionem peccatorum contingere propter nostram dilectionem, et opera. Reji-

ciunturet isti, qui Camonicas satisfactiones docent necessarias esso ad redimendas pronas mternas aut poenas Purgatorii. » In editione anni 1540. ita posuerunt: «Damnant et illos, qui non docent remissionem peccatorum per fidem gratis propter Christum contingere: sed contendunt remissionem peccatorum contingere propter dignitatem Contritionis, Dilectionis, aut aliorum operum; et jubent dubitare conscientias in Poenitentia, an consequantur remissionem peccatorum, et affirmant hanc dubitationem non esse peccatum, etc. ». Eadem Confessio in articulo de Confessione, quae est inter eos de abusibus, in editione anni 31: « Antea, inquit, immodice extollebantur satisfactiones; fidei vero, et meriti Christi, ac justitiae fidei nulla fiebat mentio. » Et in editione anni 40: «Nusquam, inquit, Confessio quidquam certi, docent quomoclo contingat remissio peccatorum: de fide prorsus est altissimum silentium, imo jubent perpetuo dubitare de remissione peccatorum. » Et infra: « Docti, inter Catholicos scilicet, fingunt per satisfactiones compensari aeternam mortem: indocti putabant his operibus emi remissionem culpae. »

Jam vero idem Philippus in Apologia ad art. 12. totfraudes, et imposturas congessit, ut difficile sit vel numerum inire: quarum tamen partem aliquam refutavimus in eo libello, quem inscripsimus Judicium de libro Concordiae Lutheranorum. Sed unum est mendacium tum in Confess. in art. de Confessione, editionis anni 1540. tuminApolologia ad articulum de Poenitentia, quod nullo modo praeterire possum. Gloriatur Philippus maximam huic loco a suis esse lucem allatam. In Confessione sicloquitur: « Fuit obruta ingenti acervo inutilium ac malarum opinionum simplex doctrina de Poenitentia. » Et paulo post: (i Ideo huic articulo maxime studuerunt nostri lumen afferre, quem quidem ita patefecerunt, atque illustraverunt, ut etiam adversarii saniores fateantur hac in re bene meritos cssc de Ecclesia. » In Apologia vero luce addit: « Omnes, inquit, boni viri omnium ordinum, ac Theologici ordinis etiam, haud dubie fatentur, ante Lutheri scripta confussissimam fuisse doctrinam Poenitentia). Exlant libri Sententialiorum, ubi sunt infinita) qua)stiones, quas nulli Theologi unquam satis explicare potuerunt: populus neque rei summam complecti potuit, nec videre qua) precipuc requirerentur in

Poenitentia, ubi quaerenda esset pax conscientia}. Prodeat nobis aliquid ex adversariis, qui dicat quando fiat remissio peccatorum: Bone Deus, quantae tenebrae sunt. Dubitant utrum in Attritione, vel in Contritione fiat remissio peccatorum. » Et infra: « Nos igitur, ut explicaremus pias conscientias ex his labirynthis sophistarum, constituimus duas partes Poenitentiae, videlicet Contritionem, et Fidem etc. »

At nos contra verissime dicere possumus, ante Lutheri defectionem, et scripta illa contentiosa, planissimam fuisse doctrinam de Poenitentia, si ea spectentur, quae ad hoc Sacramentum cum fructu suscipiendum et ministrandum pertinent, quae sola a populo, et sacerdotibus communiter sciri ne.cesse est. Sciebant enim, et fatebantur omnes, Poenitentiam Sacramentum esse; neque de ea re ulla controversia erat. Sciebant quo tempore necesse esset Poenitentiam agere, atque ad hoc Sacramentum accedere. Sciebant quid esset agendum, ut Sacramentum hoc utiliter perciperetur, nimirum dolendum esse de peccato praeterito, et propositum concipiendum vitae melioris; confitenda sacerdoti omnia peccata mortalia, quae ad mentem post examen venirent: mulctam denique subeundam, quam sacerdos imposuisset. Sciebant per Absolutionem remitti peccata, Deo nimirum Christi merita per sacerdotum ministerium applicante: idque gratis, non ob meritum vel dignitatem Contritionis, nedum Attritionis, ut mendacissime Adversarii nobis imponunt. Sciebant denique a quo Poenitentia} Sacramentum petere deberent, a proprio videlicet animarum suarum Pastore, vel certe ab eo, qui a communi Pastore totius Ecclesia} ad id munus facultatem haberet. -Haec omnia, et nota erant omnibus, et extra controversiam posita, et ad populi instructionem in Catechismis, aliisque communibus libris passim inveniebantur.

Quod si praeterea qua}dam subtilius a Theologis disputabantur in scholis de Poenitentiae Sacramento, ea nihil populi fidem impediebant, quemadmodum nec disputationes de Trinitate, de Incarnatione, de peccato originis, aliisque fidei nostrse mysteriis impedimento sunt plebi, quo minus simplicem Symboli fidem ex concionibus, et Catechismis haurire possint.

At post Lutheri scripta et concertationes, ita confusa et obscurata sunt omnia, ut nihil certi jam habeant Luthqrani de praecipuis

capitibus doctrina} de Pnenitentia, ut mirum non sit, disputationes subtiliores scholasticorum apud eos cessasse, cum in primis elementis, et iis, quae ab ipso etiam populo cognosci debent, nondum convenire potuerint. Contendunt enim adhuc, sitne ullum Poenitentiae Sacramentum; an sit retinenda privata Confessio; quse peccata sint confitenda necessario; quo tempore sit facienda Confessio; cui sit facienda; et num etiam foeminee, ac pueri possint absolvere; Fidesne Contritionem, an Contritio Fidem praecedere debeat. Nam Lutherus in captivit. Babylon, cap. de Poenitentia, tragice vociferatur in eos, qui Contritionem Fide priorem faciunt, quique eam impiis, et infidelibus tribuunt: « 0 iram, inquit, Dei insustentabilem. Haeccine in Ecclesia Christi doceri? » Et tamen Confessio Augustana artic. 12. qui est de Poenitentia, et in art. de Confessione, et A- pologia ad artic. 12. disertis verbis docent, Contritionem praecedere, Fidem autem subsequi; ex quo sequitur, ut Contritio numquam nisi in impiis, et infidelibus reperiatur, Ita in re primaria pugnat Confessio, quee est Lutheranis loco novi cujusdam Evangelii, cum ipso Luthero, qui est iisdem loco novi cujusdam Evangelistae. Sed his omissis, pergamus ad ceetera.

Idem Philippus in disputatione de Poenitentia, proposit. 7, sic ait: « Stulte, et impie docuerunt Scholastici, peccata remitti per Contritionem sine fide. » Et proposit. 11: « Tota, inquit, doctrina de Poenitentia apud scholasticos, plena est errorum, et impietatis, quia omittunt caput negotii,* videlicet fidem, quia non docent hominem fide accipere remissionem peccatorum. » Idem in alia disputat, cont. art. Lovanienses proposit. 9: « Detrahunt, inquit, gloriae Christi, quando dicunt remitti peccata propter nostra merita, non propter Christum. » Et propos. seq.: « Hunc tetrum errorem, quo deletur praecipuus articulus fidei: Credo remissionem peccatorum, impie defendunt Lovanienses in suo decreto. » Idem in locis communibus ultimo editis, tit. de Confess.: (i Monachi, inquit, finxerunt enumerationem peccatorum in Confessione esse cultum, et meritoriam remissionis. »

Ha3C omnia mendacia sunt, neque alio testimonio probari possunt, nisi quia Luthero libuit ea confingere; quod enim ille dixit, pro vero habendum, et sa}pius repetendum est, licet alioqui falsissimum sit.

Denique in Locis communibus editis anno 1322. cum primitias spiritus Lutherici se habere gloriaretur Philippus, mendaciis et imposturis contemptum addebat antiquissimi et celeberrimi Concilii cecumenici Niceeni: sic enim scripsit in eo lib. tit. de humanis legibus: « In Synodo Nicaena constituta) sunt qusedam Poenitentiae formae: non pronuntio quo spiritu decreverint Patres; at video bonam Evangelii. partem, imo vim germanam Evangelii obscuratam esse ea traditione; nam inde primum natae sunt satisfactiones. » Et infra: « Porro nostrorum temporum theologastri secuti priscam traditionem Synodi Nicaenae, fecerunt ex satisfactionibus partem Poenitentiae; quo errore plane non est alius nocentior. » Haec ille.

In quibus verbis tria mihi animadvertenda esse videntur. Primo, incredibilis audacia hujus hominis, qui cum eo tempore juvenis esset, et sacras litteras vix attigisset, in scholis grammaticorum tantum versari solitus; tamen jam spiritu haeretico ebrius, pronuntiare ausus sit, a Nicaena generali Synodo omnium antiquissima, et sanctissima, vim germanam Evangelii esse obscuratam.

Secundo, inscitia intolerabilis in eo, qui se censorem Nicaenae Synodi profitebatur: neque enim verum est, ex Concilio Nicaeno primum natas esse satisfactiones, cum Concilium Neoceesariense, et Ancyranum, quae sunt Nicaeno vetustiora, plena sint Canonibus pcenitcntialibus: et S. Cypriani sermo de lapsis, ac Tertulliani liber de Poenitentia (ut alios nunc omittam) nihil fere aliud sonent nisi satisfactiones. Floruisse aiutem S. Cyprianum annis circiter octoginta, et Tertullianum annis plus centum ante Synodum Nicaenam, nemo inficiari potest.

Tertio, admirabilis insconstantia. Naim cum doctrinam nostram de Poenitentia, quam oppugnant, passim novam esse clamitent, et Papistarum commenta appellare soleant, hic Philippus affirmare non dubitavit, theologastros nostri temporis in eo quod Satisfactionem partem Poenitentiae fecerunt, secutos esse Patres Synodi Nicaenae. Quod si ita est, antiquissimam fateri oportet Catholicorum doctrinam: novam autem, quae illi repugnat, Lutheranorum.

Chapter 3 of 63