Skip to the text

Caput XX. Respondetur ad argumenta A dversariorum

Restat nunc ut iis objectionibus respondeamus, quas adversarii contra doctrinam jam explicatam, et confirmatam faciunt. Primum igitur Joan. Calvinus lib. 3. Institut. cap. 3. §. 8. probat duas esse Pcenitentise partes, ex illis Scripturae locis: Quiescite agere perverse, discite bene facere, Isaiee i. Item: Declina a malo, et fac bonum, Psalm. 34.

Respondeo: locus Isaiae, Calvini sententiae manifeste repugnat. Nam Isaias post illa verba, subjungit: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, sicut lana alba erunt. Proinde Poenitentiam, quae continet praeteritorum peccatorum detestationem, et propositum vitae melioris, non post justificationem constituit, ut Calvinus facit, sed ante: neque fructum, sed causam justificationis esse docet. Quod autem attinet ad alterum locum; quae ibi numerantur, partes justitiae, non poenitentiae sunt. Nam Poenitentia ad peccatores tantum pertinet, juxta illud: Non veni vocare justos, sed peccatores ad Poenitentiam Luc. 5; at declinare a malo, et facere bonum, justorum est proprium. Itaque perperam Calvinus confundit Poenitentiam, cum justitia: neque usquam in Scripturis inveniet Poenitentiam appellari, deqlinare a malo, et facere bonum: sed, in fletu, et planctu, in cinere et cilicio, eleemosynis et jejunio, praeterita male facta purgare.

Secundo, idem Calvinus eodem lib. 3. cap. 4. §. 1. Catholicis objicit, quod dum tres partes poenitentiae assignant, definitionem Poenitentiae destruant, quam ipse tamen ex Patribus hausisse videri voluit. Siquidem apud Magistrum Sententiarum lib. iv. dist. 14. et in Decreto Gratiani, dist. 3. de Poenitentia, hae leguntur. Poenitentiae definiones: a Anteacta peccata deflere, et flenda non committere. » Item: « Mala

praeterita plangere, et plangenda non committere. » Item: « Vindicta quaedam, puniens in se, quod dolet commisisse », quae ex Gregorio, Ambrosio, Augustino decerptae esse dicuntur. Porro cum his definitionibus non bene cohaerere videtur partitio illa Poenitentiae in Contritionem, Confessionem, et satisfactionem: potest enim facile aliquis peccata praeterita plangere, et plangenda non committere; et punire etiam in se, quod dolet commisisse, etiamsi ore non confiteatur.

Respondeo: jam supra exposuimus, quo sensu Theologi doceant tres esse Poenitentiae partes, nimirum, tres esse Pcenitentis actiones, quae in Sacramento reconciliationis ad remissionem peccati exigantur: nam alioqui satis aperte docuimus, extra Sacramentum facile posse fieri, ut sine Confessione et Satisfactione, per internam cordis Poenitentiam quis justificetur. Quare nequaquam partitio Poenitentiae cum ejus prima et secunda definitione pugnabit, si alio, et alio modo Pienitentiee vox accipiatur. In Prima enim et Secunda definitione, Poenitentia accipitur pro Contritione, qui primarius actus est Poenitentiae virtutis; in partitione autem, vox Poenitentiae sumitur pro actione integra Pcenitentis, quae materialis pars dicitur Sacramenti Poenitentiae. Porro, definitio tertia satis apte cum partitione cohaeret, siquidem in ea Contritio, et Satisfactio, apertissime exprimuntur, cum dolor ad Contritionem, vindicta ad Satisfactionem pertineat: Confessio autem non obscure in Satisfactione includitur. Nam cum Satisfactio fieri debeat ad arbitrium partis laesae, necessario intelligitur, oportere eum qui laesit, subjicere se per humilem Confessionem ei, quem laesit, vel potius Ministro atque arbitro, quem iis loco suo in terris constituit; qui quidem non potest justam mulctam indicere, nisi per Confessionem cognoscat, qualis sit culpa.

Tertia objectio et sequentes, Kemnitii sunt, in 1. par. Exam. pag. 942. et sequentibus. Kemnitius igitur (ut etiam caeteri Lutherani) ita probat duas esse partes Poenitentiae: terrores, et Fidem. « Lex divina minas intentat peccatoribus, qui Dei praecepta transgrediuntur, proinde terret peccatores. Evangelium deinde consolatur, proposita Christi justitia, et satisfactione, quae per Fidem apprehenditur: ergo duae sunt partes Poenitentiae: terror, et Fides. » Confirmat hoc totum argumentum, Scripturis illis: Poenitentiam agite, et credite Evangelio, Marci i. Oportet praedicari Poenitentiam, et remissionem peccatorum, in nomine meo, Lucae ult. Testificans Judaeis, atque Gentibus, in Deum Poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Actor, xx.

Respondeo: quod lex minas intentet, et Evangelium consoletur, verissimum est, sed non inde sequitur, terrores et fidem partes esse Poenitentiae. Siquidem incussi illi terrores a minis legis Poenitentiam gignunt: proinde causa sunt, non pars Poenitentiae. A- liud enim est terreri, quod etiam daemonibus convenit; aliud, Poenitere, quod illis non convenit. Consolatio quoque, quam E- vangelium affert, Poenitentiam sequitur, aut etiam comitatur sed non ideo Poenitentiae pars facienda est. Denique non est satis ex Scripturis ostendere, terrores, et consolationem, sive fidem, in conversione aut justificatione peccatoris locum suum habere, quod nos minime negamus: nisi etiam simul probetur duas illas res, easque tantum partes Poenitentiae dici debere, quod hactenus probatum non est. Ad Scripturas autem ex Marco, et Luca, et Paulo adductas, jam ante respondimus, eas omnes sententiae nostrae mirifice favere, cum fidem a Poenitentia distinguant. Haec enim optima consequentia est: praedicat Paulus Poenitentiam, et fidem: non igitur fides pars Poenitentiae est, sicut nec Poenitentia pairs fidei est.

Quarta objectio ejusdem Kemnitii: « Partes Sacramenti Poenitentiae visibiles esse debent, est enim Sacramentum signum visibile: igitur per Contritionem, non internus animi dolor, sed signa externa doloris accipienda sunt: et per Confessionem, non ea quae fit Deo, sed quae fit homini, significatur. At signa externa doloris, et Confessionem, quae fit homini, nulla Scriptura docet ad remissionem peccati necessario exigi. Ergo duae istae partes sine testimonio Scripturae excogitatae sunt. Rursus, per Satisfactionem intelligunt Pontificii opera indebita, id est, verbo Dei non mandata, omnes igitur Poenitentiae partes sine Scriptura habent. »

Respondeo: signa doloris tam evidenter in divinis litteris commendantur, atque ad Poenitentiam exiguntur, ut mirum sit cur id

Kemnitius negare voluerit. Quid enim est, quod ait Propheta: Convertimimi ad me in toto corde vestro in jejunio, et fletu et planctu Joel. ii an fletus et planctus, non sunt apertissima signa doloris? Confessionem Sacerdoti faciendam singulorum peccatorum, jure divino exigi, in sequenti libro probaturi sumus: Confessionem autem aliquam visibilem, saltem in genere, adhibendam esse atque etiam adhibitam in Testamento veteri et novo fuisse, probavimus ex divinis litteris capite superiore. Porro, opera indebita, etiamsi praecepta non sint absolute, tamen iis, qui peccaverunt, et Poenitentiam agere cupiunt, in divinis litteris imperantur, et ex indebitis debita fiunt, Daniel. 4. Peccata tua eleemosynis redime, Joel. 2. Convertimini ad me, etc.. in jejunio Sed de his plura, et supra diximus, et infra suo loco dicemus; nunc satis est, breviter ostendisse, partes visibilis Poenitentiae in verbo Dei esse fundatas.

Quinta objectio ejusdem: « Partes Poenitentiae quas enumerant Pontificii, hypocritae quoque simulare, et praestare possunt: et tamen illis tribuunt remissionem peccatorum. »

Respondeo: si quid argumentum hoc valet, non solum Poenitentiae partes, sed etiam Baptismum et Eucharistiam evertet. Nam hypocritae Baptismum et Eucharistiam sumere possunt, et tamen his Sacramentis Kemnitius tribuit remissionem peccatorum. Si respondeat, Sacramenta Baptismi et Eucharistiae, et ab hypocritis posse sumi, et peccata remittendi vim habere, sed tamen non ea remittere nisi iis, qui serio, et ut oportet, illa sumunt, idem omnino de Sacramento Poenitentiae sibi ipse respondeat. Etsi enim Contritio, Confessio et Satisfactio ab hypocritis simulari possint; et simul tres illae partes adjuncta forma Absolutionis, peccata remittant, non tamen ea remittunt simulantibus, sed vere ac serio Poenitentiam agentibus, contritis, confessis, atque ad Satisfactionem subeundam paratis.

Sexta objectio ejusdem: « Judas fide illa speciali destitutus, cum partes Poenitentiae Pontificiae haberet, Contritionem scilicet, Confessionem, et Satisfactionem, tamen laqueo se suspendit. »

Respondeo: idem Judas et baptizatus jam fuerat et Eucharistiam de manu Domini sumpserat, et tamen laqueo se suspendit. An gitur neganda erit vis Baptismi et Eucharistiee, quia Judse non profuit? Deinde eam non esse causam, cur Judse Poenitentia inutilis fuerit, quia fide illa speciali caruerit; testimonium amplissimum nobis Scriptura praebet, cum Jonse 3, testatur Ninivitas utiliter Poenitentiam egisse, licet fide illa speciali carerent, ac dicerent: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus? Denique falsum est, Judam habuisse tres Poenitentiae partes, quas Catholici in Sacramento requirunt; imo nullam habuit omnino. Veram Contritionem certe non habuit, quae sine spe remissionis esse non potest. Confessionem quoque non habuit, qualis exigitur, id est, singulprum criminum, atque ad veniam impetrandam Sacerdoti factam. Nec Satisfactionem habuit, praesertim a Sacerdote injunctam: neque enim illi, ut se ipse suspenderet, ab ullo fuerat imperatum; neque se ipsum necare, opus est bonum, qualia esse debent opera satisfactoria.

Septima objectio: « Trina illa enumeratio partium Poenitentiae, ex publicae Poenitentiae ritibus sumpta; postea ritibus illis partim abrogatis, partim mutatis, indocte ad generalem Poenitentiae doctrinam accommodata est. »

Respondeo: haec omnia, facile possent contemni, cum nulla ratione vel testimonio muniantur: tamen non gravabor uno verbo calumniam istam refellere. Quomodo, quaeso, ad generalem doctrinam de Poenitentia tres illae partes ex ritibus publicae Poenitentiae accomodatae sunt, cum etiam in veteri Testamento in usu fuerint, ut supra ostendimus exemplo Davidis, et Ninivitarum: et ex ipsa ratione, ac natura Poenitentiae colligantur, ut paulo ante demonstratum est? ritum enim publicae Poenitentiae, post Christi ascensionem in coelum institutum esse, nemo, opinor, inficiabitur. Deinde, cum aperte veteres mentionem faciant Poenitentiae, et publicae, et privatae, ut in sequenti capite demonstrabo: unde probabit Kemnitius, enumerationem illam ex ritibus publicae Poenitentiae, et non ex privatae sumptam esse?

Octava objectio: « Veteres in multis locis loquuntur de Poenitentia, non quatenus quaerit et accipit remissionem peccatorum, sed quatenus est vitae mutatio, et emendatio. Haec non attendentes Monachi, fecerunt inde tres partes Poenitentiae, quibus acquiratur remissio peccatorum. »

Respondeo: si Kemnitius veteres Patres diligenter legisset, non ita temere pronuntiaret. Nam ut omittam, quod Confessio, de qua Patres passim loquuntur, nihil facit ad vitae mutationem; ut etiam illud praeteream, quod jejunia, lacrymae, cineres, cilicia, et alia id genus opera, vel instrumenta Poenitentiae de quibus frequentissima apud Patres mentio est, non ad vitam mutandam, sed ad peccata praeterita castiganda apertissime referuntur, nihil saepius apud Patres invenies, quam tribus illis Poenitentiae partibus remissionem pecccatorum acquiri.

• Poenitentia, inquit Tertullianus in lib. de Poenitentia, Dominus mitigatur. » Cyprianus inserm. de lapsis: « Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus: alto vulneri diligens, et longa medicina non desit etc.» ubi perspicue vides, Poenitentiam medicinam esse peccati praeteriti, non solam vitae mutationem. Ambrosius praefatione in Psalm. 37: Quis dubitet affligere animam suam, cum Propheta tantus afflixerit, solvens pretium lacrymarum pro redemptione peccati?» Augustinus in epist. 54. ad Macedonium: « Quosdam, inquit, a societate removemus altaris, ut poenitendo placare possint, quem peccando contempserant, seque ipsos puniendo. » Sed quid ego in Patribus moror? annon Scriptura ipsa passim haec docet? quid est, quaeso, quod ait Ezechiel cap. 18: Si impius egerit Pcenitentiam etc. omnium iniquitatum ejus non recordabor? Et quod ait Daniel cap. 4. Peccata tua eleemosynis redime?

Atque hactenus de objectionibus: nam mendacia illa de fide, quam a Catholicis damnari mentitur, jam supra cap. 6. exposita, et refutata sunt.

Chapter 19 of 63