Caput XIII. Probatur veritas
Quod attinet ad primum, habemus in primis exempla, vel potius typos et figuras Testamenti veteris. Extra controversiam est, Circumcisionem datam Judaeis in figuram Sacramenti Baptismi: unde etiam Baptismus ab Apostolo Coloss: ii. dicitur Circumcisio spiritualis, et non manufacta. Si quis autem diligenter evolvat Scripturam veterem, nusquam inveniet memoriam Circumcisionis praescribi tanquam remedium peccatorum post Circumcisionem perpetratorum; sed sacrificia, expiationes, confessionem peccatorum, ut ex cap. 4. 5. et 6. Levitici colligi potest. Eodem igitur modo in Testamento novo existimandum non est, Baptismi memoriam remedium esse ad ea peccata purganda institutum, quae post Baptismum committuntur, sed sacrificium novi Testamenti, et expiationem per Confessionem, et Absolutionem.
Habemus deinde testimonium Apostoli Joannis in epist. i. cap. 1. ubi loquens idem Apostolus de remedio peccatorum, quae baptizati in dies committunt, non ait; Si Baptismum ad memoriam revocaverimus; sed: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Habemus tertio B. Pauli Apostoli testimonium, in epist. ad Hebr. cap. vi. Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, et prolapsi sunt, rursus renovari ad Poenitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Hoc enim loco non negat Apostolus, posse lapsos post Baptismum Deo per Ecclesiam reconciliari, ut falso Novatianos sensisse, etiam adversarii nostri concedunt. Quomodo enim Paulus negaret, lapsos post Baptismum reconciliari posse, qui Corinthium post Baptismum gravissimo scelere inquinatum, reconciliari permisit? Sed negat posse renovari per Baptismum: sic enim hunc locum intelligunt, Chrysostomus, Theodoretus, QEcumenius, Theophylactus, Ambrosius, et
alii in commentario hujus loci; et praeterea Ambrosius lib. n. de Poenitentia, cap. 2. ubi copiose hoc ostendit, Novatianos refellens. Idem etiam apertissime docet Augustinus in exposit. epist. ad Rom. inchoata, prope finem, ubi notat, eos qui post Baptismum labuntur, curari posse per Poenitentiam, non autem renovari, quod est proprium Baptismi. Idem habet etiam auctor libri de vera et falsa Poenitentia, cap. 3. qui liber habetur in iv. tomo operum S. Augustini.
Deinde circumstantiae loci vix patiuntur aliter accipi verba Apostoli. Nam initio capitis monet Apostolus Hebraeos, ut non respi* ciant iterum ad primordia Baptismi, et fidei, et ejus Poenitentiae, quae Baptismum praecedit, estque veluti fundamentum aedificii spiritualis: « Quapropter, inquit, intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non rursus jacientes fundamentum Poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei in Deum, Baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii extremi. » De quibus Pauli verbis loquens Augustinus lib. de fide et operibus, cap. xi: «Haec, inquit, omnia pertinere ad initia neophytorum, satis aperteque Scriptura testatur.» Reddit autem in sequentibus verbis Apostolus rationem, cur non oporteat respicere ad illa primordia, cum ait: Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati etc. ac si apertius diceret: Quia non contingit nisi semel, ea renovatio, quae habetur per Baptismum. Describi vero Baptismum per illuminationem, dubitari non potest: inde enim omnes veteres, ac maxime Graeci, baptizari illuminari dicunt, et Baptismum Sacramentum luminis appellant.
Cum ergo ex Apostolo habeamus, impossibile esse iterum renovari per eam Poenitentiam, quae cum Baptismo conjuncta est, necesse est omnino, aut negare cum Novatianis reconciliationem, aut cum Catholicis admittere novum Sacramentum a Baptismo distinctum, quo peccatorum remissio tribuatur. Neque dicere possunt adversarii, Paulum tantum velle, non debere iterum repeti actionem Baptismi: non enim Paulus de caeremonia, sed de ejus effectu, id est, de renovatione loquitur. Quare si Baptismi effectum iterum habere non possumus, certe alium ritum, aliud Sacramentum quaerere debemus.
Adde, quod cum in Scriptura legamus exempla eorum, qui post Baptismum lapsi sunt, ut Simonis, Actor, vm. et Corinthii incestuosi, 1 Corinth. vi. nusquam tamen legimus eos remissos fuisse ad memoriam Baptismi. Et mirum sane esset, unicum remedium in tota vita esse Baptismi memoriam, et tamep in Scriptura nullam fieri hujus remedii mentionem.
Accedat nunc traditio veterum Patrum, qui quidem summo consensu docent id, quod adversarii in Concilio Tridentino, sess. 14. cap. 2. reprehendunt, quod videlicet non sine magnis fletibus, et laboribus ad eam integritatem reconciliationis pervenire possint, qui post Baptismum Poenitentiam agunt, ad quam facili negotio per Baptismum ante pervenerant.
Tertullianus in lib. de Poenitentia, vocat Poenitentiam tabulam post naufragium, et secundam januam, quae pulsantibus patebit, obstructa per peccatum janua indulgentiae, et sera intinctionis. Item appellat post Baptismum secundam spem, et secunda subsidia: et ibidem ostendit, per multos labores perveniri ad remissionem post Baptismum, cum ante Baptismum facillimus sit aditus ad indulgentiam.
Clemens Alexandrinus apud Eusebium lib. 3. histor. cap. 17. alias 24. vocat Poenitentiam Baptismum lacrymarum: atque ibidem significat, multis orationibus et jejuniis opus esse ad remissionem, quaj fit post Baptismum.
Cyprianus in serm. 5. qui est de lapsis, nihil aliud agit, quam, post Baptismum si quis labatur in peccatum, ei necesse esse multis lacrymis et jejuniis culpam suam abluere: et lib. 3. epist. 13. et 16. graviter reprehendit eos, qui Absolutionem pcenitentibus dabant, antequam justam Poenitentiam egissent. Similia habent Ambrosius in lib. ad Virginem lapsam, cap. 8. ubi comparat Poenitentiam tabulae naufragii. Item Gregorius Nazianzenus oratione in sancta lumina, ubi distinguit Baptismum aquae, qui facilis est, a Baptismo laborioso, et lacrymarum qui <?st eorum proprius qui Poenitentiam agunt post Baptismum. Eadem habent, et eadem similitudine naufragii utuntur Pacianus epistol. 1. ad Sympronianum, et Hieronymus in cap. 3. Isaiae, et in epi4. ad Demetriadem, et in altera ad Sabinianum.
Epiphanius haeresi 59. quae est Catharorum, scribit, eos qui post Baptismum in peccata labuntur, non posse amplius ad Baptismum confugere, sed aliud remedium esse quaerendum, videlicet Poenitentiam.
Augustinus in epist. 23. ad Bonifacium: « Si infans, inquit, post Baptismum propria incipiat habere peccata; illa non regeneratione auferuntur, sed alia curatione sanantur. » Et lib. ii. de adulterinis conjugiis, cap. 16: « Si a Catechumeno factum est homicidium, Baptismate abluitur; si a baptizato, Poenitentia et reconciliatione sanatur. » Et hom. 50. ex lib. l. homiliarum, distinguit tres Pcenitentise actiones: unam quae agitur ante Baptismum: alteram quotidianam atque perpetuam pro peccatis venialibus, pro quibus assidue dicimus: Dimitte nobis debita nostra: tertiam pro lethalibus peccatis, quae post Baptismum committuntur; ac de tertia ista sic loquitur, cap. 9: «In hac Poenitentia majorem in se quisque severitatem exercere debet, ut a seipso judicatus, non judicetur a Deo. »
Chrysostomus lib. ili. de Sacerdotio, et Cyrillus lib. xn. in Joannem, cap. 56. aperte distinguunt modum peccata remittendi per Baptismum, et per alia Sacramenta; quod certe non facerent, si Baptismo peccata omnia praeterita, et futura dimitterentur.
Theodoretus in Epitome divinorum decretorum, cap. de Poenitentia, scribit, vulnera quae post Baptismum accipiuntur, curabilia quidem esse, sed non, ut olim, facili negotio per lavacrum regenerationis, sed per multas lacrymas, et opera laboriosa.
Denique Joannes Damascenus, ut recentiores omittam, lib. iv. de Fide, cap. 10. repetit Nazianzeni sententiam de distinctione Baptismatis aquae a Baptismate laborioso, et lacrymarum. Vere igitur Sacramentum Poenitentiae Baptismus quidam est, sed Baptismus, ut Patres omnes testantur, laboris, et lacrymarum.
Accedant postremo etiam rationes. Primum, nulla ratio patitur, ut eadem facilitate Deus ignoscat iis, qui ignorantes, et qui scientes peccaverunt. Vera est enim Domini sententia: Ille servus, qui cognovit voluntatem Domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis; qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Lucae xn. Cui sententiae congruit, quod de se Apostolus ait: Misericordiam Dei consecutus sum, quia igno¬
rans feci, in incredulitate. I timoth. i. At si vera esset adversariorum opinio, non eadem; sed, quod longe absurdius est, majori facilitate ad veniam pervenirent, qui scienter post fidem, et Baptismum, quam qui ignoranter in incredulitate peccassent: facilius enim est Baptismum olim acceptum ad memoriam revocare, quam reipsa iterum baptizari. Hoc autem est, quod adversarii volunt, peccata ante Baptismum admissa, per Baptismum reipsa susceptum; contracta autem post Baptismum, per Baptismum quidem, sed memoria et cogitatione repetitum deleri. Quod si hsec absurda sunt, ut revera esse nemo sanse mentis inficiari potest, illud efficitur, diversum esse pactum Baptismi a foedere reconciliationis post Baptismum; proinde diversum etiam Sacramentum.
Secundo, ritus Baptismi et Poenitentia} diversam habent materiam, et formam: diversa igitur Sacramenta existimanda sunt. Quod attinet ad materiam infra suo loco probandum erit, materiam Sacramenti Pcenitentise esse ipsius pcenitentis actiones cum Baptismi materiam, aquae aspersionem esse; nemo neget; Baptismi formam admittunt omnes illis verbis Dominicis contineri: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ad eam reconciliationem, quae fit post Baptismum, nemo dicit: Ego te baptizo, sed, Ego te absolvo, quam Absolutionem etiam privatam, agnoscunt, et ex verbo Dei recte doceri fatentur, Kemnitius, et Calvinus, ut supra ostendimus.
Sed ad hoc argumentum respondet Calvinus lib. iv. Instit. cap. 15. §. 4. potestatem Clavium, quie exercetur in Absolutione, non posse a Baptismate separari: non enim potestatem Clavium exerceri sine praedicatione Evangelii, qua annuntiamus impios mundari Christi sanguine. Signum autem ac testimonium lavacri illius, non esse aliud, nisi Baptismum: ita signum utriusque verbi, id est, tam illius, te baptizo, quam hujus, te absolvo, unum atque idem, non aliud et aliud esse.
At facilis est hujus responsionis confutatio. Nam quidquid sit de signo materiali, certe verbum aliud esse in Baptismo, aliud in reconciliatione poenitentium, Calvinus negare non potuit. Cum autem verbum potissima Sacramenti pars sit, necessario efficitur, ut Sacramenta diversa sint, Baptismus, et poenitentium reconciliatio, quse verbis diversis constant. Quid? quod verba diversa, diversa etiam signa materialia exigunt. Nam signum materiale est quasi visibile verbum, et illud idem sensibus offerre debet, quod offert verbum: neque id adversarii negant. Porro verbum, Baptizo, quod lavacrum sonat, recte adjunctum habet ritum Baptismi per aquam: idem enim oculis offert actio lavandi, quod auribus verbum baptizandi. At verbo Absolvo, quod a vinculis solvendis, non a sordibus abluendis ducitur, non congruit ritus ablutionis. Quare non potest esse signum externum reconciliationis poenitentium Baptismus, cum eamdem similitudinem continere atque exprimere debeant, verbum, et elementum. Et quamvis a virtute sanguinis Christi omnis nostra justificatio pendeat, tamen idem Christi sanguis, et lavacrum, et pretium et poculum etiam dicitur: etpropterea per varia signa effectus ejus repraesentari, et virtus applicari potest, per Baptismum ut lavacrum, per Absolutionem ut pretium, per Eucharistiam iit poculum. Et sicut Eucharistia non censetur ab adversariis idem Sacramentum cum Baptismo, ita nec debet ritus absolutionis cum Baptismi ritu confundi, licet omnia ista signa, ac testimonia sint sanguinis Christi pro nobis effusi, cujus virtute lavamur, solvimur, potamur. Ex quo argumentum Calvini plane evacuatur. Fatemur enim Christi sanguine nos justificari, sive cum baptizamur, sive cum reconciliamur, sive cum potamur, sed per diversa externa signa, atque adeo Sacramenta, vim sanguinis illius ita nobis applicari, ut modo mundari, modo solvi, modo potari, dicamur.
Tertio, ministri diversitas diversa Sacramenta esse testatur. Constat enim Baptismum ratum esse etiamsi a non Sacerdote tribuatur: nam Actor, vm. Philippus diacomus baptizavit; Actor, ix. Ananias,qui ne Diaconus quidem erat sed mere laicus, Apostolum Paulum baptizavit. Id enim contigit primo anno a passione Domini, quo tempore solum erant septem Diaconi ab Apostolis ordinati, e quorum numero Ananias non erat. Et Ruffimus lib. 10. histor. cap. 14. scribit, Baptismum verum ac ratum habitum esse, quem Athanasius laicus, et puer, aliis quibusdam pueris aliquando contulerat. At reconciliationem Poenitentium, ita propriam semper fuisse scimus Episcoporum, et Presbyterorum, ut si laicus id facere quavis necessitate praesumeret, irritam esse reconci¬
liationem nemo ambigeret. De qua re suo loco disseretur.
Quarto, si Baptismus Sacramentum Poenitentiae esset, ac per cogitationem et memoriam repetitus obsignaret, ut adversarii loquuntur, promissionem reconciliationis, quocumque tempore opus esset, illud efficeretur, non debere nisi adultos baptizari, ut ab Anabaptistis, quos Lutherani etiam et Calviniani reprehendunt, fieri videmus. Nam alioqui incertissima erit justificatio, quippe, quae ab hominum testimonio pendeat: neque enim qui infantes baptizantur, cum postea adoleverint, baptizatos se fuisse recordari possunt, sed coguntur alienis verbis, non suis oculis credere. Quo pacto igitur ista cohaerent, ut Sacramenta percipi dicant, quo certi reddantur homines propriae justificationis, et tamen incertos eos esse cogant an Sacramentum perceperint, cum infantes baptizent?
Quinto, si Baptismus valet ad peccata, non solum praeterita, sed etiam futura de* lenda; quaero, quo tempore futura peccata deleat: an tunc, cum primum suscipitur, an postea, cum ad memoriam revocatur. Si enim cum primum suscipitur, omnia peccata etiam futura usque ad finem vitae deleat, incredibilis consequetur absurditas, ut videlicet peccata prius deleantur quam fiant, et homini baptizato nulla peccata etiam post Baptismum admissa, nocere queant, ac demum ut omnes baptizati, ac proinde omnes tum Catholici tum Haeretici, modo Baptismum susceperint, necessario salvari debeant: verum enim esse Baptismum, et salutarem, quem infantes apud nos suscipiunt, Lutherani et Galviniani non negant.
Quod si forte dixerint, peceatapost Baptismum commissa non esse, antequam fiant, deleta, sed tunc demum purgari, cum per fidem et Poenitentiam ad signum, et foedus Baptismi animo et cogitatione reditur: duplex absurditas consequetur. Nam et incerta erit justificatio, ut paulo ante dicebamus, cum ab hominum testimonio pendeat: et eadem ratione tolletur Eucharistiae frequentatio, cum ita sufficere possit memoria spiritualis cibi aliquando gustati, quemadmodum memoria sufficit lavacri aliquando percepti. Yel si ridiculum est ita memoriam cibi ad saturitatem prodesse, ut cibus ipse prodest: cur non sit etiam ridiculum, ita memoriam lavacri ad maculas eluendas conferre, ut lotio ipsa confert?
Solvuntur objectiones.
Sed jam argumenta adversariorum diluenda sunt. Et quoniam in libro de Baptismo, cap. 18. solvimus argumenta Lutheri, Kemnitii, et Calvini, quae ipsi attulerant in disputationibus de Baptismo, nunc ea solum argumenta dissolvenda restant, qum Calvinus addidit lib. iv. Instit. cap. 19. §. 17. ubi de Sacramento Poenitentiae proprie disputat. Sic igitur ille argumentatur: Baptismus per peccatum non deletur; igitur tota vita utilis esse poterit, si ad memoriam revocetur, quoties peccator de remissione cogitat: <c Quasi vero, inquit, per peccata deleatur Baptismus, et non potius in memoriam revocari - dussitpeccatori, quoties de peccati remissione cogitat, ut illinc sese colligat, animumque recipiat, et fidem confirmet etc. »
Respondeo: Multa sunt in Baptismo: Primum, actio ipsa ablutionis, quae proprie cum verbo Sacramentum facit: atque haec non permanet, sed dum efficitur, transit, ut notum est. Deinde, gratia regenerationis, et renovationis, quae per Baptismum acquiritur: haec vero manet in anima, donec per lethale peccatum ejiciatur. Qui enimpost Baptismum peccant, desinunt esse filii Dei, et haeredes regni, atque ad membra diaboli, et gehennam pertinere incipiunt: id quod in Scripturis apertissimum est. Tertio, character quidam spirituailis; et hic quidem semper manet, neque per ullum peccatum aboleri potest, et ratione ejus, Baptismus repeti nequit. Sed neque Calvinus characterem istum admittit, neque est character signum visibile atque externum, ut verbo adjunctum, proprie Sacramentum efficiat. Quare licet Baptismus in suo quodam effectu semper maneat: non tamen eam vim habet, ut per modum signi visibilis promissionem confirmare, atque, ut ipsi loquuntur, obsignare possit.
Dicent fortasse, ipsam Baptismi actionem visibilem atque externam semper manere, non quidem in se, sed in mente et cogitatione hominis baptizati. At id non sufficit ut
Sacramentum Baptismi manere dicatur: et si id sufficeret, certe etiam Eucharistiae manducatio semel paracta, semper maneret; proinde frustra repeteretur.
Secundo, Calvinus ibidem S. Hieronymi testimonium adducit: « Quod, inquit, Hieronymus dure, et improprie dixit, Poenitentia reparari Baptismum (a quo excidunt, qui excommunicari ab Ecclesia merentur) boni isti interpretes ad suam impietatem trahunt.
Respondeo, ipsa similitudo tabulae naufragii, qua tot in locis S. Hieronymus utitur, satis aperte docet, toto coelo, vel potius mari, aberrare Calvinum. Nam si Hieronymus significare vellet, Poenitentia reparari Baptismum; non diceret, Poenitentiam esse tabulam post naufragium, sed scapham, qua rediretur ad navim. Neque enim ejusmodi tubulas, qui in discrimine vita3 versantur, arripere solent, ut per eas ad navim redeant, quam fractam esse sciunt: sed ut quoquo modo, licet aegre, atque incommode ad littus enatare queant. Sic enim explicat S. Hieronymus similitudinem illam in epist. ad Sabianum: « Quod si, inquit, nec si Poenitentiam vult agere, et fracto navigio, tabulam per quam salvari poterat, non retentat, cogor dicere, etc. »
Tertio, a testimonio Scripturae, et veteris Ecclesiae, argumentum ducit his verbis: <( Aptissime dixeris, si Baptismum vocaveris Poenitentiae Sacramentum, cum in confirmationem gratiae, et fidei sigillum, iis datus sit, qui Poenitentiam meditantur. Quod ne commentum esse nostrum putes, praeterquam quod Scripturae verbis conforme est, apparet in veteri Ecclesia fuisse pervulgatum instar certissimi axiomatis. Nam in libello de fide ad Petrum, qui Augustino inscribitur, Sacramentum fidei, et Poenitentiae olicitur. Et quid ad incerta confugimus? quasi vero apertius quidpiam requirendum sit, quam quod recitat Evangelista, Joannem praedicasse Baptismum Poenitentiae in remissionem peccatorum. »
Respondeo: Poenitentiam quamdam ante Baptismum necessariam esse, et rursus aliam ante reconciliationem, quae post Baptismum datur, extra controversiam est. Nam de priore legimus, Act. n. Poenitentiam agite, baptizetur unusquisque vestrum. De posteriore, Act. vm. Poenitentiam age ab hac nequitia tua: alloquitur enim S. Petrus Simonem Magum jam baptizatum. Probandum itaque
Calvino fuerat, Baptismum dari in sigillum fidei, iis qui Poenitentiam meditantur post Baptismum; aut ejus Poenitentiae, quse post Baptismum agitur, Sacramentum appellari: quod cum non fecerit, nihil omnino fecit. Nam in lib. de fide ad Petrum, cap. 30. Baptismus vocatur Sacramentum fidei, et Poenitentiae, non cujuscumque, sed ejus quae ante Baptismum agi debet. Et in Evangelio Marci cap. i. et Lucae cap. m. vocatur Baptismus Joannis, non autem Baptismus Christi, de quo agimus, Baptismus Poenitentiae: neque dicebatur Baptismus Poenitentiae in remissionem peccatorum, is quem Joannes praedicabat; quia pcenitentibus peccata remitteret, sed quia ad Poenitentiam provocabat, quam Poenitentiam qui agerent ut par erat, remissionem peccatorum obtinerent. Itaque Baptismus Joannis Poenitentiam pariebat, Poenitentia remissionem; Christi vero Baptismus non Poenitentiam gignit, sed per Pienitcntiam praeparatos a peccatis purgat, eosque renovat, et regenerat: et ideo in Scripturis Baptismus Joannis passim appellatur Baptismus Poenitentiae, quia ad poenitentiam invitabat, Matthaei m. Mare. i. Luc. m. Act. xiii. et xix. Christi vero Baptismus non Poenitentiae Baptismus, sed lavacrum regenerationis et renovationis dicitur, Tit. m. Ephes. v. Yide plura de hac re in lib. de Baptismo, cap. 23.
Chapter 13 of 63