Skip to the text

Caput XII. An Poenitentiae Sacramentum a Sacramento Baptismi diversum sit

Haeretici, qui Sacramentum Poenitentiae de medio sustulerunt, ex hoc errore in alium prolapsi sunt: quia enim negandum esse non putabant, peccatores post Baptismum posse Deo reconciliari, neque reconciliationem istam sine Sacramento aliquo fieri credebant, id eis in mentem venit, ut dicerent, Baptismum ipsum dici posse aitquc esse Pcenitentiae Sacramentum. Itaque lapsos post Baptismum, reconciliari dixerunt per Baptismum, memoria, non autem reipsa, repetitum.

Ex quo novo dogmate, tria quaedam adversarii deduxerunt. Primo, non esse durius pactum, quod Deus cum peccatore fecit in reconciliatione post Baptismum, quam ante

Baptismum, sed esse aeque facile, vel potius prorsus idem: et inde gravissime invehuntur in eos, qui dicunt Poenitentiam esse tabulam naufragii, quasi non liceait ad ipsam navim Baptismi amplius redire. Secundo, non minus integre renovari hominem in reconciliatione post Baptismum, quam ante Baptismum: et sicut in regeneratione, quae fit in Baptismo, dimittuntur omnia peccata quoad culpam et poenam; similiter fieri volunt in reconciliatione, quae fit post Baptismum. Tertio, non esse quaerendum post Baptismum, symbolum externum divinitus institutum, quo Christi merita applicentur, cum id satis commode praestet Baptismus, memoria (ut diximus) apprehensus, et repetitus.

Primus auctor hujus erroris, ut etiam aliorum ferme omnium, qui hoc tempore inter Lutheranos versantur, Lutherus fuit: sic enim scribit in lib. de captio. Babylon, cap. de Baptismo: « Praebuit his opinionibus occasionem verbum illud periculosum D. Hieronymi, sive male positum, sive male intellectum, quo Poenitentiam appellat secundam tabulam post naufragium, quasi Baptismus non sit Poenitentia. Hinc enim ubi in peccatum lapsi fuerint, de prima tabula seu navi desperantes, velut amissa, secundae tantum incipiunt niti et fidere tabulae, id est, Poenitentiae. » Et in eodem lib. prope extremo: « Poenitentiae Sacramentum, » inquit, « signo visibili, et divinitus instituto caret: et aliud non esse dixi, quam viam ac reditum ad Baptismum. » Haec ille; in quibus verbis obiter observanda est mira Lutheri inconstantia. Nam in ejusdem libri principio disertis verbis scripsit, tria esse Sacramenta, Baptismum, Poenitentiam, et Panem; seu potius unum Sacramentum, et tria signa Sacramentalia: quo loco signum Sacramentale apertissime in Pcenitentiae Sacramento posuit distinctum a signo Baptismi, et Eucharistiae. Sed in fine libelli, opinione mutata, vel potius oblitus eorum quae paulo ante scripsit, aeque aperte negat signum Sacramentale in Poenitentiae Sacramento distinctum a signo Baptismi.

Philippus Melanchthon in Locis editis anno 1521. titul.de Poenitentia, Lutherum secutus, scripsit signum Poenitentiae esse Baptismum. Idem habet Calvinus lib. iv. Institut. cap. 15. §. 4. ubi dicit a Baptismo pendere Clavium potestatem, et vim Baptismi ad omnia peccata totius vitae se extendere, et ex

hujus rei ignoratione natum esse commentitium Poenitentise Sacramentum. Et cap. 19. §. 17. reprehendit Hieronymi dictum de tabula «naufragii: « Sed dictum, inquit, est Hieronymi. Cujuscumque sit, quin plane impium sit, excusari nequit, si ex eorum sensu exponitur: quasi vero per peccatum deleatur Baptismus, et non potius in memoriam revocandus sit peccatori, quoties de remismissione peccatorum cogitat, ut illinc sese colligat, animumque recipiat, et fidem confirmet etc. » Et infra: « Aptissime, itaque dixeris, si Baptismum vocaveris Poenitentiae Sacramentum, cum in confirmationem gratiae, et fiduciae sigillum, iis datus sit, qui Poenitentiam meditantur. »

Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 929. 930. 931. et 932 fatetur quidem aliud esse Poenitentiam, aliud Baptismum; et majorem luctam conscientiae esse iis, qui converti debent a peccato post Baptismum commisso, quam in iis, qui convertuntur a peccato commisso ante Baptismum: tamen Lutherum et Calvinum secutus, reprehendit similitudinem de tabula naufragii, et foedus Baptismi vult esse perpetuum; ita ut vel in eo perseveremus, vel si forte peccatum admiserimus, ad illud revertamur. Reprehendit etiam Concilium Tridentinum, quod velit diversam esse rationem reconciliationis in Baptismo ab ea, quae est in Poenitentia; et hanc quidem multo difficiliorem ac duriorem esse, quam illam. Detorquet autem impudentissimis mendaciis Concilii sententiam ad eam intelligentiam, de qua nunquam Patres Concilii cogitarunt, vel potius quam disertis verbis anathemate damnarunt, nimirum, quod in Sacramento Poenitentia; non ditamur Christi satisfactione et merito, sed propriis nostris operibus; de quibus mendaciis supra diximus, qua; hoc loco dici potuissent.

Igitur adversus hunc novum errorem Tridentinum Concilium sess. 14. canon. 2. ita scripsit: « Si quis Sacramenta confundens, ipsum Baptismum Poenitentia; Sacramentum esse dixerit, quasi ha;c duo Sacramenta distincta non sint, atque ideo Poenitentiam ndn recte secundam post naufragium tabulam appellari, anathema sit. » Qua; veritas tribus argumentis confirmanda est: testimonio Scripturae, traditione veterum, et ratione.

Chapter 12 of 63