Caput XIX. Refelluntur sententise Haereticorum, et Catholica confirmatur
Nunc breviter, et per partes novorum Haereticorum dogmata refellemus, ac veterem et communem Ecclesiae Catholicae, quae sola vera est, sententiam comprobabimus.
Sit igitur propositio Prima: « Terror animo incussus a lege, quem Lutherani Contritionem, sive Mortificationem appellant, non recte inter partes Poenitentiae numeratur.» Haec propositio conformis est Tridentino Concilio sess. 6. cap. 6, ubi numerantur quidem terrores incussi inter ea, quae hominem ad justificationem juvant, et praeparant: tamen non ponuntur Poenitentiae partes, sed ab ea potius distinguuntur, cum inter eos, et Poenitentiam actus quidam spei et dilectionis intercedere dicantur. Aliud enim est, aliquid ad conversionem et justificationem requiri, aliud, partem sive actum esse Poenitentiae, si de Poenitentia, ut Theologos decet, proprie loquamur. Igitur ut illos terrores ad conversionem, ut plurimum requiri non negamus, ita partem esse Poenitentiae minime concedimus.
Nam in primis Scriptura distinguit terrorem a Poenitentia. Ubi enim legimus in epistola posteriore ad II Corinth. cap. vii: Quae secundum Deum est tristita, Pcenitenitam in salutem stabilem operatur { 1); per tristitiam intelligi debet molestia quaedam, et timor, ac pudor natus ex objurgatione illa vehementi, et minis, quibus Apostolus apud Corinthios usus fuerat. Non enim vocat Apostolus eo loco tristitiam, dolorem de peccatis admissis, quae est ipsa Contritio, sive Poenitentia, sed molestiam illam, et verecundiam, quae aequo animo accepta, et secundum Deum, Poenitentiam saluberrimam gignit. Nam in eadem epist. cap. n. Apostolus ait: Ex multa tribulatione, et angustia cordis, scripsi vobis, non ut constristemini, sed ut sciatis, quam charitatem habeam abundantius in vos. Et cap. vii, cap. 9: Gaudeo, inquit, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad Poenitentiam. At certe Apostolus non haec diceret, si per tristitiam, dolorem illum acciperet quo quis an¬
gitur, quod Deum offenderit. Non diceret, inquam: « Scripsi vobis, non ut doleatis de peccato, » cum hoc ipsum vehementissime cuperet; neque diceret: « Non gaudeo, quia contristati estis, » cum maxime gaudendum sit, quod peccatores peccasse se doleant, et gaudium sit in coelo super uno peccatore Poenitentiam agente. Itaque, ut Chrysostomus, et alii exponunt, sententia Pauli est: Non gaudeo de tristitia; gaudeo de fructu, qui est Poenitentia. Et quemadmodum medicus non gaudet, quod amaro pharmaco, vel sectione, aut adustione eegrotum cruciet, sed gaudet de sanitate, quae ex illo pharmaco, vel sectione, aut adustione consequitur: sic etiam Paulus non gaudet, quod aspera objurgatione et minis, terrorem et molestiam Corinthiis attulerit, sed quod ea molestia ac terrores, Poenitentiam, eamque stabilem et omnino salutarem pepererint. Vides igitur ex doctrina Apostoli Poenitentiam non esse terrorem ex minis incussum, sed effectum, seu fructum quemdam ejus terroris,. ut Concilium Trident. recte docet.
Deinde, si quis inspiciat definitiones omnes Poenitentiae, quae apud Theologos tum veteres, tum recentiores exstant, et simul inveniuntur apud Magistrum in 4. lib. Sententiar. dist. 14. et apud Gratianum de Pcenit. dist. 3. in nulla earum terrores istos inveniet, quos Lutherani partem Poenitentiae faciunt.
Praeterea, cum partes Poenitentiae quaerimus, non quosvis motus, qui quocumque modo ad Poenitentiam pertinent, quaerimus, sed eos motus sive actus duntaxat, qui ex ipsa virtute Poenitentiae prodeunt. Porro terreri cum intentantur minae, non est ullius virtutis actus, sed naturalis affectio, quam etiam in pueris, et in ipsis bestiis cernimus.
Adhcec, saepe terrores in iis inveniuntur, qui Poenitentiam nullam agunt, ac ne inchoant quidem, ut in daemonibus, qui credunt, et contremiscunt. Jacobin, saepe etiam nonnulli veram Poenitentiam figunt, nullo poenae terrore, sed solo Dei et justitiae amore impulsi, qualem credibile est fuisse beatam illam fceminam, de qua Dominus ait, Luc. vii: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quod si terrores sine Poenitentia, et Poenitentia sine terroribus, aliquando esse potest, certe non debent terrores illi inter partes Poenitentiae numerari.
Denique fides, ut mox probabimus, non est pars Poenitentia?, sed eam praecedit. Atqui terrores incussi a lege ex sententia adversariorum, ispa etiam fide priores sunt: non igitur terrores incussi a lege, partes Poenitentia? recte dici possunt. Yide plura in n. lib. cap. 4.
Secunda propositio: « Fides non est pars Poenitentiae, licet ad eam efficiendam necessario requiratur. » Haec etiam propositio conformis est Tridentino Concilio, sess. 6. cap. 6. ubi fides primo loco ponitur inter ea, quae ad justificationem disponunt, et a Poenitentia, quae inter eas dispositiones quintum locum obtinet, aperte distinguitur.
Probatur autem primo ex illis ipsis, unde adversarii sententiam suam probant: proferunt enim Melanchton, Illyricus, Heshusius, Kemnitius, et alii passim, duo loca, ut probent duas esse Poenitentiae partes, terrores, et fidem. Prior locus est Mare, i: Poenitentiam agite, et credite Evangelio. Alter Act. xx: Testificans Judaeis atque Gentilibus in Deum Poenitentiam, et fidem ih Dominum nostrum Jesum Christum. At haec loca maxime faciunt contra eos: siquidem distinguitur in utroque loco fides a Poenitentia. Non enim Dominus apud Marcum ait: Poenitentiam agite credentes Evangelio; sed: Poenitentiam agite, et credite Evangelio: duo sunt igitur, ac diversa, Poenitentiam agere, et credere Evangelio. Sic etiam B. Paulus non ait: Testificans in Deum Poenitentiam, quae ex fide et terroribus constat; sed: Testificans in Deum Poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
Deinde fides Poenitentiam praecedit, eamque gignit, ut exemplum Ninivitarum, et ratio manifesta docet: Crediderunt, inquit Scriptura Jon. m, Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et induti sunt saccis. Et sane intelligi non potest, quod serio aliquis poenitentiam agere incipiat, nisi prius credat vera esse, qua? Deus tum peccatoribus comminatur, tum poenitentibus pollicetur. Quod si fides Poenitentiam praecedit, certe causa ejus esse potest, pars autem nullo modo.
Adhaec partes Poenitentiae, ut supra diximus, illa? actiones censendae sunt, qua? a virtute Pamitentia? manant. Atqui credere, non Poenitentiae, quae virtus est moralis, sed fidei virtutis theologicae actio est.
Denique veteres Patres cum Poenitentiam definiunt, nusquam fidei meminerunt: quod certe non facerent, si ea potissima Poenitentiae pars esset, ut Lutherani volunt. Gregorius hom. 34. Poenitentiam definit: « Praeterita peccata plangere et plangenda non aidmittere. » Ambrosius in praefatione enarrationis in Psal. 37: « Plena, inquit, est definitio Poenitentiae, commemoratio delictorum, ut unusquisque peccata sua, velut quodam quotidiani sermonis castiget flagello, et commissa sibi flagitia condemnet. » Quibus verbis docet, Poenitentiam in eo consistere, ut quis peccata sua confiteatur, et confitendo castiget, ac damnet: quod sine detestatione, quam nos Contritionem vocamus, et sine Satisfactione, vel ejus proposito fieri non potest. Quomodo enim serio peccata confiteatur, qui ea non detestatur? et quomodo ea castiget, et damnet, qui satisfactione emendare non cupiat?
At certe credere sibi remitti, vel remissa esse peccata, ad eam Confessionem minime requiritur. Cur enim non possit aliquis cum dolore animi peccata sua fateri, et ea laboriosis operibus castigare, et proinde ex Ambrosii sententia plenam agere Poenitentiam, etiamsi nondum certo credat ea sibi esse remissa, aut etiam tunc remitti? Certe Ninivitae, crediderunt in Deum, teste Scriptura Jonae ni, et tamen de remissione dubitabant, cum dicerent: Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus? eos autem Poenitentiam egisse gratam Deo, eadem Scriptura testatur. Itaque fides ista specialis, non modo non est Poenitentiae pars, sed neque ad eam ullo modo requiritur.
Quod vero nos in. secunda propositione diximus, sine fide Poenitentiam haberi non posse; de fide vera, et Catholica intelleximus, non de isto Lutheranorum figmento, quod tamen ipsis fides justificans, et pars praecipua Poenitentiae est.
Tertia propositio: « Non sunt omnia bona opera, quse post justificationem fiunt, inter partes Poenitentiae numeranda. » Hoc est adversus molles Lutheranos, qui omnia opera bona intra Poenitentiam includunt. Non volumus autem negare, quin propositum bene vivendi ad Poenitentiam’ pertineat, neque etiam quin opera quaedam bona, qua? ad eum finem tendunt, ut vel Poenitentia interior ostendatur, vel pro peccatis satisfiat, in partibus Poenitentiae numerentur: sed id solum asserimus, non omne bonum opus post reconciliationem cum Deo factum, partem esse Pcenitentiee. Id quod vix ullam probationem exigit: multa sunt enim opera bona, quse a justificatis fiunt, sine ulla relatione ad peccata praeterita; ex charitate in Deum, ex misericordia in proximos, ex justitia in eos quibus aliquid debent, ex temperantia, fortitudine, caeterisque virtutibus, qualia opera facerent etiamsi nunquam peccassent, aut Poenitentia eguissent.
Quarta propositio: « Non recte ponuntur Pcenitentiee partes, Mortificatio, et Vivificatio, ad eum sensum quo a Calvino et Beza accipiuntur. » Ratio propositionis hujus certissima est. Nam Calvinus et Beza, vel confundunt omnino Poenitentiam cum justificatione, vel posteriorem justificatione esse volunt: dicunt enim, Poenitentiam esse fructum fidei justificantis, et per Mortificationem et Vivificationem, intelligunt refrenationem vitiosarum affectionum, et pium studium bene operandi, quse in reconciliatione inchoantur, ac deinde tota vita perficiuntur.
At Scripturae divinae passim docent, Poenitentiam vitam esse ad justificationem, et proinde priorem ipsa justificatione. Hier, xvm: Si Poenitentiam egerit gens illa a malo, agam et ego Poenitentiam. Ezech. xvm, et xxxm, saepe repetit Dominus: Si poenitentiam egerit impius, iniquitatum ejus non recordabor. Luc. xin: Nisi Poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Luc. xxiv: Oportebat praedicari Poenitentiam, et remissionem peccatorum. Actorum ii: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Act. m: Poenitemini, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Act. v: Hunc Principem, et Salvatorem Deus exaltavit dextera sua, ad dandam Poenitentiam lsraeli, et remissionem peccatorum. Act. viii: Poenitentiam age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi hxc cogitatio cordis tui. Act. xi: Ergo et Gentibus Poenitentiam dedit Deus ad vitam.
Quod si Poenitentia via est ad remissionem peccatorum, et prior justificatione, secundum Scripturas, multo majori ratione Mor¬
tificationem illam et Vivificationem praecedet, quae opinione adversariorum fructus est fidei justificantis, et justificationem ipsam consequitur. Quare tam Lutherani, quam Calvinistae, extrema sectantur: et sicut Lutherani errant, quia Poenitentiam in his motibus constituunt, qui veram Poenitentiam antecedunt, ita quoque errant Calvinistae, qui Poenitentiam in his actionibus ponunt, qui veram Poenitentiam consequuntur.
Adde, quod Poenitentia in Scripturis non dicitur, nisi a peccatis, sive ab operibus mortuis, juxta illud Heb. vi: Non rursus jacientes fundamentum Poenitentiae ab operibus mortuis, ad perfectionem feramur. Nec Poenitentia est omnium hominum, secundum Scripturas, sed peccatorum tantum: justis enim Deus non posuit Poenitentiam, ut legimus in oratione Manasse; et Dominus Lucae xv. dicit, justos non egere Poenitentia. Non igitur recte Calvinus Poenitentiam vocat mortificationem illam afflictionum, et renovationem spiritualem, quae est omnium hominum, etiam justorum: ista enim ad profectum, non ad Poenitentiam pertinent.
Quinta propositio: « Tres sunt partes Poenitentiae: Contritio, Confessio, et Satisfactio. » Haec propositio, in qua conveniunt omnes Catholici, breviter explicanda ac probanda est. Primo igitur observandum erit, hoc loco nomine Poenitentiae non significari habitum, seu virtutem Poenitentiae, quae, ut supra diximus, partes non habet, cum simplex qualitas sit; neque etiam actualem Poenitentiam absolute, cum Confessio et Satisfactio, Contritionis signa et effectus sint, et proinde ad eam non ut partes ad partem, sed ut effectus ad causam referantur: sed designari actualem Poenitentiam, quatenus ea ex parte poenitentis ad remissionem peccatorum in Sacramento reconciliationis necessaria est. Quia enim tres isti actus, qui ex virtute Poenitentiae (licet non aeque immediate, et principaliter) oriuntur, ex parte Poenitentis necessarii sunt, ideo tres partes Poenitentiae numerantur.
Secundo est observandum, tres istas Poenitentiae partes non solum requiri in ordine ad Sacramentum, sed etiam extra Sacramentum suo quodam modo esse, ac fuisse necessarias in omni lege. Dixi autem, Suo modo, propter duas causas. Primum, quia extra Sacramentum non requiritur confessio omnium peccatorum, quae Sacerdoti fiat, neque Satisfactio a Sacerdote injuncta: sed satis est confessio quaedam generalis facta Deo, et Satisfactio per opera laboriosa sponte assumpta. Deinde, quia extra Sacramentum, si quis aut angustiis temporis, aut alia de causa legitime impediatur, quominus confiteri aut satisfacere queat, sola contritio interior ad salutem illi sufficiet.
Tertio observandum est, non esse hujus loci, de singulis his tribus partibus accurate disserere, id enim ad librum sequentem proprie pertinet: nunc vero muneri nostro satisfecisse videbimur, si ex divinis litteris, testimoniis veterum, et congruentia rationis ostendere potuerimus, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem, saltem in genere, actus quosdam esse virtutis Poenitentise, ac per hoc partes ac veluti membra Pcenitentite actualis.
Primum igitur Contritionem ad Poenitentiam pertinere, Scripturae passim docent. Deut. iv: Cum quaesieris Dominum, invenies, si tamen quaesieris in toto corde, et tota tribulatione animae tuae. Joel. n: Scindite corda vestra. Psalm. l: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Confessionem quoque Poenitentiae partem esse, perspicuum est ex infinitis locis. Num. v: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, confitebuntur peccatum suum, etc. Psalm. xxxi: Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Matth. m: Baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Act. xix: Multi credentes veniebant confitentes, et annuntiantes actus suos. I Joan. i: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra. Donique satisfactionem per opera laboriosa, frequentissime Scriptura commemorat, II Esdrae ix: Convenerunt filii Israel in jejunio, et in saccis, et humus super eos, et confitebantur peccata sua. Daniel. iv: Peccata tua eleemosynis redime. Joelis n: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu. Matth. xi: Olim in cinere et cilicio Poenitentiam egissent.
Praeterea idem Scripturarum exemplis demonstrari potest. Illustre est exemplum Da-
vidis II Reg. 24. ubi cum David jussisset populum numerari, et in ea re ex quadam animi elatione peccasset, inquit Scriptura, describens poenitentiam ejus: Percussit autem cor David eum, ecce Contritionem, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto, ecce Confessionem, sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. Et paulo infra: Ego sum qui peccavi, et ego inique egi; isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me. Et paulo post obtulit sacrificium, et sic Dominus placatus est: in quo apparet Satisfactio, per orationem, et subjectionem ad flagella Domini, et tandem per sacrificii oblationem.
Aliud exemplum est Ninivitarum, quorum Poenitentiam Dominus in Evangelio laudavit Matth. 12. Ita vero ea describitur Jome 3: Convertatur vir a via sua mala, ecce Contritionem, et clament ad Dominum in fortitudine, ecce Confessionem, et homines et jumenta non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant, et operiantur saccis homines et jumenta, ecce Satisfactionem.
Tertium exemplum habemus in Evangelio Lucae 18. ubi describitur publicanus pcenitens, qui in signum Contritionis non audebat oculos ad coelum levare; et peccatum confitebatur, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori (4)\ ac denique pectus suum percutiebat, qiffrd pertinet ad Satisfactionem. Huic simile est exemplum filii prodigi Lucae 15. qui primum ad se revertitur, ac statum detestatur suum. Deinde confitetur, dicens: Pater peccavi in coelum, et coram te. Postremo subjicit se poenae a patre inferendae. Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis.
Eadem veritas ex Patrum testimoniis copiose probari posset, sed quia testimonia illa suis locis infra afferenda erunt, ubi de his tribus partibus seorsim disseretur, nunc solum illa breviter annotabo, in quibus omnium trium partium simul mentio fit.
Tertullianus in lib. de Poenitentia, posteaquam de Contritione dixerat, opportet pcenitentem animum meroribus dejicere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies ac noctes; et ibidem de Satisfactione: sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, jejuniis preces alere etc., subjungit de Confessione: a Hsec omnia Exomologesis ut poenitentiam commendet, ut de periculi timore Dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur.» Et paulo post: « Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit. » S. Cyprianus in serm. de lapsis: « Denique, inquit, quanto et fide majore, et timore meliore sunt, qui quamvis nullo sacrificii, aut libelli facinore constricti, quia tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud Sacerdotes Dei dolenter, et simpliciter confitentur, Exomologesim conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet, et modicis vulneribus exquirunt. » Hsec ille: ubi vides primum fidem et timorem, non inter partes, sed inter causas Poenitentiae numerari, deinde tres Poenitentiae partes distincte, et perspicue ostendi, Contritionem in verbo illo: « Dolenter »; Confessionem in illo: « Confitentur »; Satisfactionem in illis: « Salutarem medelam vulneribus exquirunt. » S. Joan. Chrysostomus in serm. de Poenitentia, qui habetur in v. tomo post homilias decem de Poenitentia:
« In corde, inquit, ejus, contritio est, in ore confessione, in opere tota humilitas: haec est perfecta, et fructifera Poenitentia. » S. Augustinus tract. in Psalm. 446. illa verba exponens: « Qui sanat contritos corde, sanat, inquit, contritos corde, sanat confitentes, sanat seipsos punientes »: ubi perspicue audis tres partes verae Poenitentiae.
Accedat postremo etiam actio ex ipsa natura Poenitentiae ducta. Poenitentia enim de qua hic agimus, non est quaelibet peccati detestatio, ac punitio, sed detestatio ac punitio peccati, ut est offensio divinae Majestatis, et ut ad peccatum tollendum, et amicitiam cum Deo resarciendam ordinatur. Hinc enim Actor. 20. vocatur Poenitentia in Deum: et Actor. 26. conjungitur cum conversione ad Deum; et passim in divinis litteris, ac praesertim Ezech. 48. et 33. Poenitentiae finis dicitur justificatio, et reconciliatio. Hoc autem interest inter justitiam vindicantem, et Poenitentiam reconciliantem; quod ad justitiam vindicantem satis est, si reus poenam luat a judice praescriptam, sive is libenter id faciat, sive invitus, et sive is qui
laesus est, id probet, sive improbet; at multa in poenitentia reconciliante subeunda est prompto animo ab eo, qui laesit, et ad arbitrium ejus qui laesus est. Quare necessario hic exigitur primum, ut qui peccavit, doleat se peccasse, et amicitiam violasse: quando enim recuperare amicitiam cuperet, qui non doleret amissam? Deinde, ut subjiciat se poenae ad arbitrium Dei, qui laesus est. Et quia Deus per Ministros suos nobiscum agit, oportet, ut qui peccavit, illi homini se sponte subjiciat, qui Dei locum tenet. Id vero fieri nequit, nisi et culpas suas ei per Confessionem aperiat, et mulctam suscipiat, quam ille praescripserit. Sunt igitur tria illa necessaria: Detestatio peccati cum proposito vitae melioris, quae Contritio dicitur; Confessio, et Satisfactio.
Adhaec, tria ista, natura ipsa duce quotidie adesse videmus, cum aut liberi cum parentibus, aut servi cum dominis, aut uxores, cum viris in gratiam redeunt: nam et signa doloris ostendunt et peccatum fatentur, et se castigationi subjiciunt, aut certe indulgentiam petunt: « Adjudices, inquit pro Ligario M. Tullius, sic agi solet: Non fecit, non cogitavit, falsi testes, fictum crimen. Ad parentem autem: Erravi, temere feci, poenitet, ad clementiam tuam confugio, dilecti veniam peto, ut ignoscas oro » Docent autem sacra3 litteree non uno in loco, Deum erga homines, et patris, et domini, et sponsi locum tenere; proinde non absimilem esse debere Poenitentiam, et conversionem hominum ad Deum illi, quse est filii ad parentem, servi ad dominum, uxoris ad virum. Isaiee 63: Tu pater noster, et A brakam nescivit nos et Israel ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen tuum. Psalm. 122: Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum: sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri. Hierem. 3: Tu fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus.
Postremo, neque illa congruentia contemnenda videtur, quod quemadmodum tria sunt instrumenta peccandi, cor, lingua, manus, peccamus enim corde, verbo, et opere: ita par est, ut tria sint veluti instrumenta Poenitentise; et adversus peccatum cordis, Contritione; oris, Confessione; et operis, Satisfactione pugnemus, ut hac ratione juxta Apostolum ad Rom. vi: Sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibeamus membra nostra servire justitiae in sanctificationem^').
Chapter 18 of 63