Caput XV. De partibus essentialibus Sacramenti Poenitentiae
Demonstravimus hactenus, Poenitentiam Sacramentum esse vere, propriequ e dictum, atque etiam a Sacramento Baptismi distinctum: nunc de partibus ejus disputare incipiemus.
Tribus partitionibus dividi solet Poenitentiae Sacramentum. Prima sumitur ab essentia, quae duabus partibus constat, materia et forma, id est, actibus poenitentis et absolutione Sacerdotis. Secunda a materia, quae tres partes comprehendit, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem. Tertia a ritu, quae est etiam trimembris: alia enim est Poenitentia privata, alia publica, et haec rursus aut solemnis, aut non solemnis. De his partitionibus nunc breviter, et generatim
dicemus: deinde in sequentibus libris seorsim de singulis partitionum membris de quibus controversiae aliquae agitari solent, disseremus.
Igitur de partibus essentialibus hujus Sacramenti, illud convenit inter omnes, Verbum absolutionis ad hujus Sacramenti essentiam pertinere: illud enim sine ullo dubio signum est, et oausa remissionis peccatorum. Et quamquam Absolutio illis verbis, juxta usum Ecclesiae, qui omnino servandus est, contineretur: Absolvo te a peccatis tuis; tamen si in eamdem sententiam alia verba adhiberentur, ut, Remitto tibi peccata tua, vel, Remittuntur tibi peccata tua, nihil de Sacramenti essentiali perfectione decederet. Neque vero quaestio esse potest de materia, quam dicunt remotam: constat enim peccata, sive hominem peccatorem, materiam esse Sacramenti hujus remotam, cum ac peccata delenda, sive ad hominem peccatorem curandum Absolutio a sacerdotibus impendatur. Sed neque peccatum neque peccator, talis materia dici potest, ex qua tanquam ex altera parte Sacramentum perficiatur: sed potius circa quam Sacramentum operetur; quemadmodum corporalis morbus, aut aegrotus, non est id ex quo medicamentum constet, sed in quod vim suam medicamentum exerat.
Quaestio igitur est, Utrum praeter Absolutionem, aliquid aliud sit, quod ad Sacramenti hujus rationem, atque essentiam' pertinere videatur. Quatuor autem sententiae inveniuntur. Prima est, solam Absolutionem Sacramenti hujus essentiam constituere. Ita ex Catholicis Theologis Scotus docuit in 4. Sent. dist. 14. quaest. 4. et dist. 16. quaest. i, et qui eum secuti sunt, Gulielmus Okam, Joannes Major, Jacobus Almayn, et si qui sunt alii. Ad quam sententiam accedunt etiam aliqui ex Haereticis nostri saeculi, ut Illyricus in Apologia Confess. Antuerpiens. cap. 18. et Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 903.
Sed in duobus dissident Haeretici isti a Theologis supra citatis. Primum enim haeretici non agnoscunt Sacramentum Poenitentiae, nisi imperfectum, et improprie dictum, cum solo verbo, ut ipsi loquuntur, sine elemento constet: at Catholici illi integrum, et perfectum, ac proprie dictum Sacramentum esse volunt, licet in sola Absolutione essentia ejus consistat. Deinde Scotus, et qui eum sequuntur, et si negent Confessionem essen-
tialem partem esse sacramenti hujus, tamen non negant eam esse necessariam, et a Christo institutam, quod Illyricus et Kemnitius, et cseteri sectarii negant. Adde, quod Scotus, et cseteri Doctores Catholici, ante Concilia illa vixerunt, in quibus accuratius hsec omnia explicata sunt; quod si hoc tempore - superessent, sine dubio Ecclesise definitioni ac sententise acquiescerent.
Altera sententia eorum est, qui praeter verbum Absolutionis, ritum etiam quemdam visibilem a ministro adhiberi volunt, ut essentia Sacramenti hujus integre perficiatur, quanquam non satis explicant, quis sit ille ritus. Philippus Melanchthon in Apologia Confess. Augustanae art. 13. de usu et numero Sacramentorum, hujus sententiae auctor est: scribit enim, Baptismum, Eucharistiam, et Absolutionem vera Sacramenta esse, quod habeant ritum cum promissione. Et ibidem, distinguit ritum a verbo: « Corda, inquit, simul per verbum, et ritum movet Deus: sicut autem verbum incurrit in aures, ut feriat corda ita ritus ipse incurrit in oculos, ut moveat corda. Et infra: Ritus oculis accipitur, et est quasi pictura verbi, idem significans quod verbum, quare idem est utriusque effectus. »
Tertia est eorum sententia, qui ex Baptismo, seu Baptismi recordatione, et verbo Absolutionis, Sacramentum Poenitentia; constituunt: de qua superiore capite disseruimus.
Postrema sententia, eaque verissima est Sacramentum Poenitentiae duplici parte intrinseca atque essentiali constare, Absolutione sacerdotis tanquam forma, et actibus poenitentis tanquam materia. Quae sententia, et fuit olim multorum veterum Theologorum, S. Thomae, Richardi, Durandi, et aliorum in 4. Sentent. dist. 14. et nunc est ferme omnium, qui de Poenitentiae Sacramento scribunt.
Sit igitur propositio prima: «Non nisi absurde dici potest, Poenitentiae Sacramentum ex Baptismo et Absolutione constare. » Haec propositio satis capite superiore probata est, et certe, sufficere deberet, quod nec Baptismus ante multos annos peractus, nec ejus recordatio, signa sensibilia dici possunt; cum ad Sacramenti essentiam id maxime requiratur, ut cum Sacramentum percipitur, corporale signum corporalibus sensibus objiciatur.
Secunda propositio: « Nullus est ritus a
ministro adhibitus, praeter verbum Absolutionis, qui Sacramenti hujus materia recte dici possit. » Optarem Philippus clarius explicuisset quisnam sit ritus, qui in oculos pcenitentis incurrit, dum verbum Absolutionis, ejusdem poenitentis aures ferit; minus enim in ejus sententia refellenda laboraremus. Verumtamen, nisi fallor, tres sunt ministri actiones duntaxat, de quibus aliqua ratione ambigi potest: qua3 si omnes evidenter excludantur, evidenter etiam Philippi sententia refutata erit.
Primum igitur Minister dum pcenitentes reconciliat, eisdem manum imponere consuevit. Sed hic ritus etsi et in antiqua Ecclesia in usu fuit, et nunc etiam in plerisque locis adhibetur; ad essentiam tamen Sacramenti hujus non pertinet, ut S. Thomas docet in opusculo 22. de forma Absolutionis, ubi breviter refellit objectiones, quae contra fieri poterant. Erit autem hoc multo etiam certius, si adversariorum doctrina locum habeat, siquidem ex verbo Dei non potest ullo modo demonstrari, manus impositionem in reconciliatione necessario esse adhibendam: nec solum testimonium, sed neque exemplum ullum hujus manus impositionis in sacris litteris invenitur: Quorum remiseritis peccata, Dominus ait, remittuntur eis. Joan. xx. non autem addidit: Et quibus imposueritis manus. Neque ex verbis jam citatis colligitur, imponendas esse manus, * quemadmodum sane colligitur confitenda esse peccata, ut suo loco ostendemus: quid enim prohibet, quominus peccata remittantur, etiamsi manus non imponantur? Neque Dominus, cum paralytico Matth. ix. et Magdalenae Lucae vn. dixit: Remittuntur * tibi peccata, manus eis imposuisse legitur.
Quoda utem in Concilio IY. Carthaginiensi, canone 78. dicitur, ut pcenitentes, qui ob vitae periculum, viaticum Eucharistiae accipiunt, non se existiment absolutos sine manus impositione si supervixerint, non repugnat iis quae diximus. Accepit enim Concilium manus impositionem pro ipsa Poenitentiae actione, in qua frequenter manus imponebantur: nam in eodem Concilio can. 80. praescribitur,' ut singulis diebus jejuniorum, manus a sacerdote pcenitentibus imponantur. Itaque haec est Concilii illius sententia; Qui ob vitae periculum privatim a sacerdotibus absolvuntur, nondum completa Pcenitentiae publicae actione, ii si supervixerint, redeant ad ordinem pcenitentium, et cum illis manus impositionem suis temporibus percipiant; et nisi id fecerint, non se existiment absolutos a vinculo Excommunicationis, vel a pcena temporali, cjure illis praescripta a Sacerdotibus fuerat. Nam quod aculpa absoluti fuerint dubitari non potest, eum viaticum Eucharistiae perceperint, quod Ecclesia nunquam tribuit, nisi iis, quos a culpa lethali liberos credit.
Alter ritus, quo in reconciliatione pcenitentium uti solent Catholici sacerdotes, est signum crucis super ipsum poenitentem manu sacerdotis expressum. Sed de hoc ritu nulla dubitatio esse potest; nam neque hoc signum adversarii ulla in re adhibere solent, et idem signum non esse de essentia Sacramenti Poenitentiae, ut neque etiam Eucharistiae, S. Thomas docet 3. par. quaest. 84. art. 4. cui nullus Catholicorum in hac re contra dicit.
Tertius ritus fingi posset, motus ille visibilis linguae, et labiorum, qui in verborum pronuntiatione exercetur: quam sententiam Lutheranorum quorumdam esse audio. Et sane nihil aliud fingi posse videtur, si quo modo explicanda est opinio illa Philippi, distinguentis in pronunciatione Absolutionis ritum, qui objicitur oculis, a verbo, quod incurrit in aures. Sed absurda omnino, ac plane ridicula sententia est. Nam in primis commune est omni verbo corporali, ut non fiat sine motu linguae et labiorum, et tamen nemo hactenus in verbo, quo Baptismum, vel Eucharistiam conficimus, distinxit ritum a voce. Deinde motus linguae et labiorum nihil per se significat, sed solum est causa vocis, quae indicat animi conceptiones. Itaque si surdus quispiam videat hominem loquentem, non magis ex motu labiorum conjiciet quid a loquente significetur quam si eumdem motum labiorum cerneret in pecude. Non igitur fingi potest ritus ullus ex parte Ministri.
Tertia propositio: «Actio pcenitentis quasi materia, et verbum Sacerdotis quasi forma, Sacramenti Poenitentiae rationem atque essentiam complent. » Non est hoc loco ex divinis litteris probandum, actionem poenitcntis, Confessionem videlicet, et reliqua, quae ex parte ejus requiruntur, vel omnino necessaria esse, vel a Christo instituta: id enim infra suo loco tractabitur, ut supra diximus. Sed hoc posito, probandum est solum, actionem pcenitentis ad Sacramenti essentiam pertinere ut materiam, ex qua, si
forma accedat, Sacramentum constituitur. Et quoniam illa hypothesi facta, quaestio solum inter Catholicos est, probabitur sententia nostra ex testimoniis illis qua; a Catholicis omnibus admittuntur.
Primum igitur Tridentinum Concilium, sess. 14. cap. 3. docet, formam Sacramenti Poenitentia} esse verba illa: Ego te absolvo etc. actus vero pcenitentis esse quasi materiam: et paulo post addit, tam Absolutionem, quam actus pcenitentis, ad integritatem Sacramenti pertinere. Quo decreto satis aperte Concilium docuisse videtur, non sola Absolutione integrum Sacramentum contineri: non enim distingui debuit forma a materia, si unica simplex actio Sacerdotis totum Sacramentum constituit. Et quomodo, quaeso, ad Sacramenti integritatem non minus requiritur actio pcenitentis, quam absolutio sacerdotis, si sola Absolutio Sacramentum perficit?
Deinde Concilium Florentinum in instructione Armenorum, ipsam Poenitentiam vocat Sacramentum, et ejus partes materiales esse dicit actus pcenitentis, formam autem verba Sacerdotis: Ego te absolvo etc. ad quem modum loquitur etiam Lucius Papa III. cap. Ad abolendam, de haeretic, ubi Sacramenta vocat, Baptismum, Confessionem peccatorum, et Matrimonium. At quomodo Confessio Sacramentum est, si ad essentiam Sacramenti nullo modo pertinet? Neque Scotus satis apte locutus videri debet, cum ait in 4. dist. 14. queest. 4. « Poenitentia est absolutio pcenitentis, facta certis verbis etc. ». Poenitentia enim actio pcenitentis est, non Sacerdotis; Absolutio autem sacerdotis, non pcenitentis. Quis enim ita loquitur, ut dicat hominem agere Poenitentiam, dum absolvitur, et non potius dum plorat, confitetur, jejunat?
Idem praeterea Concilium omnia Sacramenta tribus perfici dicit, materia, forma et intentione Ministri: non igitur Sacramentum Poenitentiae sola forma Absolutionis et intentione constare potest.
Denique actio pcenitentis signum est sensibile gratia} justificantis a Deo institutum, et ex ejusdem promissione concurrit ad remissionem peccatorum: cur igitur pars quaedam Sacramenti non erit? Nam sensibile signum esse, in qna}stionem verti non potest cum num debeat Sacerdos absolvere, nisi quem ex signis sensibilibus poenitentem esse cognoscit: esse autem signum gratia} justi-
Chapter 14 of 63