Skip to the text

Caput IX. Explicantur sententia Adversariorum de proposita qusestione

Poenitentiam Sacramentum esse, primi negarunt Montanista, et Novatiani: quanquam

ii non Sacramenti solum rationem, et nomen, sed etiam potestatem reconciliandi peccatores, et omnem omnino ritum Ecclesiasticum reconciliationis sustulerunt. Neque vero, ut nonnulli falso existimant, Poenitentiam, et spem venia a Deo obtinenda, Haretici supra nominari tollebant e medio, sed solum ab Ecclesia solvi ac reconciliari posse eos, qui post Baptismum fuerant lapsi, negabant.

De Montanistis S. Hieronymus in epist. ad Marcellam de erroribus Montani: « Illi, inquit, ad omne pene delictum Ecclesia obserant fores: nos quotidie legimus: Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem. »

De Novatianis refert Socrates lib. iv. hist. cap. 23. Novatianum ipsum, quem ipse Novatum vocat, ad Ecclesias omnes scripsisse, ut eos qui simulacris immolassent, minime ad mysteria admitterent, sed hortarentur ad Poenitentiam, remissionemque permitterent Deo, qui potest et habet auctoritatem remittendi peccata. Idem ex Cypriano lib. n. epist. 4. et ex Ambrosio lib. i. de Poenitentia cap. 2. colligitur. Monet autem Ambrosius, Novatianos sui temporis nonnihil remisisse de rigore majorum suorum: « Aiunt, inquit, se exceptis gravioribus criminibus relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatianus ait, qui nemini Poenitentiam dandam putavit. » Et paulo post: « In eo igitur patrem vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, quae solvenda a vobis putetis, et quae sine remedio esse arbitremini.

Quia vero auctorem hujus haeresis post Montanum alii Novatum, alii Novatianum vocant, sciendum est, Novatum Presbyterum Carthaginiensem, primum fuisse, qui post Montanum hanc haeresim excitavit; ab illo enim seductum fuisse Novatianum Romanum Presbyterum, qui cum Cornelio in schismate sedit, intelligi potest ex Paciano in epist. 3. ad Sympronianum, et ex Hieronymo in libro de viris illustribus, in Novatiano. Quare idem Hieronymus in secundo libro adversus Jovinianum, et Augustinus libro de Haeresibus cap. 38. Novatum auctorem haeresis faciunt: Graeci haec nomina confundunt, et utrumque Novatum vocant.

Hanc antiquissimam haeresim jam olim damnatam iterum excitare conatus est Lutherus, et qui post eum surrexerunt falsi Prophetae, Zwinglius, Calvinus et caeteri.

Nam etiamsi reconciliationem quamdam lapsorum post Baptismum agnoscunt, in quo discrepare videntur a Novatianis, tamen veram et judiciariam potestatem peccata remittendi, non minus sacerdotibus negant Lutherani, quam olim negarent Novatiani.

Verum autem et proprie dictum Sacramentum esse Poenitentiam, primus negavit hoc nostro saeculo Lutherus, sed timide, et inconstanter: nam in libro de captivit. Babyl. non procul ab initio: « Principio, inquit, neganda mihi sunt septeni Sacramenta, et tantum tria pro tempore ponenda, Baptismus, Poenitentia, Panis. » Sed in eodem libro, extremo, Poenitentiam ad Baptismum revocat, et ex tribus duo facit. «Proprie, inquit, ea Sacramenta vocari visum est, quse annexis signis promissa sunt: quo fit, ut si rigide loqui volumus, tantum duo sint in Ecclesia Dei Sacramenta, Baptismus, et Panis, cum in his solis et institutum divinitus signum, et promissionem remissionis peccatorum videamus. Nam Poenitentiae Sacramentum, quod ego his duobus accensui, signo visibili et divinitus instituto caret, et aliud non esse dixi, quam viam ac reditum ad Baptismum. » Haec ille. Idem tamen Lutherus, cum alibi saepe, tum in propositionibus adversus Lovanienses, quas edidit anno 1545. propositione 35. Poenitentiam Sacramentum esse concessit.

Philippus Melanchthon in locis communibus editis anno 1522. aperte negavit hoc Sacramentum: sic enim loquitur in titul. de Poenitentia « Poenitentiam non esse signum, nihil obscurum est: est enim Poenitentia vetustatis nostrae mortificatio, et renovatio spiritus. Sacramentum ejus, vel signum non aliud nisi Baptismus est: atque hic omnium rectissime vocetur Sacramentum Poenitentiae. » Idem tamen Philippus Lutherum suum secutus, in libris postea editis, Poenitentiam Sacramentum esse docuit, ac praesertim in Apologia Confessionis Augustanae.

Et quoniam Matthias Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis cap. 18. et Martinus Kemnitius in 2. parte Examinis pag. 903. scribere non verentur, Apologiam Confessionis Augustanae non agnoscere hoc Sacramentum nisi improprie, et modo quodam, non autem simpliciter et proprie; verba ipsa Apologiae afferenda sunt, ut duo isti Lutherani non solum ab Ecclesia Catholica, sed etiam ab Apologia Confessionis Augustanae, in cujus verba juraverant, defecisse intelli-

gantur. Sic igitur habet Apologia in cap. de numero et usu Sacramentorum: « Si Sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum Dei, et quibus addita est promissio gratiae, facile est judicare, quae sint proprie Sacramenta. Nam ritus ab hominibus instituti, non erunt hoc modo proprie dicta Sacramenta: non est enim auctoritatis humanae, promittere gratiam. Quare signa sine mandato Dei instituta, non sunt certa signa gratiae, etiamsi fortasse rudes docent aut admonent aliquid. Vere igitur sunt Sacramenta, Baptismus, Coena Domini, Absolutio, quae est Sacramentum Poenitentiae: nam hi ritus habent mandatum Dei, et promissionem gratiae, quae est propria novi Testamenti. Certo enim debent statuere corda, cum baptizamur, cum vescimur corpore Domini, cum absolvimur, quod vere ignoscat nobis Deus propter Christum. » Haec ibi: ubi A- pologia primo appellat Poenitentiae Sacramentum, proprie ac vere Sacramentum. Secundo, dicit habere ritum divinitus, institutum, et gratiae promissionem, cum tamen Kemnitius ideo solum neget esse proprie Sacramentum Poenitentiam, quod eam carere existimet ritu divinitus instituto. Tertio conjungit perpetuo cum Baptismo, et Coena Domini, quae sunt omnium consensu vere ac proprie Sacramenta. Quarto, separat ac distinguit a ritibus humanis, qui non sunt proprie Sacramenta. Poterat ne igitur Apologia clarius asserere, Poenitentiae Sacramentum vere ac proprie Sacramentum esse?

Adde, quod in Locis communibus editis anno 1543. in titulo de numero Sacramentorum idem Philippus sic loquitur: « Cum autem vocabulum Sacramenti de caeremoniis intelligitur institutis in praedicatione Christi; numerentur haec Sacratmenta, Baptismus, Coena Domini, Absolutio, quae sunt externi ritus, et sunt signa totius Evangelii, et quidem proprie sunt testimonia remissionis peccatorum, seu reconciliationis, de qua praecipue dicitur in definitione usitata: Sacramentum est signum gratiae, id est, reconciliationis gratuitae, quae propter Christum donatur, et in Evangelio praedicatur. » Satis igitur constat, Philippum, et Lutherum revocasse priorem illam sententiam, quam initio docuerant.

Sed erroris ab istis introducti, ac postea deserti, non defuerunt qui patrocinium susciperent: ac primum Zwinglius in libro de vera, et falsa religione cap. de Sacramentis, et Zwingliani omnes, Poenitentiam a numero Sacramentorum removent. Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 19. §. 15 et sequentibus, non negat solum Pcenitentia; Sacramentum, sed etiam multis argumentis nullum ejusmodi Sacramentum esse conatur ostendere: quod idem facit in Antidoto Concilii Tridentini sess. 6. 15. Calvinum sequitur suus Beza in Confessione fidei cap. 7. articul. 11. nec desunt multi ex his qui Lutherani dici volunt, et in verba Confessionis Augustana) et ejus Apologia; jurarunt, qui ad Sacramentarios in praesenti quaestione defecerint; ut Nicolaus Selneccerus in 2. parte sua) Peedagogise, ubi de numero Sacramentorum tractat; Joannes Wigandus in Methodo doctrinae Ecclesiae Magdeburgensis cap. 14; Matthias Illyricus in praefatione libri, qui, inscribitur: « de sectis et dissidiis Pontificiorum »; Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis Tridentini Concilii, in prima disputatione de Poenitentia; aliique denique non pauci, quos nihil attinet recensere.

Adversus hunc errorem edidit Synodus Tridentina oanonem 1. sess. 14. in haec verba: « Si quis dixerit, in Catholica Ecclesia Poenitentiam non esse vere ac proprie Sacramentum, pro fidelibus, quoties post Baptismum peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum, anathema sit. »

Chapter 9 of 63