Skip to the text

Caput XI

figuras luisse iu Testamento veteri, ablutiones, et sacrificia. Ubi non solum conjungit Theodoretus Poenitentiam cum Baptismo, sed etiam utrumque, Mysterium (qua voce Sacramenta nominare solent) appellat.

S. Leo epist. 91. ad Theodorum: « Multiplex, inquit, misericordia Dei, ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per Baptismi gratiam, sed etiam pcenententise medici nam spes vitee reparetur eeternee. »

Victor Uticensis lib. ii. de persecut. Vandalica, inducit populos his vocibus alloquentes Sacerdotes, qui in exilia mittebantur: « Quibus nos miseros relinquitis, dum pergitis ad coronas? qui hos baptizaturi sunt parvulos fontibus aquae perennis? qui nobis munus Poenitentiae collaturi sunt, et reconciliationis indulgentia obstrictos peccatorum vinculis soluturi? quia vobis dictum est: Quaecumque solveritis super terram, e te. »

Victor Cartennensis in lib. de Poenitentia cap. 20. aperte nominat Sacramentum: « Denique, inquit, Dominum audi in Evangelio, quibus jaculis feriat peccatorem, ut intelligas quanti faciat Poenitentiae Sacramentum. » Floruit autem Victor Cartennensis circa annum Domini 4o0. teste Thrithemio, et Gennadio.

Accedat ultimo testimonium Ecclesia} Latina}, et Graecoe, quae ab annis 500. floruit. Ilis enim quingentis annis in tota Ecclesia, Sacramentum Poenitentia} inter Sacramenta vere ac proprio dicta numeratum esse, nullo modo negari potest, neque adversarii, ut arbitror, negant. Satis enim id constat, tum cx Petro Lombardo, quem Theologi omnes posteriores secuti sunt, lib. iv. Sentent. dist. i i. tum ex decreto Lucii Papae III. quod exstat cap. Ad abolendam, extra, de Ha}reticis, et cx definitione generalium Conciliorum, Florentini et Tridentini, quibus Catholici omnes libenter parent; tum denique ex responsione Hieremia} Archiepiscopi Constantinopolitani ad Germanos: nam cap. 7. aperte docet Hieremias, Graecam Ecclesiam inter vera Sacramenta numerare Poenitentiae Sacramentum.

Haec autem testimonia non ideo profero, quod ignorem ea nihili fieri ab adversariis: sed ut omnes intelligant, aut totis quingentis annis Ecclesiam universam in gravissimo errore esse versatam, quod certe fieri non potest, cum sit columna et firmamentum

veritatis. I. Timor. m. aut verum esse, quod nos ab eadem Ecclesia de Poenitentiae Sacramento didicimus. Ilanc autem Ecclesiam, quae hic quingentis annis peregrinata est in terris, veram Christi fuisse Ecclesiam, et cum antiquiore illa continuatam; vel uno hoc argumento satis convincimus. Quia cum nulla alia Ecclesia ab adversariis demonstretur, quae totis his quingentis annis sine interruptione ubique terrarum sparsa fuerit; aut haec nostra vera Ecclesia fuit, aut nulla omnino fuit: nullam vero fuisse, nunquam affirmabit, qui verba illa Christi vera esse crediderit: Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferri non praevalebunt adversus eam. Matt. xvi (i). Sed de his satis: nunc ipsorum objecta diluamus.

Solvuntur argumenta Calvini et Kemnitu.

Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 19. §. io. 1G et 17. haec argumenta proponit. Primo, objicit difficultatem, quam Theologi scholastici patiuntur in Sacramento reperiendo, cum de Poenitentia tractant. « Romanenses, inquit, Scholastici anxie in reperiendo hoc Sacramento desudant: nec mirum videri debet, nodum enim in scirpo quaerunt. Quod tamen optimum habent; rem implicatam, suspensam, incertam, opinionumque varietate confusam ac turbatam relinquunt. »

Respondeo: apte omnino exordium a mendacio ducit: Theologi enim summo consensu Poenitentiam Sacramentum esse docent, neque ulla est inter eos de hac re opinionum varietas: in eo solum nonnihil laborant, ut ostendant in hoc Sacramento, quid sit Sacramentum tantum, quid res tantum, quid res simul et Sacramentum. Haec enim tria perspicue cernuntur in Baptismo, et quibusdam aliis Sacramentis; in quibusdam autem non ita facile distingui possunt, neque necesse est. Sed haec nihil ad rem nostram faciunt, non enim cum Haereticis disputamus, an haec tria in Sacramento Poenitentiae distincta inveniantur; quae propria Scholarum quaestio est: sed an Sacramentum Poenitentiae vere proprieque dictum Sacra-

mentum sit; a qua disputatione Theologi scholastici facile se brevissimeque expediunt.

Secundo, Calvinus objicit definitionem Sacramenti a se allatam: ex ea enim colligit, Poenitentiam Sacramentum non esse, cum ei definitio Sacramenti non conveniat: « Qui Sacramenti, inquit, definitionem supra a nobis positam memoria tenent, ad eam exigant id quod dicunt esse Sacramentum, et invenient non esse caeremoniam externam a Domino institutam ad fidei nostrae confirmationem. »

Respondeo, jam superiore capite ostendi non minus Poenitentiam cum Absolutione ritum externum esse, atque a Deo institutum et fidem nostram confirmantem, quam sit Baptismus. Sed licet fides ex ejusmodi ritibus confirmari possit, non est tamen is proprius, et primarius finis Sacramentorum, sed concionis, atque exhortationis; alioqui frustra infantes, dormientes, amentes, Sacramenta ulla perciperent. Sed de hac re satis multa in primo libro de Sacramentis in genere diximus.

Tertio, objicit testimonium S. Augustini ex sermone de Baptismo ad infantes, et ex lib. 3. queest. vet. Testam, qui Sacramenta visibilia esse debere scribit: « Quid tale, inquit, aut ipsi vident, aut aliis queunt ostendere in eo quod Sacramentum Poenitentia; vocant? »

Respondeo, non desunt multa signa visibilia in Sacramento Poenitentiae, sive sacerdotem aspicias manu imponentem, sive poenitentem ad genua Sacerdotis abjectum, et lacrymas fundentem: sed quia ista ita plerumque conspiciuntur, ut tamen etiam absque iis Sacramentum Poenitentiae esse possit; breviter respondeo, visibile signum, idque a Deo institutum, esse tum Confessionem, tum Absolutionem. Augustinus enim visibile signum vocat, quod sensu externo aliquo percipitur, etiamsi is non sit sensus videndi, sed audiendi: nam ut idem Augustinus lib. x. Gonfess. cap. 35. ait, recte dicimus: « Vide quid sapiat, vide quid valeat, vide quid sonet, vide quam durum sit. » Et certe in Sacramentis visibile signum non opponit Augustinus ei rei, quae non cernitur oculis; sed quae sola mente, nullo autem corporali sensu apprehenditur; sic enim ait serm. ad infantes, quem Calvi¬

nus ipse citavit: « Sacramentum ideo dicitur, quia aliud videtur, aliud intelligitur: quod videtur, speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem, » ubi vides corporale opponi spirituali, et quod sensu percipitur, ei quod intelligentia apprehenditur. Verbum igitur corporale recte signum visibile, id est, sensibile, atque externum dicitur.

Quarto objicit, nullam exstare promissionem: « Quacumque, inquit, in parte Sacramentum posuerint, nego jure haberi pro Sacramento: primum, quod nulla Dei promissio singularis ad hanc rem exstet. »

Respondeo: nimia haec impudentia, vel inconstantia est; exstare enim singularem promissionem Dei pro Absolutione privata, quam minister poenitenti annuntiat (ut verbis utar ipsius) ex pluribus Calvini locis superiore capite ostendimus. Et sane quae fingi potest clarior promissio, quam illa sit: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, Joan. xx.

Quinto objicit, non esse caeremoniam in hoc Sacramento ullam a Domino institutam: « Deinde, inquit, quod quaecumque hic caeremonia proferatur, merum sit hominum inventum: mendacium, et impostura fuit, quod de Sacramento Poenitentiae commenti sunt. »

Respondeo: Absolutio non videtur Calvino caeremonia, quia id sibi persuasit, non referri verbum Absolutionis nisi ad instituendam, et excitandam mentem Pcenitentis, non secus ac si pars quaedam concionis esset: quod idem docet de verbo Baptismi, et caeterorum Sacramentorum. Sed hoc ejus principium falsissimum esse, in primo libro de Sacramentis in genere, multis rationibus demonstravimus. Si enim verbum Baptismi: Ego te baptizo etc. ad mentem instruendam et excitandam potissimum refertur, quorsum (ut paulo ante dicebamus) infantes, interdum etiam dormientes et amentes baptizarentur? Verba igitur Sacramentalia, et inter alia illud: Ego te absoloo, verae caeremoniae sunt, non con iones: Siquidem actiones sunt externae, ad significandam et efficiendam justificationem, atque ad Deum eo ritu colendum a Christo institutae. Et propterea non multum refert, utrum ab eo qui Sacramentum percipit, exaudiantur et intelligantur, an secus; et linguane patria, an latina, vel Grseca aut Hebraea pronuncientur. Atque hactenus de argumentis Calvini.

Martinus Kemnitius in n. par. Exam. Tridentini Concilii, pag. 903. Primo objicit, deesse Pcenitentise Sacramento elementum externum: « Ex divina, inquit, institutione non habet tale externum, et materiale elementum, quale est in Baptismo, et in Eucharistia, quod ad integram definitionem, et genuinam proprietatem Sacramenti pertinet. »

Respondeo: non male Kemnitius ex Baptismo, et Eucharistia, quas omnium consensu vera Sacramenta sunt, naturam, ac proprietatem Sacramentorum in genere investiganda esse censet: sed in eo fallitur, quod non recte explicat, quo gradu similitudo requiratur inter elementum Baptismi atque Eucharistiae, et Sacramentorum ceeterorum. Fatemur enim, in omni Sacramento requiri elementum externum, simile illi, quod in Baptismo et Eucharistia adesse cernimus: secl quaistio est, quo gradu, sive quatenus simile requiratur.

Ac primum certum est, non requiri simile in specie: alioqui deberent omnia Sacramenta ex aqua constare, quia Baptismus ex aqua constat, et tum Eucharistia, quae constat ex pane et vino Sacramentum non esset. Eadem ratione certum est, non requiri similitudinem in genere proximo: alioqui Sacramenta omnia ex simplici corpore, quale est aqua, id est, ex aere, aut igne, vel terra, conficienda essent. Sed forte similitudo requiritur in superiore aliquo genere; ut elementum cujuscumque Sacramenti, substantia quaedam sit corporalis, quales substantias esse videmus aquam, panem et vinum, ex quibus Baptismi et Eucharistiae Sacramenta constant. At neque hoc dici potest: nam Baptismi natura atque essentia proprie non in substantia, sed in actione consistit. Symbolum enim externum, cui annexa est gratia et quod proprie Baptismus dicitur, non est aqua, sed ablutio cum sanctissimae Trinitatis invocatione: ablutio autem et invocatio, non substantiae, sed actiones sunt. Quare immerito Catholicos Kemnitius reprehendit, pag. 936. quod elementum de praedicamento Substantiae, transformarint in elementum de praedicamento Actionis. Nec tamen generatim affirmari potest, omne Sacramentum in actione consistere, nam Eucharistiae Sacramentum proprie non actio

transiens, sed res permanens est: non enim actionem consecrandi, sed panem consecratum, et in corpus Dominicum commutatum, Eucharistiam vocamus.

Yera igitur ratio similitudinis inter externa symbola Baptismi, et Sacramentorum caeterorum, a fine sumenda est, ob quem Sacramenta instituta esse constat. Finem autem tum Baptismi, tum aliorum Sacramentorum, omnes admittunt esse, significare internam justificationem; et eo modo hominem, qui corpore et spiritu constat, per sensibilia, et corporalia symbola ad rerum intelligibilium et spiritualium cognitionem evehere: hinc enim signa, symbola, et Sacramenta dicuntur. Nam ut S. Augustinus in epist. ad Bonifacium loquitur: « Si Sacramenta similitudinem non gererent earum rerum, quarum Sacramenta sunt, Sacramenta non essent. » Quemadmodum igitur in Baptismo ablutio exterior per aquam exhibetur, ut ablutio interior per spiritum significetur: sic etiam in Eucharistia panis et vinum, seu potius panis vinique species in conspectu ponuntur, ut corpus et sanguis Domini, cibus ac potus animorum esse intelligantur; et ad eumdem modum in Sacramentis eseteris, id solum necessario Sacramenti natura postulat, ut externa signa ad spiritualem effectum apte repraesentandum exhibeantur. ce¬

menta Accidentium, et utrum o'.s, auribus percipiantur, nihil intere ne°&v Christus nos de praedicamentis sole itos esse voluit, neque facilius ipse per substantiam quam per Accidentia homines justificat.

Quare in Sacramento Poenitentiae, in quo pro symbolo externo confessionem poe.nitentis, et absolutionem voce corporali a sacerdote pronunciatam habemus, vera et propria Sacramenti ratio minime desideratur. Verba enim non solum signa externa, ac sensibilia, sed etiam in genere signorum praestantissima sunt, ut sanctus docet Augustinus lib. 2. cap. 3. de doctrina Christiana.

Quod vero idem Augustinus tract. 80. in Joan. distinguit elementum a verbo, cum ait: « Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum »; non debet ad omnia Sacramenta trahi: neque enim ille de Sacramentis generatim, sed de Baptismo tantum loquebatur, ut ex illis verbis intelligimus: (i Detrahe verbum, quid est aqua, nisi aqua?»

Alio qui enim et verba loco elementi, seu rei, et res loco verborum esse posse in lib. I. de Sacramentis in genere, demonstravimus.

Secunda objectio Kemnitii in eo consistit, ut probet, Sacramentum Poenitentia? non habere fundamentum in verbo Dei, neque in Patribus: id vero prolixe persequitur, disputatione in quinque capita distributa; de quibus omnibus breviter, atque ordine dicendum erit.

Primo igitur capite, quod habetur pag. 908. probat, Sacramentum poenitentia? non habere fundamentum in Testamento veteri, idque ex testimonio Concilii Tridentini, sess. di. cap. 1. et inde colligit, per annos circiter quater mille non fuisse Pnenitentice Sacramentum. Sed ha?c inania sunt. Fatemur enim Sacramentum Poenitentiae a Christo institutum, ut etiam Baptismum et Eucharistiam, et idcirco mirum non esse, si per multa annorum millia non fuerit.

Ne tamen nihil fecisse Kemnitius videatur, argumentum quoddam proponit, quod hoc syllogismo comprehendi potest. In Poenitentia Testamenti veteris fuit Contritio, Confessio, et quaedam veluti Satisfactio, cum potestate remittendi peccata: atqui ea Poenitentia non erat Sacramentum proprie dictum: igitur nec Poenitentia, quam Catholici ex Contritione, Confessioni?, et Satisfactione,

volu^ proprie dictum existimandum est. Propositionem probat Kemnitius: nam in Testamento veteri exstant exempla Contritionis, et Confessionis peccatorum: et Mariae sorori Mosis, ac Davidi Deus post reconciliationem imposuit certas castigationes, ex quibus Catholici Satisfactionem probare solent. Exstat praeterea exemplum Absolutionis, Nathan; siquidem Davidem contritum, et confitentem peccatum suum, absolvit. Assumptionem probat ex Concilio Tridentino sess. 14. cap. 1. ubi Patres docent, Poenitentiam veterum, Sacramentum non fuisse.

Respondeo: Propositio argumenti magna ex parte falsa est. Nam ut omittam caetera, non fuit in Testamento veteri postestas remittendi peccata; neque Nathan aut ullus alius, ut Dei minister, peccatores absolvit: nondum enim auditum erat illud: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Audi S. Joannem Chrysostomum lib. m de Sacerdotio: « Corporalem lepram purgare, seu verius dicam, haud purgare quidem, sed purgatos

probare, Judaeorum sacerdotibus solis licebat. At vero nostris sacerdotibus non corporis lepram, verum anima? sordes, non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est. » Ha?cille.

Neque exemplum Propheta? Nathan, quod exstat lib. II Reg. cap. 12. ad rem nostram facit, et omnino inepte non semel aKemnitio inculcatur. Non enim Nathan dixit: Ego te absolvo, vel tibi peccata remitto; sed solum: Dominus transtulit peccatum tuum a te, quibus verbis significavit id, quod sibi ut Propheta?, divinitus indicatum erat, non autem peccatum ipse remisit. Quod si quicumque narrat aliquid factum esse, idem potest dici rem illam fecisse; quid prohibet, quo minus Evangelista? Christum peperisse, interfecisse, et eumdem a mortuis revocasse, et in coelum transtulisse, et Spiritum etiam sanctum misisse dicantur, quia ha?c omnia facta esse litteris prodiderunt? Non igitur dicimus, quod fingit Kemnitius, Nathan non absolvisse judiciara potestate, sed per ministerium, quasi apud nos sacerdotes non per ministerium, sed regia ac suprema potestate absolvant, sed dicimus, in Sacramento Poenitentia? sacerdotes potestate judiciaria, sedministeriali ut Christi ministros, non ut reges ac dominos, peccatores absolvere; Nathan autem, nec regia, nec ministeriali potestate absolvisse, sed tantum a Deo jam absolutum prophetica virtute cognovisse, et renuntiasse. Quamquam ne tum quidem aliquid obtineret Kemnitius, si Nathan judiciaria ministeriali potestate Davidem absolvisset: id enim factum esset semel extraordinaria quadam providentia Dei; singularia vero exempla legem non faciunt.

Sed instat Kemnitius: « Apostolus Petrus Act. x. et Paulus Act. xxvi. affirmant se de Poenitentia in Deum, et de accipienda remissione peccatorum, non aliter docuisse quam Prophetas. » At quid hoc ad propositum facit? num ideo Poenitentia Testamenti veteris Sacramentum erit? aut novi non erit? Apostoli enim loquuntur de Poenitentia? virtute, et ea pra?sertim qua? ad Infideles pertinet, qui convertuntur ad fidem: eam autem semper in usu fuisse, et a prophetis frequenter praedicatam, non negamus. Aliud autem est virtus Poenitentia?, qua? semper necessaria fuit: aliud vero Sacramentum Poenitentia?, quod a Christo institutum, in solo Testamento novo locum habet.

(t Cur igitur, instat Kemnitius, ab exemplis Testamenti veteris, Sacramentum Poenitentiae confirmare nitimini, si Poenitentia in Testamento veteri Sacramentum non erat? » Respondeo: non probamus ex Testamento veteri Poenitentiae Sacramentum, nisi forte ex vaticiniis, et figuris, sed virtutem Poenitentiae, sine qua Sacramentum, aut esse, aut certe utile esse non potest. Ex Poenitentia enim Davidis, et aliorum veterum, probamus Contritionem non esse solos terrores, sed verum dolorem de peccatis praeteritis, cum certo proposito vitae melioris; et rursum eodem exemplo discimus, remissa culpa non semper poenam quoque temporalem remitti: et alia id genus multa; de quibus infra suo loco disputandurti erit.

In secundo capite pag. 910, probat Kemnitius, Sacramentum Poenitentiae non habere fundamentum in praedicatione Poenitentiae Christi, et Praecursoris ejus: quod totum libenter concedimus, cum doceamus. Sacramentum Poenitentiae post resurrectionem Domini institutum fuisse. Caeterum hic etiam ludere voluit adversarius, et inepte, ut solet, ratiocinari. Sic igitur loquitur: « Baptista praedicavit poenitentiam in remissionem peccatorum: summa etiam praedicationis Christi ita describitur: Poenitentiam agite et credite Evangelio. Docuit autem, et Baptista, et Christus de contritione. Baptistae auditores confessi sunt peccata sua, Matth. iii. et Christus privatam Absolutionem impertiit, Matth. ix. et Luc vn. Quare igitur juxta definitionem Poenitentiae a Pontificiis traditam, Poenitentia illa a Christo et Baptista praedicata, non est Sacramentum? atqui Tridentinum Concilium sess. 14. cap. 1. negat eam esse Sacramentum. »

Ad hoc argumentum respondet ipse qui illud fecit, sed plane absurde, ut nimirum ostendat non posse responderi, nisi multis concessis, quae nulla ratione concedenda essent: « Respondeo, inquit, quia Contritio et Confessio non habuit enumerationem singulorum delictorum: Christus etiam absolutionem impertiit, non praemisso processu judiciali, et imposita mulcta, sed gratis, iis qui peccata agnoscebant, iram Dei timebant, et fide propter ipsum petebant, et quaerebant reconciliationem. Et summa, inquit, quia in illa Poenitentia gratis, sine operibus, fide propter Christum remittebantur peccata, quia etiam tam Baptista quam Christus, fidem in filium Mediatorem, partem conversionis necessariam ad consequendam remis¬

sionem praedicarunt: propter has causas talis Poenitentia Pontificiis non est Sacramentum. Concedit itaque et fatetur Trklentinum Concilium, Sacramentum Poenitentise non habere fundamentum, testimonium, vel exemplum, sicut non in veteri Testamento, ita nec in concionibus Baptista?, et Christi ante Resurrectionem. » Ha?c ille.

Ad argumentum initio factum respondeo Poenitentiam, quam Christus et Baptista praedicarunt, ideo Sacramentum non fuisse, quia defuit pars Sacramenti potissima, nimirum verbum Absolutionis, confessioni peccatorum adjunctum. Nam Matth. 3. legimus quidem auditores Baptistae confiteri solitos peccata sua, cum accederent ad Baptismum, sed Baptistam pronunciasse verbum] Absolutionis, non legimus; Christum autem, et paralytico, et fceminae peccatrici peccata remisisse legimus, sed eos peccata confessos nequaquam legimus. Itaque nisi Kemnitius velit ex Confessione auditorum Joannis, et ex paralytici ac peccatricis Absolutione, unum Sacramentum facere, non habemus exemplum Sacramenti Poenitentia?, in actis Baptista?, et Christi ante resurrectionem.

Adde, quod Christus, cum paralyticum et peccatricem absolvit, non ritum instituit, quo reconciliarentur deinceps peccatores, neque Apostolis mandavit, ut eo modo quo ipse fecerat, inspecta fide aliorum, alii nihil petenti, peccata remitterent: proinde non verbo Sacramentali, sed propria, ac singulari sua potestate peccata dimisit.

Porro illa Kemnitii responsio ad idem argumentum, nihil valet: neque Catholici ejusmodi responsionem unquam agnoscerent. Primum enim falsum est contritionem illorum ita interiorem fuisse, ut non fuerit etiam exterior: certe qui confitebantur peccata Matth. iii. et qua? lacrymis pedes Domini lavit, satis apertis signis contritionem suam prodebant. Confessionem autem illorum non fuisse singulorum delictorum, aut falsum, aut incertum est: Confitentes peccata sua, ait Matthaeus, neque addit Generatim, vel Singillatim.

Porro Christum eis peccata remisisse, qui peccata agnoscebant, iram Dei timebant, et fide propter ipsum petebant et qua?rebant reconciliationem, nescio ubi Kemnitius legerit, nam Matth. ix. et Lucvn. qua? loca ipse citat, ista non legimus. Paralyticus Matth. ix. nihil omnino per se petiit, per alios autem corporalem sanitatem, non reconciliationem quaerebat: neque ulla fit eo loco mentio agnitionis peccati, vel timoris irce Dei. Lucae autem vii. detestatio quidem peccati agnoscitur, sed ea non tam ex timore irae Dei, ut Keinnitius somniat, quam ex amore Christi vefiementissimo nascebatur: quae etiam causa esse potuit, cur mulctam nullam ei Dominus imposuerit. Nam et hoc tempore Theologi docent, tantam esse posse in pcenitente vim contritionis et amoris, ut nullus omnino poenae et culpae reatus post reconciliationem supersit: « Cui, inquit, minus dimittitur, minus diligit, et, Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. »

Mendacia autem illa, quod ideo negemus, Poenitentiam a Christo et Baptista praedicatam Sacramentum fuisse, quia in ea gratis, et propter Christum dabatur remissio, jam supra notata et refutata sunt.

Denique conclusionem illam libenter admittimus, fateri Concilium Tridentinum, Sacramentum Poenitentiae non habere fundamentum, testimonium, aut exemplum in concionibus Baptistae, et in toto veteri Testamento. Sed si cui mirabile id videtur, is miretur etiam, cur in Testamento veteri, et in concionibus Baptistae, fundamentum, testimonium, et exemplum non habeamus Baptismi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et Eucharistiae, ex pane vinoque per consecrationis verba confectae.

In tertio capite pag. 911. et sequentibus, probat Kemnitius, Poenitentiae Sacramentum non fundari in illis verbis Domini: Quorum remiseritis peccata, Joan.xx. et rursus repetit argumenta sua de absolutione Davidis per Nathan Prophetam, et de Poenitentia quam Christus et Baptista praedicaverunt.

Sed haec omnia jam antea refutata sunt: quia enim ex testimonio illo Dominico vere colligitur Poenitentiae Sacramentum, ideo de verbis illis egimus capite superiore, ubi argumenta nostra pro veritate afferebamus.

In quarto capite pag. 921. probare conatur, ex Apostolorum doctrina et exemplis nihil afferri posse, ad Sacramentum Poenitentiae confirmandum: et quamvis id non multum referat, cum satis esse debeat Christi verbum, tamen ne Kemnitius glorietur, ad hunc locum nihil esse responsum, respondeamus breviter: « Paulus, inquit Kemnitius, Actor xxvi. recitans summam doctrinae suae de Poenitentia, affirmat se nihil docuisse extra ea, quae Prophetae locuti sunt. »

At hic duo sunt mendacia. Non enim Paulus Act. xxvi. recitat summam doctrinae suae de Poenitentia, sed tantum dicit se annuntiasse hominibus, ut Poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna Poenitentiae opera facientes: haec certe non est summa doctrinae de Poenitentia, sed cohortatio psl Poenitentiam. Nec loquitur Paulus nisi de Poenitentia, quae Baptismum praecedit, quam nos fatemur Sacramentum non esse. Deinde quod Paulus addit, se nihil esse locutum extra ea, quae Prophetae praedixerunt futura, non refertur ad doctrinam de Poenitentia, sed ad doctrinam de Christi adventu, passione et resurrectione; sic enim Apostolus ait: Usque in hodiernum diem sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens, quam ea, quae Prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses: si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo, et Gentibus.

Subjungit Kemnitius: « Petrus etiam Act. x. affirmat, se illam rationem consequendae remissionis peccatorum tradere, quae a Prophetis testimonium habet. » At nec Petrus tradit ritum Poenitentiae, neque explicat quid ad eam necessario requiratur; sed solum scribit, Christo omnes Prophetas testimonium perhibere, remissionem peccatorum accipere in nomine ejus omnes, qui credunt in eum, quae verissima sunt, neque ullo modo cum sententia nostra pugnant.

Addit Kemnitius: « Apostoli nusquam leguntur exegisse enumerationem peccatorum ad remissionem necessariam: nec leguntur imposuisse mulctam, quibus peccata remittebant. » At nec leguntur alicui peccata remisisse. Proferat Kemnitius exempla, ubi Apostoli legantur in particulari alicui lapso post Baptismum Absolutionem impendisse, vel (ut ipsi malunt) annuntiasse; et tum demum jure a nobis quaeret, ut ostendamus, ea in reconciliatione Confessionem et mulctam adfuisse. Quis ambigit, multa Apostolos, et fecisse et docuisse, quae scripta non sunt? alioqui facile probabimus, non esse homines baptizandos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quia nusquam Apostoli hoc ritu baptizasse legantur.

Proferetur fortasse exemplum Corinthii incestuosi. Sed Paulus non eum proprie absolvit, sed absolutionem a Corinthiis datam approbavit II Corinth. n. Corinthios autem non sine mulcta imposita illum absolvisse, significat idem Apostolus II Corinth. vn. ubi inter alia nominat vindictam, quam de peccato illius incestuosi exegerant.

Addit rursus Kemnitius: « Vanum etiam et falsum est, Apostolos aliam docuisse Poenitentiam, quod ad substantialia attinet, qua impii ante Baptismum ad Deum convertuntur; et aliam diversam, qua lapsi post Baptismum cum Deo in gratiam redeant: non enim aliam legem, non aliud Evangelium, non alium Christum, nec aliam fidem lapsis post Baptismum proposuerunt. » Et ubinam legisti; mendax, apud Catholicos Poenitentiam ante Baptismum, ab ea differre, quse agitur post Baptismum, quod aliam fidem, aliam legem, aliud Evangelium, alium Christum requirat? haec enim vestra sunt mendacia, non nostra dogmata. Lege, si placet, Tridentinum Concilium sess. 6. cap. vi etvn ubi describitur justificatio impii per Baptismum, et rursus cap. xiv. ubi describitur justificatio per Poenitentiae Sacramentum: videbis in iis locis, in utraque justificatione peccata remitti per Christi merita, praecedente fide, et Poenitentia, ac Deo corda excitante, et adjuvante, ut serio convertantur, et Poenitentiam, ut oportet, agant, idque totum ex eodem Evangelio derivari.

Discrimen inter Poenitentiam ante, et post Baptismum, in eo ponimus, quod posterior materia Sacramenti est, et confessionem singulorum peccatorum, ac opera quaedam laboriosa exigit: prior, nec est Sacramenti materia, neque distinctam illam, ac particularem peccatorum confessionem, neque laboriosa illa opera necessario postulat. Quae omnia accidentaria ipsi Poenitentiae sunt, non substantialia: accidit enim virtuti Poenitentiae, ut tali vel tali modo exterius prodeat, atque ut signa ejus externa cum verbo Absolutionis, Sacramentum efficiant.

Ultimo addit Kemnitius: « Exstant vere in scriptis Apostolorum, exempla conversionis eorum, qui post Baptismum lapsi fuerant, ut Galatarum. Illos vero Paulus non ad aliam novam, et diversam rationem reconciliationis cum Deo deducit, sed vehementissime contra persuasionem de justificatione operum concionatur etc. » Sed Galatarum ego apud Paulum conversionem nusquam legi. Defecisse eos a fide semel accepta Paulus narrat eosque ad viam veritatis iterum revocare conatur: sed num illi redierint, et quo ritu reconciliati fuerint, nec Paulus, nec alius (quod sciam) usquam retulit. Porro cum nondum illi conversi essent ab errore, in quem

dolo pseudoapostolorum prolapsi fuerant, non opus erat ut Paulus eis Poenitentiae modum praescriberet, sed ut ad conversionem, et Poenitentiam simpliciter hortaretur, ac simul errorem ipsum quo tenebantur, refelleret, quod quidem Apostolus diligenter praestitit. Ad quem modum Catholici Doctores, cum vos Lutheranos ad conversionem hortantur, non ante ad confessionem singulorum peccatorum ad pedes Sacerdotis deponendam vos provocant, quam ad fidem Catholicam iterum profitendam, et Ecclesiam agnoscendam, disputando, atque errores vestros refellendo perduxerint. Quorsum enim ad Sacramentum Poenitentiae invitaremus, quos scimus Sacramentum ipsum nihili facere.

Quis igitur fuerit Apostolorum tempore ritus, quaive ratio reconciliandi eos, qui post Baptismum lapsi fuerant, non. potest ex epist. sola ad Galatas plane cognosci. Illustrius aliquanto est exemplum Corinthii incestuosi I Cor. vi. et II Cor. ii. et vn. et quamvis nec de illius reconciliatione in particulari sit proditum, quo ritu ea peracta sit, tamen satis constat multo durius cum eo actum esse, quam si ante Baptismum idem flagitium perpetrasset.

In quinto et ultimo capite probat Kemnitius, Sacramentum Poenitentiae nullum habere in antiquis Patribus fundamentum. Ac primum dicit extra omnem dubitationem esse, primam originem Sacramenti Poenitentiae, a Catholicis excogitati, ductam esse ex spectaculis publicae Poenitentiae, quam magna severitate vetus Ecclesia in manifestis, et atrocibus criminibus servabat. In illa enim requirebantur signa externa Contritionis, Exomologesis, seu Confessio criminum; et imponebantur certae castigationes, tum exempli causa propter alios, tum vero explorationis gratia, an seria esset Poenitentia.

Addit, fuisse etiam antiquis in usu privatam Poenitentiam; et Patres, ut Origenem, hortatos populum, ut etiam alia crimina,

. quamvis non notoria, nec ita magna, confiterentur. Inde autem coepisse regulam et doctrinam generalem fieri, ad Poenitentiam, qua lapsi in qualiacumque peccata post Baptismum, Deo reconcilientur, pertinere prseter cordis contritionem, et fidem amplectentem Christum, etiam oris confessionem sacerdoti faciendam, et operis satisfactionem.

Deinde attexit, varias esse opiniones Catholicorum de necessitate Confessionis: idque probat ex Gratiano, et ejus Glossa, ac Bonaventura; hi sunt enim omnes Patres, omnesque historici, quos Kemnitius citat, quamvis Bonavcnturae locum prae festinatione non annotaverit.

Hic ego primum a Kemnitio quaerof unde illam historiam de origine Poenitentia* hauserit: nullo enim teste haec probata reliquit. Legerat, credo, tale aliquid in Calvino; id ei satis fuit, sed nobis non est satis, qui multa ipsius etiam Calvini mendacia deprehendimus. Deinde, quid hoc ad quaestionem, de qua agimus? Esto enim, prima lapsorum reconciliatio, in publica Poenitentia fuerit: cur ca Sacramentum esse non potuit? cur signa illa externa contritionis, et criminum confessio cum verbo Absolutionis, Sacramentum non fuerunt? Denique esto, non sit confessio juris divini, ut ex Glossa quadam, quam etiam Catholici reprehendunt, Kemnitius probare nititur: cur ipsa Absolutio Sacramentum non erit, cum symbolum sit externum divinitus institutum; et gratia* ac justificationis promissionem habeat; ut ipse etiam Kemnitius confitetur?

Sapientius igitur Kemnitius fecisset, si cum Apologia Confessionis Augustanae, in cujus verba juraverat, Poenitentiae Sacramentum vere ac proprie dictum, adversus Calvinianos, non Catholicorum modo, sed etiam Lutheranorum judicio, ac censura, haereticos, defendisset.

Chapter 11 of 63