Caput I. Quis sit status quaestionis de efficacia Sacramentorum
Quod ad Primum attinet, explicandum est, quid sit, quod quaeritur, cum disputatur de efficacia Sacramentorum ex opere operato. Nam id adversarii, ut odiosam reddant Catholicorum sententiam, perperam exponunt.
Sunt igitur hic Notanda quatuor. Primo, statum quaestionis non esse eum, quem ponit Calvinus lib. IV Instit. cap. 14, §. 17. his verbis: « Tantum hic quaeritur, propriane, et intrinseca, ut loquuntur, virtute
operetur Deus, an externis symbolis resignet vices suas. » Haec ille. At nemo unquam istam quaestionem disputavit: id enim esset petere, an Sacramenta sint causae primariae, quod nulli unquam venire in mentem potuit, nisi furioso. Id igitur solum quaerimus, an sint instrumenta Dei, id est, an Deus per sacramenta nos justificet, non autem an Sacramenta sine Deo. Sicut nemo unquam quaesivit, an faber operetur, an serrae vices suas resignet; cum constet, serram sine fabro nihil agere.
Ex quo sequitur esse mendacium, et calumniam vanissimam haereticorum, qui dicunt, nos abstrahere homines a Christo, et ab ejus passione, et alligare signis, quia docemus Sacramenta esse causas justificationis. Nam contra potius hoc ipso trahimus homines ad Christum, et ejus passionem, quod dicimus Sacramenta esse Christi instrumenta, quibus ille nobis applicat meritum passionis suae; nisi forte retrahere dicatur homines ab igne, qui dicit calorem esse instrumentum, quo ignis calefacit. Et tamen sic loquitur Calvinus ibidem lib. IV, cap. 14, §. 14: « Qui justitiae causam a Sacramentis ducit, miseras hominum mentes in terram, suaple sponte plus satis inclinatas, hac superstione alligat, ut in spectaculo rei corporeae potius, quam in Deo ipso acquiescant. » Et similia Lutherus habet, et alii.
Secundo notandum, non esse controversiam de modo quo Sacramenta sint causae, id est, an physice attingendo effectum, anmoraliter tantum, et rursum si physice, an per aliquam qualitatem inhaerentem, an per solam Dei motionem: ista enim ad quajstionem fidei non pertinent; sed solum generatim, an Sacramenta sint verae, et propriae causae instrumentales justificationis, ut vere exeo, quod quis baptizatur, sequatur, ut justificetur. Nam iu hoc conveniunt omnes Catholici, ut Lutherus ipse fatetur in lib. de captiv. Babyl. cap. de Baptismo: « Arbitrati, inquit, suntquamplurimi esse aliquam virtutem occultam spiritualem in verbo, et aqua, quae operetur in anima recipientis gratiam Dei. His alii contradicentes statuunt, nihil esse virtutis in Sacramentis, sed gratiam a solo Deo dari, quia assistit ex pacto Sacramentis a se institutis: omnes tamen in hoc concedunt Sacramenta esse efficacia signa gratiae. » Haec ille.
Et hoc sufficit ad fidem, et ad legitimum usum Sacramentorum; quomodo in miraculis Christi non requirebatur, ut homines, qui curandi essent, scirent in quo genere causae fimbria Christi sanaret, satis erat, ut scirent; et crederent, tactum illius fimbriae adferre sanitatem: neque opus erat, ut ipsi Apostoli, qui manus imponendo curabant, scirent, quomodo id fieret. Ita quoque non estnecesse, ut vel ministri, vel qui suscipiunt Sacramenta, sciant, quomodo Sacramenta sint causae justificationis.
Adde quod hoc est commune multis mysteriis fidei, ut tantum habeamus ex Scripturis, esse aliquid, et tamen ignoremus modum, ut Deum esse trinum, et unum: Christum esse Deum, et hominem: resurgere corpora eadem numero: Christum totum esse in Eucharistia etc. ita quoque in hac re satis
est, probari posse ex fide Scripturarum, Sacramenta esse causas gratiae: quomodo id fiat, difficillimum est intelligere, nedum explicare. Neque id mirum est. Nam fide rebus naturalibus, quas Deus fecit, tfuamquamsub sensum cadunt, non potest homo reddere rationem, ut ait Salomon, Eccles.YIII. quanto magis exacta ratio reddi non poterit de rebus supernaturalibus? Disputant tamen Scholastici de his rebus non inutiliter, ut ostendant variis modis posse defendi id, quod fides docet, et probabiliter multa dicunt; caeterum ea ad fidem non pertinent.
Quare non recte adversarii, ac potissimum Kemnitius in secunda parte Examinis cap. de efficacia Sacramenti, et cap. de opere operato: et Heshusius in lib. de 600 erroribus Pontificiorum tit. 15. qui est de Sacramentis, Scholasticorum opiniones de modo efficiendi Sacramentorum ita reprehendunt, atque oppugnant, quasi eas ad fidemCatholicse Ecclesias pertinere credamus.
Tertio notandum est, quid sit conferre gratiam ex opere operato. Nam adversarii reprehendunt nomen, ut novum, et ipsam sententiam perperam exponunt. Calvinus in Antidoto Concilii Tridentini sess. YII, can. 8. vocat monstra verborum, conferre gratiam ex opere operato. Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 115. dicit non servasse Concilium cum hoc verbum protulit, formam sanorum verborum, quam teneri jubet Paulus, II. Tim. I.
Sed non est cur de nomine magna contentio fiat. Nulla enim hic est novitas, nisi quod contra regulam Grammaticae, operatum, passive accipitur. Sed neque hoc est novum. Nam etiam in epist. ad Hebr. c. XIII. contra regulam Grammaticae passive accipitur (promeretur) cum legimus: Talibus enim hostiis 'promeretur Deus. Et S. Augustinus in Psalm. GXXXVIII. maluit dicere ossum ossi, quam os ossis, ut facilius intelligeretur: « Melius est, inquit, ut nos reprehendant Grammatici, quam ut non intelligant populi. »
Quod ad rem attinet, duo dicunt nos intelligere, per opus operatum, quae tamen, et falsa sunt, et inter se pugnantia. Primo affirmant opus operatum significare opus meritorium, seu dignitatem operis ex parte ministri, vel recipientis. Primus Lutherus ita perperam exposuit in captivitate Baby-
lonica cap. de Baptismo, ubi dicit, Papistas ex Sacramento fecisse pra?ceplum, et ex fide opus. Quasi dicat, Papistai putant, Sacramenta dare gratiam, quia qui suscipit Sacramentum, facit opus bonum a Deo praeceptum. Deinde Calvinus Iib. IV Inst. cap. 14, §. 26: « Quidquid, inquit, de opere operato nugati sunt Sophistae, non modo falsum est, sed pugnat cum Sacramentorum natura, quae instituit Deus, et fideles vacui bonorum omnium, et inopes, nihil praeter mendicitatem eo adferant. Unde sequitur ea recipiendo nihil istos agere, unde laudem mereantur, vel in hac actione, quae eorum respectu mere passiva est, nullum illis posse opus adscribi. » Idem habet in Antidoto sess. VII, can. 8. ubi non aliter refellit, Sacramenta conferre gratiam ex opere operato, nisi quia absurdum est ex meritis hominum pendere efiicaciam Sacramenti. Tandem Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 95: « Fuerunt, inquit, qui virtutem Sacramentorum in. ipso opere, quo Sacramenta, vel celebrantur, vel suscipiuntur, constituerunt; ita ut Sacramenta dicerentur conferre gratiam ex dignitate, et merito operis, quod exercet, vel is, qui celebrat, vel qui suscipit. »
Hanc esse falsam expositionem, et testem ignorantiae, vel malitiae ipsorum patet ex eo, quod omnes Catholici opponunt opus operatum operi operantis, et per opus operantis intelligunt opus bonum, seu meritorium ipsius operantis. Deinde cum tam Catholici, quam Lutherani doceant contra Donatistas, Sacramentorum efficaciam non pendere a bonitate ministri, quomodo potuit cadere in mentem alicujus, ut Catholici crederent, Sacramenta conferre gratiam ex dignitate, et merito ministri? Neque enim dubitari potest, quin bonum opus, et meritum pendeat a bonitate operantis, nam: Non potest arbor mala bonos fructus facere [i), Matth. VII. Pari ratione cum omnes Catholici doceant Sacramenta conferre gratiam et saepe primam gratiam, ita ut hominem ex impio justum faciant, quomodo potest fieri, ut credant Sacramenta conferre gratiam ex dignitate, et merito suscipientis? Nam si is, qui suscipit Sacramentum, posset bona opera, et meritoria facere ante susceptionem Sacramenti, non esset impius, sed justus.
Secunda expositio falsa, est, quod conferre gratiam ex opere operato sit conferre gra¬
tiam peccatori sine fide, et bono motu cordis ejusdem peccatoris, ita ut vis operis operari sit excogitata ad excludendam fidem, et poenitentiam internam in negotio justificationis. Lutherus in Babylone cap. de Baptismo: « Hinc, inquit, impulsi sunt tantum tribuere Sacramentis novae legis, ut ea statuerent prodesse etiam iis, qui in peccatis mortalibus sunt, nec requiri fidem, aut gratiam,» Calvinus in Antidoto sess. VII, can. 5: « Fingunt, inquit, subesse vim magicam Sacramentis, quae sit extra fidem efficax. » Et canon. 8: « Si, inquit, conceditur illis, quod postulant, opere operato comparari gratiam in Sacramentis, separatur a fide pars meriti, ut per se valeat Sacramenti usus ad salutem. » Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 125: « Pontificii, inquit, defendunt opinionem operis operari, quod scilicet per Sacramenta ita conferatur utentibus gratia, ut non requiratur bonus motus interior in suscipiente. » Similia habent Philippus in Confessione Augustana art. 13. et Apologia ejusdem, et Heshusius in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum tit. f5.
At haec expositio pugnat cum superiore. Nam si opus operatum est opus meritorium suscipientis, quomodo potest fieri, ut opus operatum excludatfidem, cum sine fide nullum bonum meritum possit intelligi? nam sine fide impossibile est placere Deo, Hebr. XI. Est praeterea expositio falsa, et mera calumnia, ac mendacium. Nam ipsum Concilium Tridentinum sess. VI, cap. 6. diserte docet, initium justificationis fieri et fide, et poenitentia, et idem omnes Theologi docent, ut supra cap. 2. ostendimus in refutatione mendaciorum.
Igitur ut intelligamus, quid sit opus operatum; Notandum est, in justificatione, quam recipit aliquis, dum percipit Sacramenta, multa concurrere; nimirum ex parte Dei, voluntatem utendi illa re sensibili; ex parte Christi, passionem ejus; ex parte ministri, potestatem, voluntatem, probitatem; ex parte suscipientis, voluntatem, fidem et poenitentiam; denique ex parte Sacramenti, ipsam actionem externam, quae consurgit ex debita applicatione formae et materiae. Caeterum ex his omnibus id, quod active, et proxime, atque instrumentaliter efficit gratiam justificationis, est sola actio illa externa, quae Sacramentum dicitur, et haec vocatur opus ope-
ratum, accipiendo passive (operatum) ita ut idem sit Sacramentum conferre gratiam ex opere operato, quod conferre gratiam cx vi ipsius actionis Sacramentalis, a Deo ad hoc instituta;, non ex merito agentis, vel suscipientis: quod S. Augustinus lib. IV de Baptismo cap. 24. expressit illis verbis; «Ipsum per se ipsum Sacramentum multum valet. » Nam voluntas Dei, qua; Sacramento utitur, concurrit quidem active, sed est causa principalis. Passio Christi concurrit, sed est causa meritoria, non autem effectiva, cum non sit actu, sed praeterierit, licet maneat objective in mente Dei. Potestas, et voluntas ministri concurrunt necessario, sed sunt causae remota;; requiruntur enim ad efficiendam ipsam actionem Sacramentalcm, quae postea immediate operatur. Probitas ministri requiritur, ut ipse minister non peccet Sacramenta ministrando, non tamen ipsa est causa gratiae in suscipiente, nec juvat suscipientem per modum Sacramenti, sed solum per modum impetrationis et exempli. Voluntas, fides, et poenitentia in suscipiente adulto necessario requiruntur, ut dispositiones exparte subjecti, non ut causae activae: non enim fides et poenitentia efficiunt gratiam Sacramentalem, neque dant efficaciam Sacramentis, sed solum tollunt obstacula, quae impedirent, ne Sacramenta suam efficaciam exercere possent; unde in pueris, ubi non requiritur dispositio, sine his rebus fit justificatio.
Exemplum esse potest in re naturali. Si ad ligna comburenda, primum exsiccarentur ligna, deinde excuteretur ignis ex silice, tum applicaretur ignis ligno, et sic tandem fieret combustio; nemo diceret, causam immediatam combustionis esse siccitatem, aut excussionem ignis ex silice, aut appl.cationem ignis ad ligna, sed solum ignem, ut causam primariam, et solum calorem, seu calefactionem, ut causam instrumentalem.
Quarto, notanda est fraus et imperitia Kemnitii; Nam in 2. par. Examinis cap. de opere operato, fatetur quosdam ex Catholicis, ut Gropperum et Alphonsum recte exponere, quid sit opus operatum; sed addit, non ita sensisse reliquos Catholicos, neque ipsum Concilium Tridentinum, et ideo adhuc remanere integram controversiam. At miser Kemnitius neque hos, neque illos intelligere potuit, aut certum intelligere noluit: «Fingunt, inquit, nimirum Gropperus et Alphonsus, injuriam fieri Doctoribus
Scholasticis, quasi opinione operis operari docuerint, Sacramenta alicui conferre gratiam sine fide gratiam accipiente, sed dicunt, nihil aliud ipsos disputatione de opere operato voluisse, quam Sacramentorum veritatem non esse ex ministri operantis dignitate, seu merito aestimandam, sed ex Dei auctoris institutione, potentia, et operatione.» Et infra: « Si hoc vellent Pontificii, quando de opere operato disputant, quia sententia vera est, nulla esset controversia. Sed nec olim Scholastici omnes hoc senserunt, et ne nunc quidem Pontificii hoc volunt, quando pro opinione operis operari dimicant, sed longe aliud monstrum sub. exoticis illis verbis alitur, et Ecclesia obtruditur. » lliec ille; In cujus verbis tria sunt falsa.
Primum, quod ait, Gropperum et Alphonsum fingere fieri Scholasticis injuriam etc. non enim id fingunt, Sed verissime dicunt, ut saepe probavimus, et probabimus iterum paulo post.
Secundum, quod ait, nullam fore controversiam, si omnes Catholici idem dicerent, quod Gropperus et Alphonsus. Nam revera idem dicimus omnes, et tamen controversia manet. Nam illi duo auctores non solum dicunt, Sacramenta non sumere efficaciam a dignitate ministri, et non excludere fidem, quod placet Kemnitio et nobis; sed etiam dicunt. Sacramenta habere veram efficaciam, seu efficientiam ad producendam gratiam ex institutione divina, quod Kemnitio placere non potest, cum ipse (ut mox videbimus) nullam tribuat Sacramentis efficientiam, nisi ad alendam fidem per modum objecti repraesentantis divinam promissionem.
Tertium, quod ait, neque olim Scholasticos, neque nunc Pontificios intelligere opus operatum, quomodo exponunt Gropperus et Alphonsus, nimirum ut non excludat fidem, lloc autem esse mendacium, planum fiet ex refutatione argumentorum ejus.
Primum ergo id probat, quia Scholastici omnes dicunt, Sacramenta nova; legis dare gratiam ex opere operato; legis autem veteris dedisse ex opere operantis: At si opus operatum excluderet dignitatem ministri -etiam Circumcisio dedisset gratiam ex opere operato: nihil enim nocebat circumcidentis malitia ministri. Non igitur ex sententia Scholasticorum opus operatum excludit tantum dignitatem ministri, sed etiam fidem, et motum internum suscipientis, quae pertinent ad opus operantis, et erant necessaria in lege veteri.
Respondeo primum: Aliquos Scholasticos, ut Gabrielem (quem paulo post citat Kemnitius) cum dicunt, Sacramenta vetera non contulisse gratiam ex opere operato, excipere Circumcisionem: proinde apud eos nihil valeret Kemnitii argumentum.
Secundo dico, opus operatum non solum excludere dignitatem ministri, sed etiam fidem, et motum internum ab efficientia gratia; Sacramentalis. Nam, ut diximus, etiamsi ista requiruntur in adultis, tamen non sunt ista, quae efficiunt gratiam, sed ipsum Sacramentum, ut instrumentum Dei. In Sacramentis autem legis veteris, non ipsum Sacramentum proprie operabatur gratiam, sed vel fides, et devotio suscipientis, vel totius Synagoga;, vel quid aliud, ut postea dicemus. Itaque argumentum Kemnitii probat, opus operatum ex sententia Scholasticorum excludere fidem et motum internum ab efficientia gratiae Sacramentalis, non tamen probat, quod erat probandum excludere simpliciter fidem et motum internum, ita ut Sacramenta (ut ipsi calumniantur) conferant gratiam accipientibus ea sine fide, et sine interna conversione cordis.
Secundo probat ex Gabriele, qui in IV. dist. i, q. 3. dicit, tunc esse opus operatum, cum non requiritur motus internus.
Respondeo: Corrupte citat Gabrielem: nam mox subjungit Gabriel, quo motu de congruo, vel de condigno mereatur gratiam. Non igitur Gabriel excludit motum internum disponentem ad gratiam, sed meritorium gratia;. Nam etiamsi illa dispositio potest esse meritoria gratite de congruo, vel etiam augmenti gratia; de condigno, si sit actus ex charitate procedens: tamen illa est gratia, qua; datur ob dispositionem; alia, qua; datur ex vi Sacramenti, ut idem auctor explicat in IV. dist. 4, quaest. 2, conclus.' 4. ad primum.
Tertio probat ex Paludano, qui in IV. dist. 1, qu. 1, conclus. 2, probat. 4. dicit, non requiri in Sacramentis, ut homo sedisponat, sed dispositionem effici ab ipso Sacramento, et hoc esse causare gratiam ex opere operato.
Respondeo: Non intellexit Kemnitius Paludanum. Non enim loquitur Paludanus de dispositione, quae est motus internus suscipientis, ut fides, et poenitentia, quos motus expresse dicit requiri in Sacramentis idem
Paludanus dist. 4, quaest. 5. sed loquitur de quadam dispositione ultima, ad quam putat ipse continuo sequi gratiam, et eam dispositionem esse dicit characterem in tribus Sacramentis, in aliis ornatum quemdam animae. Cum enim non posset Paludanus intelligere, quomodo Sacramentum efficeret gratiam, excogitavit illam sententiam, quod efficeret quamdam dispositionem, ad quam continuo sequeretur gratia. De qua re ad Scholasticos pertinet disputare.
Quarto probat ex Marsilio in IV. sentent. qusestion. 2, artic. 2. etMesingpro in VI cap. Joannis, qui distinguunt opus operatum contra devotionem internam operantis.
Respondeo: Distinguunt, non ut excludant omnino, sed ut excludantab efficientia, ut diximus.
Quinto probat ex S. Thoma, Paludano, et Gabriele, qui dicunt, Missam prodesse etiam illis ex opere operato, qui non habent in coi1- de poenitentiam.
Respondeo: Loquuntur de sacrificio, non de Sacramento. Poi'ro sacrificium prodest impoenitentibus per modum impetrationis, quia impetrat illis conversionem et poenitentiam: quomodo etiam oi-ationes nosti'se, licet non tam efficaciter, id faciunt.
Sexto probat ex eo, quod multi Catholicorum probant, Sacramenta efficere gratiam ex opere operato, quia Baptismus prodest parvulis, non habentibus fidem, aut ullum internum motum. Ergo eodem modo in adultis excludunt fidem et motum interiorem: nam etiam in adultis volunt, Sacramenta vim habere ex opere operato.
Respondeo: Cathofici efficacissime probant exempla parvulorum, Sacramentorum efficaciam non pendere ab ulla qualitate suscipientis. Nec tamen ideo sequitur, eos excludei'e in adultis fidem et poenitentiam: nam haec exquiruntur in adultis, ut dispositiones, quibus dispositionibus non egent paxvuli, ut suo loco demonstrabitur.
Probat deinde Kemnitius, Concilium Trident. per opus operatum excludere voluisse fidem, et motum internum. Primo; Quia cum Scholastici vai’ie exponant opus opei’atum, et alii excludi velint motum internum, alii nolint: Concilium canon 8. simpliciter admittens opus operatum, et non restringens ad hanc potius, quam ad illam expositionem, censetur omnes appx'obasse. Respondeo, Falsum est ab Scholasticis ullis per opus operatum excludi motum internum. Deinde
si ita esset, Concilium nullam approbasset, sed solum in genere definivisset, Sacramenta conferre gratiam ex opere operatq.
Secundo; Quia Concilium can. 12. definit, Sacramenta non pendere ex dignitate ministri. Igitur in hoc can. 8. per opus operatum non intelligit, Sacramentum non pendere a dignitate ministri, quomodo opus operatum exponit Gropperus; sed aliquid aliud nimirum non requiri fidem suscipientis. Respondeo; Sacramenta conferre gratiam ex opere, operato, proprie non significare negationem, id est, non pendere a dignitate ministri, sed significare affirmationem, id est, Sacramenta vi sua efficere gratiam, ex qua sequitur negatio, id est, non pendere a dignitate ministrantis, vel suscipientis. Itaque Concilium can. 8. definivit illam affirmationem contra Lutheranos: deinde can. 12. definivit negationem contra Donatistas et Anabaptistas.
Tertio probat; Quia Concilium in isto can. 8. opponit opus operatum fidei: ergo intelligit excludi fidem per opus operatum. Respondeo; Si esset verum Antecedens, negari posse Consequentiam, Nam si Concilium opponeret opus operatum fidei, intelligeret excludi fidem ab efficientia gratiae Sacramentalis, non autem excludi simpliciter. Sed tamen falsum est Antecedens, quia Concilium non opponit opus operatum fidei, sed soli fidei. Quod paulo infra annotavit etiam Kemnitius.
Praeter haec argumenta addit Kemnitius duo expressa mendacia, quibus claudit suam disputationem de opere operato. Nam non solum imposuit Theologis absurdam expositionem operis operari, sed etiam fingit, jam Theologos ab ipsis convictos, non audere amplius eam opinionem defendere: « Ipsi, inquit, Pontificii scriptores jam tergiversantur, nec manifeste audent suscipere defensionem hujus axiomatis, quod usus Sacramentorum sine fide salvet suscipientes. » Atqui hoc, ut ostendimus, non fuit unquam axioma Pontificiorum, sed mendacium Lutheranorum. Deinde ut homo solers, investigat etiam causas, cur in tam absurdum errorem Scholastici inciderint: et ponit duas causas. Unam, quod cum legerint apud Augustinum lib. III de Baptismo cap. 14. non interesse ad integritatem Sacramenti, qua fido sit imbutus, qui recipit Sacramentum, et non adverterint, Augustinum loqui de substantia Sacramenti, non de uti¬
litate et fructu; inde putaverint, non requiri fidem ut Sacramenta prosint. Alteram, quod cu#i legerint apud eumdera Augustinum in epist. 23. parvulos sine fide actuali salubriter percipere Sacramentum; quia non ponunt obicem contrariae cogitationis; putaverint, eamdem esse rationem parvulorum et adultorum.
Sed frivolae, imo etiam falsae sunt istae causae. Nam omnes Theologi in IV. dist. 4. distinguunt Sacramentum a re Sacramenti; et docent, Sacramentum etiam sine fide et poenitentia posse recipi, non autem rem Sacramenti, id est, gratiam. Praeterea Concilium Tridentinum sess. VII, can. 13. de Baptismo, docet, Baptismum parvulis prodesse sine actuali ipsorum fide; et tamen sess. VI, cap. 6 et 8. et sess. XIV, cap. 4. et alibi, docet, in adultis necessario requiri fidem et poenitentiam, ut justificari possint; et semper Ecclesiam Catholicam ita sensisse.
Chapter 14 of 36