Skip to the text

Caput IX. Solvuntur objectiones ex scripturis deprompta

Solvenda sunt argumenta Luthei'i, Philippi, Calvini, Kemnitii, et aliorum: quae quidem partim sumuntur a Scripturis, partim a Patribus, partim a ratione.

Ut igitur a prima classe argumentorum incipiamus. Primum argumentum sumitur ex Habacuch II et Roman. I, et Hebr. X: Justus ex fide vivit, inquit Scriptura, non autem dicit, Justus ex Sacramentis vivit; igitur Sacramenta non justificant, nisi excitando fidem. Confirmatur ex similibus locis, ut Roman. IV: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Et Roman. X: Corde creditur ad justitiam. Et non addidit Paulus: Et corpore suscipitur Sacramentum ad justitiam. Ita Lutherus in Babylone, cap. de Baptismo, et in assert. primi artic.

Respondeo: Primo non dicit Scriptura: Justus ex sola fide vivit, proinde relinquitur suus locus Sacramentis. Alioqui non solum Sacramenta, sed etiam Deus, et Christi meritum, et alia excluderentur, quae neque ipsi Lutherani excludi volunt; non enim ait Scriptura: Justus ex Deo vivit, aut ex Christi merito vivit.

Secundo, etsi bis verbis Scriptura non dicit, justum ex Sacramentis vivere: tamen idem dicit aliis verbis. Nam cum ait, hominem per Baptismum regenerari, Joan. III. et Tit. III. quid aliud dicit, nisi Baptismum dare vitam?

Tertio, verba illa Prophetica: Justus ex fide vivit, non significant ad litteram, Justum hominem fieri, aut reputari ex fide, ut Lutherani volunt: sed significant, justum ex fide quam habet, constanter expectare, quae Deus promisit, et non frangi, aut deficere, etiamsi promissiones tardari videantur. Hunc esse verum sensum non dubitabit, qui expendet locum Habacuc, et Pauli ad Hebr. uterque enim tractat de patientia, et longanimitate: Si moram fecerit, inquit Propheta et ex eo Apostolus, expectaeum, quia veniens veniet, et non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso: Justus autem ex fide vivit. Ad Confirmationem respondeo eodem modo. Nam Paulus tribuit justificationem fidei, sed non soli. Et praeterea idem tribuit Scriptura in aliis locis Sacramento, ut Actor. II: Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Et Actor. XXII: Baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius.

Secundum argumentum ex Mare, ult: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur

Lutherus locis citatis in primo argumento dupliciter ex hoc testimonio argumentatur. Prima sic: Qui credit et baptizatur, salvus est, qui non credit, damnatur, etiamsi baptizaretur: Igitur non Baptismus, sed fides salvat. Secundo, sic: Dominus ait: Qui non crediderit, condemnabitur-, et non ait: Qui non fuerit baptizatus, condemnabitur; igitur fides sola salvat, non baptismus.

Ad Primum respondeo, malam esse consequentiam. Solum enim ex illo antecedente colligi potest: Ergo non solus Baptismus salvat; non autem, Ergo Baptismus non salvat. Alioqui ex eo, quod Paulus dicit, I. Corint. XIII, Fidem nihil prodesse sine charitate, possemus colligere: Ergo fides nihil prodest. Ad secundum dico, Dominum non dixisse: Qui non fuerit baptizatus, condemnabitur; non quia hoc non sit verissimum, cum idem Dominus dixerit, Joan. III: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei, sed quia non erat opus hoc dicere, cum per se intelligeretur exeo, quod dictum erat: Qui non crediderit condemnabitur. Qui enim non credit, consequenter non vult baptizari, et etiamsi vellet, nihil ei prodesset. At in affirmatione oportuit addere Baptismum fidei, quia non omnis qui credit, baptizatur. Similia sunt argumenta a genere ad speciem. Negative enim valet: non est animal, igitur nec homo; affirmative non valet: est animal, igitur est homo.

Tertium argumentum sumitur ex Paulo, Rom. IV, sic enim ait Philippus in Apologia, art. 13: Paulus reclamat » (nimirum contra Scholasticos, docentes Sacramenta ex opere operato justificare) et negat Abrahamum justificatum ex Circumcisione, sed Circumcisionem dicit esse signum propositum ad exercendam fidem nostram. Igitur eodem modo Sacramenta Christiana non justificant, nisi excitando fidem.

Respondeo Primo, non dicit Paulus, Circumcisionem fuisse signum propositum ad exercendam fidem, sed fuisse datam Abrahamo ut signaculum justitiae fidei, id est, factum hoc privilegium Abrahamo, ut ipse primus haberet Sacramentum Circumcisionis; quia id meruerat ejus obedientia, et Jides. Fuit enim hoc testimonium justitiae fidei ipsius, ut supra monuimus, cap. 17. Itaque hic locus nihil facit ad rem. Nam Circumcisio soli Abrahse fuit signaculum excitans fidem, sed testimonium fidei jam ante habitae.

Secundo, non est eadem ratio Circumcisionis, et Baptismi. Nam de Circumcisione Paulus dicit: Circumcisio nihil est, I. Corint. VII, de Baptismo autem ad Tit. III: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Sed de hoc postea.

Quartum argumentum est Zwinglii, in libro de vera et falsa religione, qui adfert illud Luc. V: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? « Pharisaei, inquit Zwinglius, intellexerunt, solum Deum, non autem sacramenta, posse justificare; » juxta illud Isa‘. XLIII: Ego sum, qui deleo iniquitates.

Respondeo: miram esse haereticorum caecitatem, qui malunt Pharisaeis credere, quam Christo. Nam si Pharisaei dixerunt: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Christus ibidem paralyticum sanavit, ut ostenderet, se etiam ut hominem posse peccata dimittere: ut autem sciatis, inquit, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata; tunc ait paralytico: Tolle lectum tuum etc. Et praeterea nonne Christus hominibus dixit, Joan. XX: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis? Nec tamen ob id falsa erunt verba Isaiae. Ipse enim loquitur de eo, qui propria auctoritate peccata dimittit, qui sine dubio solus Deus est.

Quintum argumentum est Kemnitii, ex c. V. ad Ephes. ubi Apostolus ait: Mundans eam lavacro aquee in verbo vitee; ubi totam vim Baptismi tribuit Paulus verbo. Verbum autem operatur excitando fidem; nam, Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, Rom. X. Addit etiam Kemnitius illud, I. Pet. III: Vos salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonce interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi; ubi Baptisma dicitur salvare per resurrectionem, id est, per fidem resurrectionis.

Respondeo, ad Ephes. V, per verbum vitae, non intelligi concionem, cujus effectus est fides, sed formam Sacramenti, id est, verbum consecratorium, et praticum, non concionale: Ita enim exponunt omnes interpretes, ut supra ostendimus in quaestione de forma Sacramenti. Porro, S. Petrus non di¬

cit, Baptisma salvare per fidem resurrectionis, sed per resurrectionem, id est, ut Beda in hunc locum exponit, quia cum baptizamur, repraesentamus Christi resurrectionem, emergendo ex aquis; et quia Baptismus facit justificando nos, ut in novitate vitae ambulemus, quomodo Christus per resurrectionem novam vitam vivere coepit, sicut etiam Paulus dicit, Roman. VI. Similis phrasis est Roman. IV, ubi Paulus dicit: Christus traditus est propter delicta nostra, etresurrexit propter justificationem nostram; > quod idem est, ac si diceret, per Christi passionem morimur peccato, per Christi resurrectionem justitiae vita vivere incipimus: ubi sine dubio pra:positio, Per, non significat causam meritoriam, sed causam exemplarem. Non enim Christus.meruit resurgendo, cum fuerit extra viam et statum merendi.

Chapter 21 of 36