Skip to the text

Caput V. Tertia classis argumentorum ex Conciliis

Concilium Nicaenum, quod nuper e Graeco versum, editum est ab Alfonso Pisano in caput, quod inscribitur SiaTurcocrtf, doctrina de Baptismo, ante 8. canonem: « Baptisma nostrum, inquit, non oculis corporis considerandum est, sed mentis oculis; aquam vides, considera virtutem Dei in aquis absconditam. ii Et infra: « Descendit quidem is, qui baptizabatur, peccatis obnoxius, servitutis corruptione detentus, ascendit autem ab ea servitute et peccatis liber, filius Dei,

' et haeres, et cohaeres Christi.»

Concilium Constantinopolitanum I,in Symbolo: « Credimus unum Baptisma in remissionem peccatorum. »

Concilium Milevitanum cap. 2: « Parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt. » At certe in parvulis Baptismus non potest esse causa remissionis peccatorum excitando fidem.

Concilium Arausicanum II, canone 25: « Hoc etiam secundum fidem Catholicam credimus, quod accepta per Baptismum gratia, omnes baptizati, Christo adjuvante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint et debent, si fideliter laborare voluerint, adimplere. » Nota, non posse id exponi de excitatione fidei. Nam paulo infra idem Concilium dicit, a Deo prius fidem inspirari, ut Baptismi Sacramenta fideliter requiramus. Praeterea etiamsi fides, secundum adversarios, justificet a peccatis, tamen non dat gratiam bene operandi. At Baptismus ex hoc Concilio dat gratiam bene operandi.

His adde Concilia recentiora, Florentinum, et Tridentinum.

Chapter 17 of 36