Caput VII. Idan probatur ex Latinis
Jam ex Latinis Tertullianus in lib. de Baptismo: « Prius, inquit, liquor, quo viveret, dedit, id est, aqua produxit animantia, ut in Baptismo mirum non sit, si aquae animare noverunt. » Item lib. de resurrect. carnis probat, corpus resurrecturum, quia Sacramenta corpori adbibentur, ut ad animam transeat eorum effectus: « Caro, inquit, abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut anima muniatur; curo manus impositione adumbratur, ut anima Spiritu illuminetur; caro corpore Christi et sanguine vescitur, ut anima de Deo saginetur. » Ubi enumerat varios effectus Sacramentorum; proinde non putat solum exciture fidem Sacramenta.
Cyprianus lib. II. epistol. 2. ad Donatum, scribit, se, antequam baptizaretur, vix potuisse adduci ut crederet, quod a Christianis de Baptismi virtute praedicabatur: quod videlicet repente hominem mutet, peccata abstergat, virtutes infundat: sed postea id
verum esse experientia sua didicisse: « Difficile. inquit, ac durum pro illis tunc moribus opinabar, quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset, utque in novam vitam lavacro aqua; salutaris animatus, quod prius fuerat exponeret, corporis licet manente compage, hominem animo ac mente mutaret: Qui possibilis, aiebam, est tanta conversio? » Et infra: « Sed postquam unda; genitalis auxilio superioris sevi labe detersa in expiatum pectus, ac purum desuper se lumen infudit: postquam ccelitus Spiritu hausto in novum me hominem nativitas secunda reparavit, mirum in modum etc. » In quibus verbis duo notanda sunt. Primo; Si Sacramenta tantum objective moverent mentem ad credendum, ut adversarii dicunt non fuisset ulla causa, cur Cyprianus difficulter crederet effectum Baptismi: non enim est hic effectus magis difficilis, quam sit, quod verbum Dei praedicatum valeat ad excitandam fidem. Nota secundo; Cyprianum dicere, Baptismum repente et perniciter operari, et renovare hominem. At hoc non diceret, si crederet, Baptismum movere mentem solum objective: Nam tunc non repente, nec ordinarie haberet suum effectum. Aliqui enim ex eodem signo, ut etiam ex iisdem verbis, celerius moventur, aliqui tardius, aliqui numquam.
Item in lib. III. epist. 8. ad Fidum, docet, infantes baptizandos, etiam ante octavum diem (nimirum si vita; periculum immineat) ut peccati remissionem accipiant. Quod idem jubet Siricius Papam epist I. cap. 2. At si Baptisma solum excitat fidem, et prodest infantibus tantum ea ratione, quia cum adoleverint, recordabuntur etc. quorsum infantes morituros baptizari vult Cyprianus? Item in epist. 7. lib. IV. ad Magnum, dicit, quomodo venenum scorpii et serpentis in aqua extinguitur; ita Diabolum obluctari, et resistere Exorcistis ante Baptismum; At in Baptismo amittere omnem virtutem. Qua; certe omnia ridicula essent, si tantum objective Sacramenta operarentur. Vide etiam sermones de Baptismo Christi, de coena Domini, et de unctione Chrismatis. Similia habet Gaudentius in I. tract. de Exodu.
Lactantius lib. VII. de divino praemio cap. 3: « Cum homo cmlesti lavacro purificatus exponit infantiam cum omni labe vita; prioris, et incremento divini vigoris accepto, fit homo perfectus ac plenus. »
Sylvester Papa (ut refert Nicephorus lib, VII. c. 33. cum Constantinum baptizaret, ita locutus est: « Haec aqua divina virtute per invocationem Trinitatis concepta, sicut extra corpus hominis abluit, ita animum intra a sorde et inquinatione mundans, splendidiorem radiis solaribus efficit. »
Ambrosius lib. II. de poenit. cap. 2: «Impossibile, inquit, videbatur, ut peccatum ablueret aqua. Et Naaman Syrus lepram suum mundari per aquam posse non credidit: sed quod impossibile erat, Deus fecit possibile esse, qui tantam nobis donavit gratiam. » Vide etiam librum I. de Sacrament. cap. 4. et 3. librum II. cap. d. et 3. librum III. cap. 1. et librum de iis, qui initiantur mysteriis cap. 3. et 9. et lib. IX. super Lucam cap. 3. et lib. III. de Spiritu sancto cap. d 1.
Hieronymus in epist. 83. ad Oceanum: « Quantam vim, inquit, habeat Baptisma, et aqua in Christo sanctificafa gratiam, paulo post docebo. » Et infra, ubi plurima attulit testimonia et figuras: « Dies, inquit, me deficiet, si cuncta, quae ad potentiam Baptismi pertinent, de Scripturis sanctis voluero digerere. » Vide eumdem in Dialog. contra Luceferianos, et lib. III. contra Pelagianos extremo.
Optatuslib. V. cont. Parmenianum, initio: « Baptisma, inquit, Christianorum Trinitate confectum, confert gratiam; si repetatur, facit vitaejacturam. » Haec ille. Ubi primum vides, aperte asseri, Sacramentum conferre gratiam. Deinde, quod hic auctor ait, Baptismum repetitum detrimentum adferre, clare demonstrat, non operari tantum objective excitando fidem; nam eo modo utiliter repeteretur. Vide ibidem multa de virtute Sacramentorum.
Augustinus lib. IV.de Baptismo, cap. 22:
« Invenio, inquit, non tantum passionem pro nomine Christi id, quod ex Baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem, conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. » Haec ille. Si ergo aliquando martyrium, aliquando fides cum cordis conversione supplet vicem Baptismi, manifeste sequitur, non justificare excitando fidem, sed immediate applicando Christi merita, atque immediate justificando. Et ibidem cap. 24. probat, Sacramentum Baptismi multum parvulis prodesse, etiamsi illi cureant fide; ex Circumcisione.
quae dabatur octavo die: « Cur ergo, inquit, ei praeceptum est, ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret, qui nondum poterant corde credere, ut ei deputaretur ad justitiam, nisi quia, et ipsum per se ipsum Sacramentum multum valebat?» Ubi Augustinus docet, Sacramentum non operari excitando fidem, sed vi sua efficiendo. Idem Augustinus lib. XIX. contra Faustum, cap. H: « Sacramentorum, inquit, vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta, sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas. » Haec ille. At si tantum excitarent fidem objective, non modo non inenarrabiliter valerent plurimum, sed vix aliquid valerent. Nam de concione nemo diceret, eam inenarrabiliter plurimum valere, cumssepissirae multis concionibus vix aliqui moveantur: et tamen fatetur Lutherus in libro contra Joannem Cochlseum, multo efficaciorem esse concionem Baptismo. Quod verissimum est, si agatur de efficacitate provocandi fidem. Idem Augustinus tract. 80 in Joann.: « Unde tanta virtus aquar, ut corpus tangat et cor abluat? » Et infra: « Mundatio, nequaquam fluxo, et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo.»
Leo Papa in serm. 4. de Natali Domini: « Omni homini renascenti aqua Baptismatis, instar est uteri virginalis, eodem Spiritu replente fontem, qui replevit et Virginem, ut peccatum, quod ibi vacuavit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio.» Et serm. 3: « Originem, quam sumpsit in utera Virginis, posuit in fonte Baptismatis: dedit aquar, quod dedit Matri. Virlusenim Altissimi, et obumbratio Spiritus sancti, quae fecit, ut Maria pareret Salvatorem, eadem fecit, ut regeneret unda credentem. » Harc ille.
Auctor homilise de Sacramento corporis Domini, quai habetur inter EusebiiEmisseni homilias, et in IX. tom. S. Hieronymi: «Ergo, inquit, ut ad nutum praecipientis Domini, repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum: ita parem potentiam in spiritualibus Sacramentis verbis praebet virtus, et rei servit effectus etc. » Et ibidem ex vi Sacramenti Baptismatis, quo repente hominem mutat, ac renovat quoad animam, probat, non debere videri incredibile, si verba Sacramentalia mutent substantiam panis in carnem Christi. Ubi sine dubio nullum habet locum
operatio illa objectiva ad provocandam fidem; neque enim in consecratione Eucharistiae verba illa mutant panem excitando in eo fidem. Similem autem vim ponit hic auctor in consecratione respectu panis, et in Baptismo respectu animae.
Gregorius lib. IX, epist. 39. ad Theodistam Patritiam, docet, in Baptismo omnia peccata ita vere dimitti, ut in mari rubro vere iEgyptii mortui sunt: « Qui ergo, inquit, dicit, peccata in Baptismate funditus non dimitti, dicat in mari rubro, yEgyptios non veraciter mortuos. »
Denique S. Bernardus (ut recentiores omittam) in serm. de coma Domini: « Duo, inquit, operatur in nobis Sacramentum Dominici corporis, ut videlicet et sensum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum. Si quis vestrum non tam saepe modo, non tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, luxuriae, aut caeterorum hujusmodi, gratias agat corpori et sanguini Domini: quoniam virtus Sacramenti operatur in eo. » Haec ille: cujus verba non possunt trahi ad eflectum nutriendae fidei. Non enim S. Bernardus solum dicit, per Sacramenta remitti peccata, quod Lutherani fieri volunt, per fidem apprehendentem Christi justitiam, et Dei benevolentiam; sed etiam dicit, vim Sacramenti operari in nobis, ut non consentiamus peccatis, quod p r solam fidem nec potest fieri, neque adversarii fieri dicunt.
Ad hoc argumentum ex Patribus varie respondent haeretici; Philippus in Apologia, art. 13. audacter sane ita loquitur: «Neque ulla littera ex veteribus scriptoribus proferri potest, quae patrocinetur in hac re Scholasticis. »
Lutherus in lib. contra Cochlaeum, agnoscit loca Augustini, quae citaverat Cochlaius, et aliorum Patrum, sed more suo contemnit: « Quod si qui sunt, inquit, ex Patribus, qui senserunt, Sacramenta sua virtute justificare, esto etiam Augustinus, ut Cochleeus contendit, nihil moror, hominum sunt dicta, sibiipsis saepius pugnantium, pleraque humano sensu extra Scripturas docentium. » Haec ille. At certe credibilius est, tot sanctos Patres Scripturam intellexisse, quam unum Lutherum: quod ipse quoque concederet, nisi eum plane superbiae spiritus excaecasset.
Calvinus respondet lib. IV Institut. c. 14. §. ult. Patres hyperbolice loqui: « Forte,
inquit, miseros istos Sophistas deceperunt immodica illa Sacramentorum encomia,quai de signis nostris apud veteres leguntur: quale est illud Augustini, quod veteris legis Sacramenta Salvatorem tantum promittebant, nostra vero dent salutem. Has et similes dicendi figuras, cum non adverterent hyperbolicas esse, et ipsi hyperbolica sua dogmata promulgarunt. » Haec ille. At hoc nimis ruinosum est effugium. Nam citati Patres, ut plurimum referunt ad omnipotentiam Dei hos mirabiles effectus: nulla autem est opus omnipotentia, ubi non veri ac proprii, sed hyperbolici sermones sunt. Praeterea Patres ipsi aliquando monent, se non loqui hyperbolice, ut Chrysostomus homil. 4. ad baptizandos, ubi cum dixisset, Baptismo perfecte lavari, et mundari animas, monet se non ea dicere ambitionis gratia, id est, amplificandi, et eloquentiae ostendendae studio. Et Augustinus in ep. 23. circa finem, dicit, eos qui non credunt, posse fieri ut parvuli etiam sine fide actuali per ipsum Sacramentum salventur, infideles esse. Ex quo intelligimus, eum non hyperbolica encomia, sed dogmata fidei tradere. Denique si diceret Calvinus, unum, aut alterum ex Patribus Hyperbole usum in oratione laudatoria, posset tolerari. At quod omnes Graeci et Latini, non modo in concionibus, sed etiam in libris dogmaticis, vel epistolis, vel commentariis Scripturarum hyperbolice loquantur, nullo modo credibile est.
Kemnitius in2. par. Examinis, pag. 98. dicit, Scripturam aperte tribuere vim justificandi Sacramentis: nec esse ea loca per tropos detorquenda in alium sensum, et sic a Patribus esse intellecta; tamen postea exponit omnia de efficientia per excitationem fidei, quod jam refutavimus.
Chapter 19 of 36