Skip to the text

Caput II. Sententia haereticorum de efficacia Sacramentorum

Quantum ad secundum, antiqua fuit haeresis Messalianoruin, ante annos 1100. qui docebant, Sacramentis Baptismi, Eucharistiae, et aliis non justificari homines, sed solis precibus. Ita refert Joannes Damascenus in lib. de haeres.: « Baptismum, inquit, hominem non perficere, nec divina Sacramenta accepta animi sordes expiare, sed solas preces, quae ab illis recte fundantur. » Armeni quoque, et novi quidam Cathari, si Guidoni credimus, negabant, Sacramenta gratiam conferre.

Sed his omissis, Lutherani de hac re interdum ita scribunt, ut videantur a Catholicis non dissentire, interdum autem apertissime scribunt contraria. Semper tamen in eadem sententia manent, quae est, Sacramenta non habere immediate ullam efficientiam respectu gratiae, sed esse nuda signa: tamen mediate aliquid efficere, quatenus videlicet excitant, vel aiunt fidem, quae homines justificat; quod tamen ipsum, id est, exciture fidem, non faciunt nisi repraesentando. Volunt enim eodem modo concurrere ad justificationem Sacramenta, quo praedicatio verbi, nisi quod praidicatio adhibetur auribus, et per auditum excitat fidem, Sacramenta adhibentur oculis, et per visum excitant etiam fidem.

Hanc sententiam initio Lutherus et Philippus nude proponebant, atque aperte dicebant quod sentiebant, nimirum Sacramenta nihil efficere. Sunt autem loca notanda contra Kemnitium, qui impudentissime in 2. par. Exam. pag. 111. dicit, Lutherum serio et semper improbasse in Sacramentariis profanam illam sententiam: « Quod Sacramenta non sint organa, et causae inslrumentales gratiae, sed solum instar picturae commonefaciant, et excitent fidem. » Haec ille.

Audiamus nunc Lutherum. Anno 1520, in lib. de captivit. Babylon, cap. de Baptismo: « Baptismus, inquit, neminem justificat, nec ulli prodest; sed fides in verbum promissionis, cui additur Baptismus; haec enim justificat. » Et ibidem: « Idem Deus, qui.nos nunc per Baptismum, et panem salvat, salvavit Abel per sacrificium, Noe per arcam, Abraham per Circumcisionem, et alios omnes per sua signa. » Et paulo infra numerat inter Sacramenta veteris legis, quae non vult esse inferiora Sacramentis novae legis, quoad efficaciam, signum datum Gedeoni in rore et vellere, et signum datum Manue in sacrificio; et signum oblatum Achaz ab Isaia c. VII: « Nostra et Patrum signa, seu Sacramenta habent annexum verbum promissionis, quod fidem exigit, et nullo opere alio impleri potest; ideo sunt signa, seu Sacramenta justificationis, quia sunt Sacramenta justificantis fidei, et non operis: unde et tota eorum efficacia est ipsa fides, non operatio. Qui enim iis credit, is implet ea, etiamsi nihil operetur. » Et infra: « Nedverum esse potest, Sacramentis inesse vim efficacem justificationis, seu esse ea signa efficacia gratiae: haec enim omnia dicuntur in jacturam fidei. » Item anno 1521. in assert. 4. articuli ita scripsit: « Nos dicimus, nec novi, nec veteris Testamenti Sacramenta, sed solam fidem justificasse. » Item anno 1523. in lib. contra Gochlaeum; « Non potest ulla pars justificationis tribui Baptismo: alioqui si ulla parte justificaret, non liceret negare, Baptismum sine fide justificare: cum autem ei denegetur, soli fidei recte relinquitur. »

Philippus Melanchthon in locis editis anno 1522, cap. de signis, horrendum esse dicit

errorem Scholasticorum, quod Sacramenta justificent; et addit: « Non justificant signa, ut Apostolus ait, Circumcisio nihil est: ita Baptismus nihil est, participatio mensae Domini nihil est; sed testes sunt, xat afpuyiSzf divinae voluntatis erga te. » Idem etiam in Apologia anno 1530 edita, ad art. 13. dicit, Sacramentum esse signum promissionis, ac veluti picturam verbi: et in libro contra Anabaptistas: « Sicut voluntas Dei ostenditur in verbo, seu promissione, ita etiam ostenditur in signo, tamquam in pictura. » Et infra: « Prodest et hoc moneri, Sacramenta non justificare. » Ubi vides illam ipsam similitudinem picturae, quam tantopere execraturKemnitius, et tamen profitetur se Apologioe hujus sectatorem in ipso principio 2. part. Exam.

Lutherum et Philippum secuti sunt Sacramentarii, ex quibus Calvinus lib. IV Instit. cap. 14. §. 6. utitur eadem similitudine picturae, et §. 17: « Fixum, inquit, maneat, non esse alias Sacramentorum, quam verbi Dei partes: quae sunt offerre nobis, ac proponere Christum, et in eo coelestis gratiae thesauros. » Et infra; «Cavendum praeterea, inquit, ne in errorem nos abducant, quae ad amplificandam Sacramentorum dignitatem paulo magnificentius a veteribus scripta sunt: ut scilicet arbitremur, latentem aliquam virtutem Sacramentis annexam, affixamque esse, quo ipsa per se Spiritus sancti gratiam nobis conferant, cum hoc tantum illis divinitus injunctum sit munus, testificari nobis ac sancire Dei in nos benevolentiam. >) Et infra: « Sacramenta id sunt nobis a Deo, quod ab hominibus rerum lectarum nuntii, vel arrhas in pactis sanciendis; utpote quas non a se quidem largiantur aliquid gratiae, sed renuntient, et ostendant, atque (ut sunt arrhae et tesserae) rata apud nos faciant, quae divina largitate nobis donata sunt. » Et §. 18. utitur exemplo Iridis et velleris Gedeonis, atque aliis, quibus utebatur Lutherus.

Porro idem Lutherus in libris posterioribus convictus (ut verisimile est) argumentis Catholicorum, longe aliter scripsit. Nam in hom. 1. de Baptismo, quam anno 1535 edidit, circa principium 2. part. ita habet: «Ad hoc institutus est Baptismus, ut nobis serviat, nobis prosit, nobis donet, non aliquid carnale, vel corporale, sed aeternam gratiam, aeternam munditiam, et sanctitatem, aeternam vitam. » Et in hom. 2. de Baptismo, quam habuit anno 1540: « Non potest, inquit, non id operari Baptismus, ad quod institutus est, videlicet regenerationem, et renovationem Spiritus sancti. » Et infra: «Tantam virtutem et energiam habet Baptismus, ut homo, qui in peccatis conceptus et natus est, regeneretur coram Deo, et qui ante ad mortem erat damnatus, jam sit filius Dei. Quis hanc gloriam et virtutem sacrosancti Baptismi sensibus, cogitatione, intellectu humano assequi et percipere potest? » Et infra: «Yoluit Joannes his verbis significare Baptismum tam efficacem, ac tantae virtutis esse, ut peccata abluere, mortem submergere et suffocare, et omnia vitia et sordes sanare et mundare posset. »

Hunc modum loquendi imitantur recentiores Lutherani, atque in primis Kemnitius. Nam in 2. par. Exam. pag. 98. ubi citasset aliquot Scripturas pro efficacia Sacramentorum contra Anabaptistas et Sacramenlarios, ita subjungit: « Ha?c manifestissima testimonia, quse Sacramentis efficaciam tribuunt, et qualis ea sit, explicant, non sunt per tropos pervertenda a simplici et genuina significatione, quam propria vocabulorum significatio praebet: et ita veteres hcec testimonia simpliciter, sicut sonant, intellexerunt. » Et pag. 101: « Sacramenta sunt causae instrumentales, ita quod per illa media, seu organa Pater vult gratiam suam exhibere, donare, applicare: Filius meritum suum communicare credentibus; Spiritus sanctus efficaciam suam exercere ad salutem omni credenti. » Ha?c ille: qui certe Catholicissime loqui videtur. Calvinus quoque non raro ita loquitur, ut loquuntur Catholici. Nam in Antid.Conc. sess. VII, can.5. sic ait: «Semper memoria repetendum est, Sacramenta nihil quam instrumentales esse conferendae nobis gratiae causas. » Et can. 6: «Si qui sint, qui negent, Sacramentis contineri gratiam, quam figurant, illos improbamus. »

Vorumtamen nec Lutherus, nec Calvinus, nec Kemnitius recedit a prima illa sententia, quae nihil revera tribuit Sacramentis efficientiae. Nam cum dicunt. Sacramenta esse causas instrumentales, et conferre gratiam, et esse efficacia, semper intelligunt, mediante fide, ita ut ipsa nihil aliud agant, nisi excitare vel nutrire fidem, quae sola justificat.

Nam idem Calvinus ibidem can. 5. explicat, quomodo Sacramenta sint causa? instrumentales gratia?, ac dicit, tunc demum Sa¬

cramenta suum effectum habere, si fidei serviant. Et can. 8 dicit, eodem modo efficere in nobis gratiam Sacramenta, quo efficit verbum Dei pra?dicatum. At certum est, verbum Dei non efficere, nisi excitando vel nutriendo fidem. Denique Theodorus Beza (ut supra notavimus) in lib. de sumina rei Sacramentaria? q.2. ita explicat Calvini pra?- ceptoris sui sententiam: « Unde efficacia, inquit, illa Sacramentorum? a Spiritus sancti operatione in solidum, non autem a signis, nisi quatenus externis illis objectis interiores sensus moventur. »

Kemnitius quoque pagina 401 et seq. explicans accurate, quemadmodum sint efficacia Sacramenta, tandem concludit esse efficacia, eo modo, quo ipsa promissio, seu promissionis verbum. Et pagina 402: « Verbum, inquit, et Sacramenta monstrant nobis ubi fides debeat quaerere, et ubi possit invenire Christum Mediatorem, Patrem et Spiritum sanctum. » Et pag. 105. explicans quomodo fides in Sacramentis justificet: « Non est sensus, inquit, quod fides gratiam accipiat sine medio aut organo verbi et Sacramentorum: objectum enim fidei est verbum et Sacramenta, imo in verbo et Sacramentis verum fidei objectum est Christi ftcritum, gratia Dei, et efficacia Spiritus: et fides ideo justificat, quia illa in verbo et Sacramentis apprehendit et accipit; et hoc sensu sicut fides verbi, ita etiam fides Sacramenti dicitur justificare. » Haec ille.

Denique quibuscumque verbis Catholicorum utantur Lutherani, non possunt tamen ullo modo sentire, quod nos sentimus, Sacramenta esse veras et immediatas causas justificationis, nisi recedant a primo illo suo principio, sola fides justificat, quod hactenus non fecerunt.

Chapter 15 of 36