Skip to the text

Caput XVI. tot

Pono Calvinus negat hanc minorem propositionem. Nam lib. IV Instit. c. IG. §. 4. dicit, unam esse, et eamdem promissionem Sacramentorum veterum et novorum. Probatur igitur haec minor. Quarto ex singulis, quae apud illos dicuntur Sacramenta. Lutherus enim Sacramenta vocat, sacrificium Abel, iridem, vellus Gedeonis, horologium Achaz: At nullum eorum habet promissionem remissionis peccatorum. Nam de sacrificio Abel nihil legimus, nisi placuisse Deo, postquam factum fuerat. Iris habuit promissionem solius temporalis salutis: unde Genes. IX dicitur, data in foedus non tantum hominibus, sed etiam bestiis terrae, et omni reptili. Similiter in vellere Gedeonis, et in horologio Achaz, facta sunt signa ad confirmandam promissionem victoriae contra hostes temporales. De aliis Sacramentis, ut de Circumcisione, de sacrificiis pro peccato, de manna, mari rubro, et caeteris idem ostendam in solutione argumentorum.

Secunda ratio. Lex ipsa vetus tota in hoc distinguitur a nova, quod illa non justificat, haec justificat: ergo fieri non potest, ut Sacramenta vetera, quae erant pars quaedam illius legis, justificarent. Probatur antecedens. Nam primo dicitur, Joan. I: Lex per Moysem data est, gratia, et veritas per Jesum Christum, facta est. Quomodo hoc est verum, si Sacramenta Mosaica gratiam conferebant? Secundo, II. Cor. III. illa vocatur littera occidens, nova, spiritus vivificans. At cur non erat, etiam illa spiritus vivificans, si ejus Sacramenta justificabant? Tertio, Gal. IV. dicitur illa in servitutum generasse, nostra libertatem attulisse; At cur hoc, si etiam illa gratiam conferebat, qua; liberat a servitute peccati? Quarto, denique illud dicitur vetus Testamentum, quia ad veterem hominem pertinet, nec renovare novit; nostrum dicitur novum, quia renovat, ut docet August. lib. III. contra duas epistolas Pelagiam cap. 4. unde et Apostolus ad Titum III vocat Baptismum lavacrum renovationis. Neque tamen hinc sequitur, non fuisse justificationem a peccatis in sanctis hominibus Testamenti veteris: erat enim, sed non per Testamentum vetus, aut per ejus Sacramenta, sed per Testamentum novum, ad quod illi pertinebant, et ad cujus participationem fide, ac desiderio pertingebant.

Tertia ratio. Promissio in Sacramentis,

quae sunt instituta ad justificandum, non potest impleri nisi fide recipiatur, ut adversarii dicunt. At promissiones annexae Sacramentis veteribus implebantur, etiamsi homines non crederent; non igitur Sacramenta illa erant instituta ad justificandum. Probatur minor. Nam promissio Dei annexa arcui coelesti, qui Luthero est verum Sacramentum, fuit de non dissipanda unquam amplius terra aquis diluvii. Quae promissio impletur, et implebitur etiamsi homines non credant. Sic etiam promissio annexa Circumcisioni fuit, ut fieret Abraham pater multarum Gentium, et daret posteris ejus terram promissionis, ut patet Genes. XVII. et Itom. IV, quse sine dubio implenda erat, etiamsi Ile— brasi non crederent. Ita quoque omnia sacrificia habebant annexam promissionem de Christi morte futura pro expiatione peccatorum: id enim significabant omnes illae mactationes; qua; promissio implenda fuit, sive crederent homines, sive non crederent. Unde Apostolus Rom. III: Numquid, inquit, incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.

Quarta ratio. Nostra Sacramenta dicuntur in Scripturis salvare, regenerare, justificare, ut supra probavimus. Nihil tale usquam legitur de Sacramentis veteribus, ut patebit ex solutione argumentorum: igitur temere asseruntur paria, quoad efficaciam.

Chapter 28 of 36