Caput XVIII. De Charactere
Sequitur tertia quaestio de effectu Sacramentorum, quae est de charactere: An scilicet Sacramenta aliqua imprimant in anima indelebilem characterem. Tria dicemus. Primo, quid adversarii sentiant de charactere. Secundo, quae sit sententia ac doctrina Catholicorum de charactere. Tertio, demonstrabimus ex Scriptura, Patribus, et rationibus hanc veritatem. Ex quibus argumenta adversariorum evanescent.
Quoad primum Joannes Wiclefus lib. IV Trialogi, c. 15. (teste Thoma Waldensi tom. II de Sacramentis, c. 109.) characterem Sacramentalem affirmat nec Scriptura, nec ratione posse probari. Idem hoc tempore docent omnes haeretici, ac in primis Joannes Calvinus in antidoto Concilii sess. VII, can. 9. et Martinus Kemnitius in II. part. Exam. pagina 129 et seq. et Tibnannus Heshusius in lib. de erroribus Pontificiorum tit. V.
Argumenta sunt tria, quibus utitur Kemnitius. Primum, quod in Scriptulis, et Patribus de charactere isto mirum silentium sit. Quod argumentum etiam Calvini est; et ex his, qua; dicemus, per seipsum corruet.
Secundum est, quod inter ipsos etiam Scholasticos nihil sit certum; id quod ex Gabriele probat. Et hoc etiam argumentum paulo post evanescet.
Tertium, quod primus auctor, sive excogitator characteris fuerit Innocentius III Pa¬
pa; qui multa mala partim decrevit, partim etiam fecit, ac inter alia Othonem Imperatorem creari curavit, ac postea eumdem excommunicavit, ac deposuit. In quo argumento duo sunt mendacia. Unum, quod Innocentius III excogitaverit primus characterem; quod mendacium est. Nam idem Innocentius cap. M.ljores, extra de Baptismo, refert opinionem quorumdam dicentium, eos, qui inviti baptizantur, recipere tantum characterem, ut illi, qui baptizantur ficti. Non ergo ipse primus excogitavit characterem. Alterum, quod idem Pontifex malus fuerit: fuit enim unus ex laudatissimis Pontificibus. Nam ut omittam opera ejus, libros de contemptu mundi, sermones et epistolas, quae pietatem spirant: laudatur ab omnibus historicis, ut optimus, et doctissimus. Ac ut omittam Italicos, Blondum, Platinam, et alios, solum audiamus testimonium duorum Germanorum.
Albertus Krantzius homo Germanus, et qui ante Lutheranas contentiones scripsit, proinde nec odio, nec amore ducebatur lib. IX Metropolis cap. I: « Laudabilia, inquit, multa scripsit, multa constituit,» et lib. XII, c. 2: « Praefuit, inquit, Innocentius III Pontifex, cui parem multa doctrina, rerum magnificentia aetas illa non habuit. » Idem lib. VII Saxoniae, c. 37. scribit, Othonem Imperatorem rebellem Ecclesiae fuisse, et ideo nihil ei prosperum successisse, et tandem in morte summum dolorem, et contritionem ob id peccatum habuisse, adeo, ut etiam juberet ab infimis famulis domus suae in signum poenitentiae collum sibi pedibus conculcari; quae certe poenitentia; non Papam, sed Imperatorem errasse docet.
Abbas Urspergensis, item Germanus, et qui tempore Innocentii vixit, et non bene erga eum affectus fuit, quod studeret Philippo Imperatori, cui Papa adversabatur; et denique quem solum Kemnitius citat contra Innocentium, iste, inquam, auctor rectissisime de illo sensit. Nam ubi scribit de Philippo Imperatore, dicit, non esse credendum, quod Papa voluntatem suam Deo praeferre voluerit, licet Philippo adversaretur, quod est dicere Papam non ma'o animo, sed ex aliqua falsa informatione non favisse Philippo. Et infra loquens de excommunicatione Othonis dicit, Othonem contra juramentum Domino Papae factum invasisse hostili-
ter, et sibi usurpare voluisse terras S. Petri. Item addit Papam pro bono pacis omnes injurias tolerare voluisse, ettaraen ne sic quidem potuisse flecti Othonis obstinationem. Ibidem dicit Papam ut fortem virum, et in Domino confidentem tria ardua negotia peregisse, nimirum Othonis depositionem; expeditionem pro auxilio terrae sancta1, et Concilium generale maximum, et Ecclesiae utilissimum.
Chapter 30 of 36