Caput III. -Quod Sacramenta ex opere operato conferant gratiam, ex Scripturis probatur
Probandum jam superest, Sacramenta esse veras causas instrumentales gratia?; ac ne frustra laboremus, demonstrandum est simul, aliter esse causam Sacramenta, quam concionem. Nam ad omnia testimonia nostra respondere solent. Sacramenta esse veras causas gratise, sed excitando fidem, quomodo etiam verbum Evangelii dicitur a Paulo Itoman. I: Virtus Dei in salutem omni credenti.
Adferemus sex argumentorum classes. Prima erit ex Scripturis Testamenti novi, ubi expresse id habetur. Secunda ex vaticiniis Prophetarum, et ex figuris Testamenti veteris. Tertia ex Conciliis. Quarta ex Patribus Graecis. Quinta ex Latinis. Sexta ex ratione.
Prima classis testimoniorum ex novo Testamento.
Primum testimonium est Matthaei 111, Marcii, Lucae III, Joannis I, ubi Joannes Baptista loquitur: Erjo baptizo vos aqua, ille vos baptizabit Spiritu sancto. Quibus verbis non est dubium, tantum discrimen poni inter efficaciam Baptismi Joannis et Baptismi Christi, quantum est inter aquam et Spiritum. At Baptismus Joannis efficax erat ad alendam fidem, non minus quam Baptismus Christi; Nam in Baptismo Joannis erat externa ablutio, et verbum promissionis. Nam praedicabat Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, Luc. 111. et praedicabat simul fidem Mediatoris, dicens, ut crederent in eum, qui venturus erat, Act. XIX.
Ad lioc argumentum Calvinus in cap. III. Matth. Respondet, eamdem fuisse efficaciam Baptismi Joannis et Christi: discrimen autem, quod ponit Joannes in aqua et Spiritu, dicit in eo consistere, quod Joannes erat minister externi ritus, Christus autem erat auctor internae sanctificationis. At si ita est, non debuit Joannes dicere: Ego baptizo, ille baptizabit, sed: Ego baptizo, ille baptizat. Praeterea si erat eadem vis utriusque Baptismi, cur Actor. XIX. Paulus jussit baptizari Christi Baptismo eos, quos audivit jam fuisse baptizatos Baptismo Joannis.
Respondet Calvinus in commentar. Act. XIX, non fuisse illos iterum baptizatos; sed tantum accepisse visibiliter donum Spiritus sancti, et hoc significari illis verbis: His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. At praeterquam quod ista esset vitiosa aequivocatio, cum in tota ea narratione accipiatur
nomenBaptismi pro Baptismo aquae, et quod licebit, omnes Scripturas pervertere, si licet verba tam aperta alio torquere, ibidem mox adjungit I.ucas: Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. Non igitur illud: Baptizati sunt, significat, Acceperunt donum Spiritus sancti visibiliter.
Respondet Calvinus, ista posteriora verba esse explicationem priorum. At non diceret Lucas: Baptizati sunt; et cum imposuisset manus etc. sed Baptizati sunt: Nam cum imposuisset manus etc. vel certe, Baptizati sunt, et imposuit illis manus etc. sic enim fieri solent explicationes. Illa autem phrasis: His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu, et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus; evidenter ostendit, duas fuisse actiones, et diverso tempore factas, Baptismum et manus impositionem.’ Denique conferatur hic locus cum alio ejusdem auctoris, nimirum Act. VIII, ubi similiter habetur Baptismus in nomine Domini Jesu, et impositio manuum, et erit luce clarius per Baptismum in utroque loco intelligi verum Baptismum.
Secundum testimonium Mare. ult.: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Hic tribuitur Baptismo vis salvandi, at non salvat nisi justificando et abluendo sordes peccatorum.
Neque potest responderi, quod salvet excitando fidem. Nam in primis hoc loco fides praecedit. Ineptum.autem est dicere, primo poni effectum, deinde causam. Sicut enim absurdum esset dicere: Qui curatus fuerit et acceperit medicinam; ita absurdum e«set dicere: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, si Baptismus est causa fidei. Unde quia audire verbum Dei est vere causa fidei, semper in Scriptura pra;cedit, ut Joan. V: Qui audit verbum, et credit, habet vitam aiternam. Et Joan. VI: Omnis qui audivit, et didicit, venit ad me. Non ergo fides est effectus Baptismi, cum eum praecedat, sed potius dispositio ad illum.
Praeterea ad hominem: Christus hoc loco non conjungit Sacramentum cum concione, ut adversarii faciunt; non enim dicit: Qui audierit verbum, et baptizatus fuerit; sed conjungit cum fide, quoe est effectus verbi.
Sicut ergo fides apud adversarios immediate justificat applicando merita Christi, non autem excitando aliquam aliam causam; cur non eodem modo fateantur Baptismum immediate justificare applicando Christi merita, cum Christus eodem modo loquatur de fide et de Baptismo?
Tertium testimonium Joan. III: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Hic locus aperte facit Baptismum aquae causam novae nativitatis; id enim significat praepositio, Ex, ut patet in omnibus similibus locutionibus.
Neque potest dici, quod renasci ex aqua sit renasci ex fide, quam excitat aqua. Nam Primo, debuisset potius Christus dicere: Nisi quis renatus fuerit€x verbo et Spiritu sancto, quam, Ex aqua et Spiritu sancto; cum principalior causa excitandae fidei, sit verbum, quam aqua. Secundo, quia fuisset Christi sermo omnino inintelliglbilis. Nam cum nihil dixerit antea de fide, quis divinare posset, eum modo tradere rationem excitandae fidei? Tertio, esset falsu propositio: Nisi quis renatus fuerit etc. Nam si fides sola justificat, impertinens est ad salutem, unde fides excitetur, sive ex aqua, sive ex vino, sive ex alia re. Et constat multis modis, fidem excitari posse sine baptismo aqua}: concio fenim abunde sufficit ad excitandam fidem.
Ad hunc locum non potuit aliter Calvinus respondere, nisi negando, hic agi de Baptismo, quod etiam ante illum negarunt Zwinglius et Bucerus. Itaque Calvinus in comment. et lib. IV Institut. cap. 16. §. 25. negat, intelligi debere de Sacramento Baptismi, sed de sola interna renovatione. Quocirca per aquam vult intelligi Spiritum sanctum, et hunc esse sensum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, id est, ex Spiritu sancto, qui instar aquse mundat etc.
At primum; Omnes scriptores hactenus hunc locum intellexerunt de Baptismo; ut Justinus Apologia 2. Tertullianus in lib. de Baptismo, Cyprianus lib. III ad Quirinum c. 25. Ambrosius lib. III de Spiritu sancto cap. 11. Hieronymus in cap. XVI Ezechielis, item Basilius, Gregorius Nazianzenus, Gregorius Nyssenus in serm. de Baptismo; denique omnes interpretes hujus loci, Origenes, Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus, Beda, Theophylactus, Euthymius, et alii.
Secundo; Si ita liceret ludere in Scripturis, possemus negare Baptismum aquae. Nam ubique intelligemus nomine aqua) Spiritum sanctum, et eodem modo licebit pervertere omnia alia mysteria.
Tertio; Negari non potest, quin sit coacta et absurda, et Scripturis inusitata locutio. Nec valet exemplum, quod Calvinus profert ex Matth. III: Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Ubi vult per ignem intelligi eumdem Spiritum sanctum, ut habet similitudinem cum igne. Nam per ignem rectissime potest intelligi externus ignis, qui descendit visibiliter super Apostolos in die Pentecostes, vel ignis tribulationis, vel ignis Purgatorii: quas expositiones attingit Beda in commentar. Luc. III. Praeterea in hoc loco ignis postponitur Spiritui sancto, et non est ita absurdum, post unum vocabulum poni alterum, quo illud declaretur. At aquam Joan. III. Dominus praeposuit Spiritui sancto; absurdissimum autem est, prius poni declarationem, deinde id, quod declarandum est. Neque negari potest, quin aqua si accipitur pro Spiritu sancto, ponatur ad declarandum effectum Spiritus sancti, qui est mundare.
Quarto; Si aqua hoc loco non poneretur, nisi ad explicandum effectum Spiritus sancti, male conjungeretur cum verbo renascendi; aqua enim, si tantum inspiciafur ejus significatio, non gignit, sed lavat, et refrigerat. Itaque vel dicere debuisset Dominus: Nisi quis mundatus fuerit aqua et Spiritu sancto, vel: Nisi quis renatus fuerit ex semine et Spiritu sancto. Non igitur aqua solum hoc loco declarat effectum Spiritus sancti, sed proprie significat aquam, ut concurrit Sacramentaliter ad spiritualem regenerationem.
Quartum testimonium Act. II: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Cui simile est illud Actor. XXII: Et nunc quid moralis; baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. In his locis tribuitur Baptismo remissio peccatorum: nec potest dici id fieri, quod Baptismus excitet fidem. Nam quos Petrus alloquitur Act. II. jam crediderant, ut Lucas ibidem indicat. Audita enim Petri concione, compuncti sunt corde, et dixerunt: Quid faciemus viri fratres; Petrus autem non ait: Oportet credere, vel magis credere,
sed: Poenitentiam agite etc. Pari ratione Paulus, cui dixit Ananias Actor. XXII: Baptizare, et ablue peccata tua, jam crediderat, et poenitentiam egerat triduo jejunans.
Respondet Calvinus, tum in commentario Actorum, tum lib. IV Instit. cap. 15. §. 18. baptizari in remissionem peccatorum, seu abluere peccata Baptismo, nihil esse aliud, nisi accipere testimonium, seu sigillum acceptae justificationis, idque ad fidem roborandam, et confirmandam.
Sed (ut omittam, quod antea demonstravimus, Sacramenta non posse esse sigilla, vel certe esse falsa sigilla, cum non sciat minister, an ille cui applicat sigillum divinum, sit vere justificatus) quis non miretur novum istum tropum, quo abluere peccata, significat, accipere sigillum justificationis acceptas? Inauditum est enim, ut actio significata, ponatur ad significandum signum; et quod actio futura ponatur ad significandam prasteritam. Exempla esse possunt, si quis diceret: Bibe vinum, absurde id diceret, si significare vellet: Inspice hederam, quse in hospitio pendet. Pari ratione, si Imperatori revertenti cum victoria, diceretur: Vince hostes, idque diceretur ad significandum: Accipe triumphum in signum praeteritae victoriae, absurdissima esset locutio. Non enim recte dicitur: Vince hostes, ei, qui jam pugnavit, et vicit.
Quintum testimonium Act. VIII.: Cum vidisset Simon, quia per impositionem manuum Apostolo7'um daretur Spiritus sanctus: cui loco similis est ille II. Timoth. II: Admoneo te, ut ressuscites gratiam, quae est in te per impositionem manuum mearum. Etsi enim haec loca intelliguntur de Sacramentis Confirmationis et Ordinationis, quae apud multos adversariorum non sunt proprie Sacramenta: tamen si Sacramenta, ut ipsi volunt, improprie dicta sunt verae causae gratiae, quanto magis Sacramenta proprie dicta? Porro in his locis apertissime impositio manuum asseritur causa gratiae, ut patet ex illa particula, Per. Nec potest dici, manuum impositionem esse causam gratiae, excitando fidem; Nam omnes isti, qui per impositionem manuum acceperunt gratiam Spiritus sancti, jam crediderant et baptizati erant.
Sextum testimonium, I. Corinth. X: Unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane
participamus. Ubi participare de uno pane ponitur pro causa unius corporis. Quod in Graeco est clarius: oi qxp 7rxvT£; ex rou £voj iprov gsT6£of«v. Omnes enim ex uno pane participamus. Quomodo autem sumus unum corpus, quia de uno pane participamus, nisi quia panis ille alii, et auget vitam hujus corporis? Nam in rebus corporalibus, quia idem cibus alii omnia membra ejusdem corporis, ideo rectissime probamus, aliqua membra esse membra ejusdem corporis, si ab eodem cibo alantur. Quare si tollas a Sacramento altaris veram causalitatem gratiae, non poterit probari, quod simus unum corpus, quia eamdem Eucharistiam participamus. Similis est huic loco ille, I. Corinth. XII: Etenim omnes nos in uno Spiritu in unum corpus baptizati sumus. Ubi Paulus probat, nos esse unum corpus, quia per Baptismum accepimus unum Spiritum. Quod argumcntam nihil efficit, si Baptismus non confert Spiritum.
Septimum testimonium Ephes. V: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans eam lavacro aquce in verbo vitee. Cui similis est locus ille Tit. III: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Ubi apertissime dicimur mundari, et salvari lavacro aquas, et per lavacrum: utrumque autem causam instrumentalem significat.
Respondet Calvinus in commentario horum locorum, Baptismum proprie dici lavacrum animas, et esse symbolum efficax: quia Deus, dum hoc signum ostendit, simul etiam operatur, quod per illud significat.
At per accidens hoc modo conjungitur justificatio, quam solus Deus facit cum Baptismo: proinde non magis proprie dicimur mundari, et salvari per Baptismum, quam per quamlibet aliam actionem, quas tunc simul fiat. Nec potest vere dici Baptismus lavacrum regenerationis, si per illum Deus non lavat nos, licet eodem tempore lavet nos, Si dicat, Deum nos mundare per Baptismum, quia ostendens illud symbolum, provocat fidem, quae mundat: etiam dicere posset, homines inebriari per hederam, quae pendet in hospitiis; quia illa hedera provocat ad emendum vinum, quod vinum postea inebriat.
Octavum testimonium est, 1. Petr. III: Quod nos similis fornice salvos facit Baptisma, non camis depositio sordium, sed conscicnlice bonce interrogatio in Deum. Ille habemus primum, Baptismo nos salvos fieri. Deinde, salvos fieri simili quodammodo, quo olim tempore Noe pauci quidam salvi facti sunt per aquam. Atqui aqua illa vere et efficienter salvavit cos, qui erant in arca, videlicet arcam in sublime attollens.
Denique, habemus discrimen inter Baptismata Judaeorum, et nostrum: quod illa tollerent sordes carnis, nostrum purificet conscientiam. Sicut igitur Baptismata Judaeorum vere tollebant sordes carnis, non tantum significando, sed etiam efficiendo; ita et nostrum Baptisma vere lavat conscientiam, non tantum significando, sed etiam efficiendo.
Secunda classis testimoniorum, vaticinia Prophetarum.
Primo, Isaias cap. I, ubi dixerat: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Subjungit: Lavamini, mundi estote. Quae verba S. Hieronymus, et S. Cyrillus in commentario et Cyrillus Hierosolymitanus in I. Catechesi, et Theodoretus in Psalm. L. et Basilius oratione 13. quae est de Baptismo, exponunt ad litteram de Baptismo, qui succedit expiationibus illis veteribus. Quod autem Baptismus vim habeat mundandi, patet ex illis verbis: Lavamini, mundi estote. Est enim ac si diceret: Baptizamini, et eo modo mundi eritis. Unde S. Hieronymus hunc locum ita enarrat: « Pro superioribus victimis et holocaustis Evangelii mihi placet religio ut baptizemini in sanguine meo per lavacrum regenerationis, quod solum potest peccata dimittere. » Hcecille: ubi illud. Solum, non excludit Deum, Christi meritum, fidem, et alia id genus, sed sacrificia et caeremonias Judaicas.
Secundo, Ezechielis cap. XXXVI: Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et dabo vobis cor novum etc.. Hunc locum de Baptismo intelligunt Hieronymus etTheodoretus in commentar, et Cyprianus lib. I. epist. ult. et lib. IV, ep. 7. ubi notat S. Hieronymus, per aquae Baptismi aspersionem non solum mundari peccata, sed etiam dari cor novum, et spiritum novum.
Tertio, Michaeas cap. VII: « De Baptismi gratia, inquit Hieronymus in epist. 83. ad Oceanum, vaticinatur: Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. » Quomodo etiam hunc locum exponit Rupertus in comment. et Augustinus in comment. Psal. * CXI1I. At quod in mare mergitur, non solum significatur extirrgui, sed re ipsa vi aquarum extinguitur.
Quarto, Zacharias cap. XIII: In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris, et menstruata: (i). Hunc etiam locum Hieronymus et Rupertus in commentario exponunt de Baptismo, qui vim habet purgandi peccata.
Quinto, David Psal. L: Asperges me Domine hyssopo etc. (o). Sed de hoc paulo infra dicemus, in explicatione sextae figurae.
Figures Sacramentorum.
Prima est Genes. I: Spiritus Domini ferebatur super aquas. In Hebraeo exprimitur, quorsum ferretur super aquas, nimirum ut eas foecundas redderet: nam inde procreandi erant pisces, et aves, ut infra habetur: nsma incubabat, more gallinae nidum suum foventis, et ova calore animantis, inquit Hieronymus in quaest. in Genes. Fuisse autem hanc figuram Baptismi, qui constat ex aqua et Spiritu sancto, docent Tertullianus in lib. de Baptismo. Hieronymus in epist. 83. ad Oceanum. Ut igitur aqua initio mundi a Spiritu sancto vitalem quamdam vim accepit, ut animalia procrearet; sic et Baptismus a Spiritu sancto vim accepit procreandi novos homines: « Ne mirum sit, inquit Tertullianus, in Baptismo, siaqute animare possunt. » Et ibidem Christianos vocat pisciculos, quod nascantur ex aquis. Qua etiam de causa littera; capitales versuum Sybillinorum faciunt iyfo;, id est, piscis, et significant « Jesus Christus Dei Filius Salvator. » Quod annotavit Augustinus lib. XVIII de Civ. Dei c. 23. et Prosper lib. II de praedictionibus cap. 29. et ante utrumque Optatus Milevitanus 1. III. contra Parmenianum: « Hinc, inquit, est piscis, qui in Baptismate per invocationem fontalibus undis inseritur, ut qua; aqua fuerat, a pisce etiam piscina vocitetur, cujus piscis nomen secundum appellationem Graecam in uno nomine per singulas litteras turbam sanctorum nominum continet, iyfos, quod est Latine Jesus Christus Dei Filius Salvator. » Et huc alludens S. Hieronymus in epist. 43: « Bonosus, inquit, tamquam i/Qjb; Filius aquosa petit. »
Secunda figura est Genes. VII. de diluvio salvante Noe, et reliquos, qui erant in arca, quam explicat S. Petrus epist. I, cap. 3. ut paulo ante diximus.
Tertia figura est Genes. XVII de Circumcisione, de qua B. Paulus Coloss. II sic ait: Circumcisi estis Circumcisione non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed Circumcisione Christi consepulli ei in Baptismo. At Circumcisio vere et efficienter carnem abscindebat, non autem erat solum testimonium abscissionis etc..
Quarta figura est Exod. XIV. submersio iEgypti orum in mari rubro, et transitus filiorum Israel; de qua sic loquitur B. Paulus I. Cor. X: Omnes, inquit, in Mose baptizati sunt in nube et in mari. Et infra dicit: Hcec omnia contingebant illis in figuram. Itaque mare rubrum figura fuit Baptismi; nubes autem obumbrans, figura Spiritus sancti; et sicut mare rubrum vere demersit /Egyptios, et liberavit Israelitas; ita Baptismus vere delet peccata, et salvat animas. Vide Cyprianum lib. IV, epist. 7. Augustinum tract. 41. et 13. in Joannem, et Hieronymum in epist. 83. ad Oceanum.
Quinta figura est Exodi XVI. et XVII. de Manna pluente e coelo, et aqua scaturiente ex petra: quae figurae erant Eucharistiae corporis et sanguinis Domini, eodem Paulo ibidem I. Corinth. X. explicante. At Manna et aqua illa vere reficiebat, et recreabat corpora Israelitarum, et non erant testimonia vel sigilla. Igitur Eucharistia vere reficit ani¬
mas; alioqui erit melior figura, quam res figurata.
Sexta est Numeri XIX. de aqua lustrationis, quceadmislam habebat cinerem vacca; rufa?, quam fuisse Baptismi figuram, scribit Augustinus in quaistionibus super Numeros cap. XXXIII. Ubi notandum ex eodem Augustino, tria fuisse necessaria in hac expiatione; cinerem vaccae rufa;, aquam et hyssopum, quo aqua aspergebatur: et quidem cinis vacca; Christi mortem et merita significat: aqua vero Baptismum, qui Christi merita applicat: hyssopus herba humilis, radices habens in petra, fidem significat, sine qua Baptismus adultis non datur, et si forte datur, non eis prodest. Sicut ergo in illa expiatione hyssopus non mundabat, sed aqua vim habens ex cinere vaccae et hyssopo aspersa: sic in Baptismo non est fides, quae proprie in Baptismo purgat peccata, sed aqua vim habens ex Christi passione, et fide suscepta. Ad has expiationes tum figurantem, tum figuratam respexit David, cum diceret Psalm. L: Asperges me Domine hyssopo, et inundabor, lavabis me, et super nivent dealbabor. Petit enim eam purgationem, quam noverat figuratam, per expiationem aquae, qua; hyssopo aspergebatur, ut exponit Theodoretus in commentario hujus loci.
Septima figura est Josue IV de transitu filiorum Israel per Jordanem ad terram promissionis, duce Josue; quam fuisse figuram Baptismi, docent Ambrosius in illud Luc. I: Ipse preeibit in spiritu et virtute Elue, et Augustinus in illud Psalm. GXIII: Et tu Jordanis conversus es retrorsum. Neque ullus dixerit, per aquas Jordanis, non transivisse filio* Israel ad terram promissionis; sed obsignatam promissionem transeundi.
Octava est IV. Reg. V. de Naaman Syro curato a lepra, lavacro Jordanis: de qua vide Ambrosium in IV. caput Luc. et lib. II. de Sacramentis cap. 4. Etcerte aqua Jordanis, qua; vere curavit Syrum illum, non fuit sigillum promissionis.
Nona est Joan. V. de probatica piscina, quae figura manifestissima est, et a Patribus multis celebrata, ut Tertulliano in lib. de Baptismo, Ambrosio lib. I. de Spiritu sancto cap. 7, Ghrysostomo, Cyrillo, et Theophylacto in hunc locum Joannis. Et quidem
Chrysostomus pulcherrime hanc figuram explicat, et addit: Deum voluisse variis figuris efficaciam Baptismi demonstrare, ne incredibilis videretur: « Futurum, inquit, erat Baptisma plenum maxima? potestatis et gratiae, purgaturum peccata, pro mortuo vivum effecturum etc. » Et sane nisi ita esset, ut dicit Chrysostomus, praestuntior fuisset figura re ipsa figurata.
Decima est Joannis IX. de caeco nato, quem Dominus illuminavit per aquam Siloe, de qua vide Ambrosium epist. 75. ad Bellidum, et Augustinum tract. 44. in Joannem.
Sunt autem duo notanda ad haec loca Scripturae. Primum, quod cum tam saepe Scriptura, et vaticiniis, et figuris, et expressis verbis loquatur de Sacramentis, tamen ne semel quidem dicat, vim Sacramentorum consistere in excitanda, vel alenda fide; sed semper explicet consistere in purgandis peccatis, et mundanda anima. Ex quo revera, si res serio perpendatur, evidenter colligitur, falsissimam esse liEereticorum sententiam. Nam quomodo credibile est, finem immediatum, et prmeipuum Sacramentorum numquam in Scriptura haberi, cum finis mediatus tam saepe inculcetur?
Secundo nota, quod si licet negare, Sacramenta vere et immediate sanctificare, cum tam aperte Scripturae hoc doceant, eadem ratione negari poterit, fidem justificare, quod tamen adversarii passim affirmant. Nam nihil Scripturae tribuunt fidei, quod non tribuant etiam Sacramentis; v. gr. Lucae cap. VII. vers. ult. dicitur: Fides tua te salvam fecit. Et in I. epist. Petri cap. III. dicitur: Vos salvos facit Baptisma. Item de fide Joannis V: Qui credit ei, qui me misit, habet vitam aeternam. De Sacramentis Joannes VI: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. De fide Act. XV: Fide purificans corda eorum. De Sacramentis Ephes. V: Mundans eam lavacro aquee in verbo vitee. De fide ad Roman. III: Arbitramur hominem justificari per fidem. De Sacramentis ad Tit. III: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. De fide ad Roman. V: Justificati ergo ex fide. De Sacramentis, Joan III: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto etc (i).
Chapter 16 of 36