Caput XIX. De charactere sententia Catholicorum. v '”"“7
Quantum ad secundum, sententiam Catholicorum aliquot propositionibus complectemur: quibus comprehendam solutiones omnium quaestionum; quas Kemnitius attingit, et de quibus dicit nihil esse certum.
Prima: « Signum aliquod spirituale animae imprimitur in quibusdam Sacramentis, quod character appellatur. » Haec est omnium Catholicorum in IV. dist. 6. et habetur expresse in Conciliis generalibus, Florentino in Instructione Armenorum, et Tridentino sess. VII. canon. 9. Est autem notandum, Theologos aliquos, ut Durandum in IV. dist. 4. quaest. I. et Scotum dist. 6.quaest. 9. et Gabrielem ibidem quajst. 2. admittere quidem characterem, sed quaedam docere, que videntur facere pro Kemnitio. Primo Durandus dicit characterem non esse aliquid reale distinctum ab anima, sed esse solum respectum rationis: tamen ibidem dicit, characterem non esse debere negari, et hoc omnes Theologos dicere. Igitur Durandi dubitatio non est de charactere, an sit, sed quid sit. Porro caeteri omnes fatentur characterem esse aliquid reale distinctum ab anima. Scotus dubitat de ratione probandi characterem, ac dicit non posse probari ex aliquo manifesto Scripturae testimonio, vel etiam ex Patribus: tamen ob Ecclesiae auctoritatem non dubitat esse certissimum dari characterem. Gabriel dubitat etiam, an Ecclesia id definierit, T-amen dicit, esse praesumptuosum negare characterem: his enim v.cibis utitur in fine primi dubii. Caeteri omnes non solum Ecclesiae auctoritate, sed etiam Scripturis et Patribus, docent charac¬
terem probari posse. Nulla ergo fuit inter Scholasticos quaestio, nisi de modo probandi characterem.
Nomen autem characteris acceperunt Scholastici ab Augustino, qui hoc nomine passim utitur: alii enim veteres ante Augustinum, signum, aut signaculum vocant, non characterem; res tamen eadem est. Character enim Grteco vox est et formam significat, seu figuram, et habetur in Codice Graeco hoc nomen in Scripturis Hebr. I. et in Codice Latino Apocalyp. XIII. licet non de Sacramentis, sed de aliis rebus in his locis agatur.
Secunda propositio: « Character non est relatio, sed absoluta qualitas. » IHecest communis, Scoto et Durando exceptis. Durandus loco citato, docet characterem esse ens rationis, id est, respectum advenientem ex deputatione ad certum officium, qualis est relatio in Doctoribus, Prretoribus etc. Quae sententia vix distinguitur ab haeresi hujus temporis, et videtur expresse damnata in Conciliis, quae si Durandus videre potuisset, sine dubio aliter docuisset. Haeretici enim non negant, neque negare possunt, quin sit aliqua relatio rationis in ministris, quae non est in aliis, qui non sunt deputati ad ministrandum. Proinde Concilium Tridentinum cum dicit anathema negantibus characterem, et intendit errorem aliquem damnare, sine dubio damnat eos, qui negant realem characterem. Scotus vult esse realem relationem: sed certe vix id defendi potest. Nam character omnium consensu producitur per actionem Sacramentalem: relationes autem non producuntur, sed consurgunt ad productionem fundamenti proximi. Prteterea quod esset fundamentum hujus relationis? num anima? At tunc in omnibus hominibus esset character. Num fides, aut gratia? At sine his character esse potest. Scio Scotum quoddam genus relationis constituere, ad quod actio esse possit. Sed non est mihi propositum ista latius disputare; neque desunt, qui sententiam illam Scoti accurate refutaverint. Certe nomen ipsum characteris, nonne aliud, quam relationem significat? Denique modus loquendi Patrum, qui dicunt characterem imprimi, et infigi, eoque nos consecrari, et consignari, absolutam rem nominant. Est igitur character qualitas absoluta, ex qua tamen consurgit relatio similitudinis ad Christum, cui configuramur per characterem.
Tertia propositio: « Character tria habet officia, aptum facere ad cultum divinum, configurare Christo, et distinguere ab aliis. » Explico: Primum officium est aptum facere, Est enim character potestas quaedam spiritualis et supernaturalis, partim activa, partim passiva. Nam tria sola Sacramenta imprimunt characterem, Baptismus, Confirmatio, Ordo. Character Baptismatis est passiva potestas: facit enim hominem aptum ad suscipienda omnia alia Sacramenta, et sine ipso nulla Sacramentorum aliorum susceptio est rata. Character Ordinis est activa potestas ad ministranda aliis Sacramenta. Character Confirmationis habet utrumque: Nam et facit aptum ad alia Sacramenta suscipienda, et facit etiam aptum ad profitendam fidem. Videtur tamen magis principaliter esse activus, quam passivus, character iste Confirmationis. Nam sine isto charactere tenent reliqua Sacramenta, quod non esset, si' iste character esset principaliter passivus, sicut character Baptismi.Est tamen hic notandum, istam potentiam non videri Physicam, sed moralem. Non enim character attingit affectum, sed tantum operari dicitur, quia ubicumque est talis character, Deus ex pacto adest, et concurrit ad effectum supernaturalem producendum, quod non facit, ubi non est talis character.
Secundum officium oritur ex primo. Quia enim ista potentia derivatur a Christo, et est quaedam quasi participatio potestatis Christi, qui, ut summus Sacerdos, habet omnem potestatem in Sacramentis, ideo character configurat nos Christo, et similiores illi facit, quam sint alii, qui non habent characterem.
Tertium officium oritur ex secundo. Quia enim per characterem Christo configuramur speciali quadam ratione, inde fit ut distinguantur isti ab aliis, ut sacerdotes a laicis, et laici confirmati a non confirmatis et baptizati a non baptizatis. Atque hinc intelligitur cur Theologi dicant, characterem esse Sacramentum, et rem Sacramenti, cum signum externum it Sacramentum tantum, gratia autem sit res. tantum. Nam character est effectus Sacramenti sensibilis, et sic dicitur res: et simul est signum, quod homo sit consecratus Deo, et Christi miles etc. imo etiam gratiae, quae vel adest, vel adesset, 'nisi poneretur obex.
Quarta propositio: « Character Sacramentalis in sola anima est, tamquam in
subjecto, ii Nota, convenire omnes characterem esse in anima inhaesive. Accidens enim non inhaeret in accidente, sed in substantia: tamen potest accidens unum esse in alio duobus modis. Primo, quia mediante illo est in substantia; quomodo accidentia corporalia sunt in quantitate. Secundo, quia perficit operationem alicujus alterius accidentis, quomodo fides dicitur esse in intellectu, spes et charitas in voluntate. Hoc modo characterem aliqui ponunt in intellectu, ut necessarium ad exercendos actus intellectus. Alii ponunt in voluntate: quia putant disponere ad charitatem, qme est in voluntate. Alii ponunt simpliciter in substantia animae, et hoc videtur verius, quia non est habitus, vel potentia operativa. Unde Concilia Florentinum, et Tridentinum dicunt, imprimi in anima.
Quinta propositio: « Character indelebilis est. Haec habetur in Conciliis notatis, e( ab omnibus conceditur. Ratio a posteriori est, quia constat, Sacramenta quae imprimunt characterem, non posse repeti. A priori multae rationes adducuntur, sed potissima est, quia chacrater non habet contraria, et est insubjecto incorruptibili. Non enim est sicut habitus fidei, aliarumque virtutum, qui per actus contrarios tolluntur: sed est sicut potentia secundum quosdam, vel sicut forma, seu figura secundum alios. Accedit quod character est quaedam consecratio animae: consecratio autem tamdiu durat,.quamdiu durat res consecrata.
Sexta propositio: « Tria solum Sacramenta imprimunt, characterem, Baptismus, Confirmatio, Ordo. » Haec etiam habetur in Conciliis praedictis, et ab omnibus conceditur, et ratio a posteriori eadem est, quae superioris conclusionis. A priori difficile est, et minime necessarium, reddere rationem. Illa potissimum adduci solet, quod in his tribus accipit homo novam potestatem, ac deputatur novo ministerio per novam consecrationem, et quodammodo statum mutat; et proinde accipit novum signaculum. Nam in Baptismo transit homo a Diabolo ad Christum, et adseribitur in ejus familiam, et accipit potestatem participandi Sacramenta, aliaque bona Ecclesiae Christi. In confirmatione adseribitur ad militiam Christi, ut gerat vexillum ejus in fronte, ct accipit robur, et potentiam, ut ex officio pugnet contra daemones. In Sacramento Ordinis adseribitur in numerum ducum, et praeposito-
liber ii.
rum hujus militiae, et accipit potestatem distribuendi aliis bona Domini sui. In aliis Sacramentis non fit mutatio status, ncc deputatur homo novo ministerio, nec accipit novam potestatem; sed vel alitur spiritualiter, ut in Eucharistia, vel accipit medicamentum contra morbos, et vulnera peccatorum, ut in Sacramento Poenitentia?, vel accipit antidotum contra reliquias peccatorum, ut in Extrema unctione, vel denique accipit remedium contra concupiscentiam, ut in Matrimonio.
Septima propositio; « Nec Circumcisio, nec ullum Sacramentum veteris legis imprimebat characterem in anima. » Ita S. Thomas 3. part. quaest. LXIII. artic. I. Contrarium sentit Scotus de Circumcisione in IV. dist. 6. quaest. 9. ad 4. sed verior est sententia S. Thomae. Nam Circumcisio imprimebat in corpore characterem, et eo modo figura erat Baptismi, qui characterem in anima impressurus erat. Praeterea character nobis imprimitur ad suscipienda vel ministranda opera supernaturalia: nulla autem opera Sacramentorum legis veteris erant supernaturalia. Denique Scotus quia docuerat, Circumcisionem ex opere operato conferre gratiam, non sine causa tribuit etiam impressionem characteris Circumcisioni. At nos, qui docemus Circumcisionem nullam vim habuisse ex se, nisi ad praecidendam carnem: debemus etiam consequenter negare vim imprimendi spiritualem characterem.
Octava propositio: « Nullus in Christo character fuit creatus. » Est enim S. Thomae 3. part. quaest. LXIII. art. o. Et ratio est, quia character est quaedam participatio sacerdotii Christi, igitur solum est in illis, qui habent hoc sacerdotium per participationem. Item signari charactere, est ovium, servorum, militum, denique subditorum, qui recipiuntur ab aliquo majore ad aliquod ministerium; Christus autem est Pastor, Dux, Dominus etc. Item Christus non accepit ulla Sacramenta novae legis praeter Eucharistiam, ergo nec eorum characteres. Denique nos egemus charactere, ut Deus nobiscum quasi ex pacto concurrat ad actiones Sacramentales; At Christus non eget, ut ullus cum eo ex pacto concurrat, cum sit ipse causa principalis ut Deus, et instrumentalis conjuncta ut homo. Non enim facit
ullus pactum secum, aut cum suo brachio de concursu.
Chapter 31 of 36