Skip to the text

Caput VIII. Sexta classis ex ratione

Est autem observandum, ut facilius intelligatur efficacia rationum, duplicia esse verba, et signa esetera. Quaedam enim sunt non ad alium finem instituta, quam ad significandum, quae quidem theorica signa dici possunt. Alia sunt instituta ad significandum,

et efficiendum aliquid, quae ob id practica dici possunt. Differunt autem quod priora nihil immediate, et vi sua operentur, sed solum repraesentant objectum, ct si forte sequitur effectus aliquis, non sequitur ex vi illius signi, sed aliunde: posteriora immediate operantur, et sua quadam virtute: v. gr. cum quis monet alium, adesse hostem, ille continuo fugit; caeterum illius fugae non est causa immediata illa admonitio, sed apprehensio rei noxiae; proinde admonitio signum fuit prioris generis. Pari ratione, qui viso signo hospitii currit ad hospitium, non movetur ab eo signo immediate, sed ab apprehensione rerum, quibus indiget, et quas illud signum repraesentat: proinde illud etiam non est proprie signum practicum, ut hic accipimus. Nam aliquando solemus vocare signa practica omnia illa, quae referuntur ad opus, sive mediate, sive immediate; quomodo accipiebatur in disputatione de intentione ministri: Tunc enim vocabamus practica omnia verba imperativa: at hic ista vocamus theoriea; practica autem dicimus, quae praeter significationem habent efficientiam, quomodo sigillum est vere signum practicum, quia non tantum repraesentat imaginem, sed etiam eam imprimit in cera.

Cognoscuntur autem haec varia signa ex alio discrimine. Nam verba et signa theoriea non adhibentur nisi intelligentibus: cum enim non operentur, nisi repraesentando aliquid menti, stultum esset ea signa adhibere, ubi non est usus mentis. At verba, et signa practica possunt adhiberi etiam rebus inanimis, et non modo non intelligentibus, sed ne sentientibus quidem; quomodo in Scripturis Josue imperavit Soli et Lunae, Jos. X: Sol contra Gabacn ne movearis, et Luna contra vallem llaialot. Matth. VIII, Dominus imperabat mari et ventis; Matth. IX, Luc. VII, et Joan. XI imperavit mortuis; et Petrus Actor. IX: Tabita, inquit, surge. Matth. XVII: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc etc. Sic etiam quod attinet ad alia signa, Moyses percussit petram, utdaret aquas, Exod.XVII. et Dominus misit digitos in auriculam surdi et muti, et tetigit etiam linguam ejus, nt eum curaret.

Controversia igitur est inter nos, et haereticos, quod illi faciunt Sacramenta, signa prioris generis, dum affirmant ea non justi¬

ficare, nisi excitando fidem: nos facimus generis posterioris. Quare si ostendere poterimus, Sacramenta esse signa posterioris generis, obtinuimus causam.

Sit ergo prima ratio. Sacramenta recte adhibentur non intelligentibus; ergo sunt signa posterioris generis, et vere justificant non excitando fidem more concionis, sed immediate efficiendo sanctitatem. Consequentia manifesta est ex dictis. Antecedens probatur, quia baptizantur rite, infantes, surdi, amentes, dormientes. Exemplum insigne est apud Augustinum, lib. IV. confess. cap. 4. de quodam baptizato, dum vi morbi extra se positus esset, et omnino ignoraret, quid erga se fieret: cui tamen Sacramentum utilissimum fuit. Adde quod Concilium Carthaginiense IV, can. 76. Aurasicanum I, can. 12. Augustinus lib. I. de adulterinis conjugiis, c. 26. et 28. et Leo epist. 91. ad Theodorum, docent, Sacramenta Baptismi et Absolutionis, posse conferri etiam iis, qui in periculo vitae sunt, licet ipsi vi morbi oppressi non habeant usum rationis, vel sensuum: modo constet eos antea desiderasse ejusmodi Sacramenta. At certe istis non nisi ineptissime fieret concio, aut signa adhiberentur ad excitandam fidem.

Secunda ratio. Verba et signa Sacramentalia pendent ex divina institutione, neque ab hominibus propria auctoritate institui potuerunt: ergo non sunt mera signa, ut verba concionis, sed signa practica, et vim habentia aliquid supernatur.ale efficiendi. Antecedens conceditur ab adversariis, ut supra est demonstratum. Probatur consequentia; quia si verba, et signa Sacramen talia essent nuda signa ad excitandam mentem instituta, potuissent ab hominibus facillime institui, et eamdem vim habuissent. Non enim refert ad nudam significationem, quis illa instituerit, modo repraesentent idem objectum. Quid enim refert, quis posuerit signa in hospitiis? et numquid non eodem modo significant verba Hebraica a Deo scripta in tabulis, et verba Graeca, vel Latina scripta ab hominibus? Nonne etiam modo eodem incitabant ad bellum tubae, quas Deus fieri jusserat, Numer. X. ct tubae profanae Ethnicorum? Eodem igitur modo, si Petrus aut Paulus, aut quivis alius instituisset Baptismum et Eucharistiam, eamdem vim haberent illa signa, quam modo habent. Quod certe non potest dici secundum Catholicorum sententiam, qui volunt haec Sacramenta non solum significare, sed etiam efficere id, quod ex se non putuissent.

Tertia ratio. Sacramenta non solum pendent a Deo in institutione, sed etiam in ipso usu: ipse enim est, qui per ministros suos baptizat, consecrat, absolvit etc. ergo non sunt nuda signa ad excitandam fidem instituta, ut conciones; sed aliquid praeterea efficiunt. Antecedens conceditur ab adversariis, et probatum est supra in quaestione de causa efficiente Sacramentorum, ex illo Joann. I: Hic est, qui baptizat (i), ex Chrysostomo homil. 83. in Matthaeum, et Augustino tract. 5. in Joan. et ex aliis. Probatur consequentia. Nam ut verba, et signa oaetera solum significent, et animum excitent repraesentando, nihil refert a quo procedant. Sive enim dominus, sive servus loquatur, idem semper verba eadem significant; nec magis excitat signum tubae ad bellum, si tuba infletur ab Imperatore, quam a tubicine. Ergo si signa Sacramentalia necessario pendent a Deo ut causa principali, quae per ministros operetur: fateri cogimur, ea non solum significare, sed etiam aliquid efficere.

Quarta ratio. Sacramenta non solum pendent aDeo, ut institutore, et principali agente, sed etiam a Christi passione et morte, ut supra probavimus in principio quaestionis de causa efficiente Sacramentorum: propter quod Patres communi consensu docent, Sacramenta fluxisse a Christi latere perfosso. Unde etiam multi veterum docent, Christum baptizari voluisse, ut tactu sua) mundissimae carnis daret aquis vim mundandi, ut Ambrosius lib. II. in Lucam, cap. 12. Nazianzenus orat, in sancta lumina, Chrysostomus homil. 25. in Joannem, Beda in cap. III. Lucae, et alii, et ipse etiam Lutherus in homiliis de Baptismo idem fatetur. Ergo non operantur Sacramenta solum repraesentando objectum, more concionis, sed vere efficiendo: nam alioqui non eguissent Christi meritis, nec ullam eis virtutem Christus dedisset. Et sicut concio non recte diceretur manasse ex Christi latere, nec dicitur Christus dedisse ullam virtutem concioni ad significandum, quia itl ex se habent verba; ita non recte diceremus, Sacramenta prodiisse ex Christi latere, vel Christum eis vim ullam dedisse.

Quinta ratio, Sacramenta instituta sunt, nt nos certos reddant remissionis peccatorum, et gratiae Dei; ergo non solum operantur objective repraesentando more concionis, sed efficiendo reipsa quod significant. Antecedens admittitur ab omnibus, sed maxime ab adversariis. Catholici enim docent, ex Sacramentis gigni in nobis moralem quandam certitudinem remissionis peccatorum, non tamen infallibilem. Tametsi enim Sacramenta ex se infallibiliter efficacia sint, tamen potest fieri, ut nobis non sint efficacia ob nostram indispositioneiu. At adversarii volunt absolutam certitudinem gigni ex Sacramentis: et nos reprehendunt, quasi jubeamus homines dubitare de efficacia Sacramenti; ut patet ex Luthero, in lib. dc captivit. Babylon, cap. de Baptismo, ex Kemnitio in 2. par. Examinis, cap. de intentione ministri; et ex aliis. Probatur consequentia; nam si Sacramenta solum operarentur significando, et excitando fidem, nullam adferrent certitudinem. Penderet enim tunc Sacramentum a nostra fide, non a Christi institutione; quod est tollere veram certitudinem efficacia) Sacramenti, ut Lutherus fatetur in lib. contra Anabaptistas, edito anno 1528, ubi fuse persequitur, Sacramentum non debere pendere « fide dantis, vel accipientis, sed a sola Dei institutione, ne incerta reddatur ejus efficacia.

Nec potest responderi, Sacramenta adferre certitudinem infallibilem, quia infallibiliter excitent fidem; quae infallibiliter justificat: siquidem experimento contrarium didicimus. Quot enim sunt, qui baptizantur, et tamen non credunt?et si concio, qua) est efficacior Sacramentis, ipso etiam teste Luthero in libro contra Cochlaeum, non excitat fidem infallibiliter, ut experimur; quanto minus Sacramenta infallibiliter fidem excitabunt? Ergo si ullam certitudinem Sacramenta adferunt, id est, quia ex opere operato efficiunt quod significant.

Sexta ratio, Sacramenta contrario modo se habent ad fidem, ac verbum: non igitur eodem modo operantur. Probatur antecedens. Nam verbum Dei praecedit fidem, Sacramenta autem sequuntur, siquidem: Fides ex auditu, Rom. X, unde verbum pra)dicatur infidelibus, et haereticis quibuscumque, ut incipiant credere. At Sacramenta requiruntfidem saltem in adultis, nec possunt rect& conferri, nisi iis, qui prius credunt. Unde Actor. VIII, cum Eunuchus diceret: Ecce aqua, quis prohibet rne baptizari? respondit Philippus: Si c?'edis ex toto corde, licet (). Et semper in Ecclesia jonsuctudo fuit, ut qui Christiani esse vellent, primum fierent Catechumeni, et satis diu instruerentur, et non nisi instructi, et firmi, ac stabiles in fide baptizarentur. Justinus in Apolog. ad Antoninum explicans mores Ecclesiae: « Quicumque, inquit, persuasi fuerint, et crediderint vera esse, quae a nobis traduntur, et dicuntur, ac vivere se ita posse receperint; orare jejunantes, et petere a Deo priorum peccatorum remissionem jubentur, nobis cum eis una et orantibus, et jejunantibus: deinde adducunlur a nobis, ubi aqua est, atque eo regenerationis modo, quo ipsi regenerati sumus, regenerantur. » Hajc ille. Ex quo sequitur, non modo falsam, sed etiam ineptissimam esse haeereticorum sententiam.

Septima ratio, Sacramenta non minus sunt efficacia, si dentur lingua Graeca, aut Latina, quam non intelligat, qui Sacramentum suscipit, quam si dentur lingua vulgari, quam omnes intelligant; Ergo non operantur more concionis, sed habent effectum suum praeter fidei excitationem. Consequentia patet, quia si operarentur more concionis, nihil efficei-ent, nisi dai'enlur lingua vulgari. Antecedens probatur; quia Lutherani, et Calvinistae admittunt nostrum Baptisma, quod semper datur lingua Latina; non enim rebaptizant a nobis baptizatos.

Octava ratio, si Sacramenta operarentur excitando fidem, non esset ulla causa cur adhibei-enfur hominibus doctis, qui legcxe possunt Sciupturas, vel etiam imperitis, qui audiunt conciones: multo enim melius excitat fidem Scriptura, et concio, quam Baptismus, vel Eucharistia. Itaque praestaret loco. Baptismi legere unum caput ex Bibliis. Adde, quod etiam imago Baptismi in tabula depicta posset idem facere, quod facit Baptismus; nam facit visibilem promissionem, et excitat fidem; et hoc preestat Baptismo, quod manet semper, cum Baptismus semel fiat, et transeat.

Nona ratio, Saci-amenta non prosunt nisi suscipientibus, etiamsi multi alii praesentes sint, et audiant, et videant quae geruntur: alioqui non esset opus, ut singuli baptiza-

renfur, et communicarent corpori Domini, sed satis esset, ut unus baptizaretur, et communicaret coram tota multitudine: ergo non operantur more concionis, excitando fidem. Consequentia patet. Nam si operarentur more concionis, prodessent omnibus audientibus: omnes enim excitari possunt ad fidem, qui adsunt, dum pronuntiatur promissio Dei, et signo visibili ante oculos ponitur. Neque refert, quod Sacramentum solum dirigi videtur ad unum. Nam etiam concio potest dirigi ad unum, et tamen omnes audientes excitaret.

Praeterea dum minister baptizat, ac dicit: Ego te baptizo, non vult dicere: Ego te abluo a peccatis (secundum Lutheranos) sed, Ego testificor tibi remitti peccata, ut Melanchthon exponit in locis, cap. de Baptismo, et Calvinus lib. IV. Instit. cap. 15. §. 15. et omnes alii exponere coguntur. Purro haec testificatio non prodest ei, qui baptizatur, nisi quia interim cogitat et credit, Deum sibi esse propitium per Christum, ut ipsimet fatentur. Possunt autem omnes qui adsunt, idem cogitare et credere: siquidem promissio est communis, et quod uni dicitur, omnibus convenit. Non enim ideo illi, qui baptizatur, Deus est propitius, quia baptizatur (ex Lutheranorum sententia) sed ideo vera est testificatio Baptismi, quia Deus illi est propitius, modo per fidem apprehendat hanc Dei benevolentiam.

Decima ratio, si Sacramenta solum operarentur significando, nihil interesset inter nostra Sacramenta, et Sacramenta veteris legis: nam etiam illa significabant Christi gratiam, et remissionem peccatorum, et excitare poterant fidem. Id autem esse falsum in sequenti quaestione demonstrabimus.

Chapter 20 of 36